On this page
Caput 13
Caput 13
Utrum radix, et principium sentiendi sit in cerebro, an in corde
1. Varia de objectis actibus ac potentiis tradi solita alio remittuntur. — De objectis et actibus potentiarum sensitivarum hactenus dictum est, sequitur ut de potentiis ipsius dicamus. Quae namque de actibus dici poterant, an scilicet compositio et divisio in sensibus reperiatur, an possint privationem cognoscere, an sensus debeat nudari ab omni natura sensibili, ut sensibilia objecta percipere queant, an singularia tantum cognoscere possint, an sensibile super sensum causet sensationem: haec, inquam, omnia explicata sunt praeter ultima duo, ex quibus postremum opportunius decidetur, cap. 27, a num. 5, penultimum vero de se liquet, ac lib. 4, capite tertio, similem dubitationem tractantes de intellectu, de illa dicemus suflicienter: de actibus ergo et objectis satis sint dicta: de potentia quoque ipsa sensitiva illud potissime disputari solet, an sit activa, vel passiva: ejus solutio data est in capite quarto, unde nihil dicendum superest de potentia sensitiva in communi, nisi quod propositum est. Observandum ergo: licet una sit, eademque anima sensitiva, quae per diversos sensus diversas operationes sentiendi exercet. eos tamen sensus pendere omnes a quadam praecipua parte corporis subministrante vim sentiendi per spiritus, ut vocant animales, quemadmodum in sequentibus exponemus, cujus rei ratio praeter experientiam est debitus naturae ordo, nam quando in uno composito reperiuntur virtutes ejusdem generis, reduci omnes debent ad unum principium, a quo habeant originem, ut fit in virtute vegetativa et vitali, quae radicatur in corde, ut libro secundo, capite decimo primo, numer. 7, tractatum est: est ergo una prima radix sentiendi, de qua inquirimus, in qua parte resideat.
2. Aristotelis opinio in questione proposita. — Probatur primo. — Opinio Galeni, D. Thoma et aliorum. — Opinatur ergo Aristoteles in corde residere: ita habet 2, de Generatione animalium, capite 4, et libro 5, cap. 2, et 1. 3, de Partibus, c. 3 et 4, de Juventute et senectute, c. 1 et 2, rationes illius ex parte adduxi- mus, citato capite 11 libri superioris, ubi quaestionem similem de virtute vegetativa discussimus. Ac praeterea arguitur primo. Nam cor prins, quam cerebrum generatur, ut etiam ibi diximus, et Galenus fatetur, libro de Foetus formaticne, tunc autem jam sensus datur in animali, cum jam palpitet: ergo in corde prima sentiendi radix existit. Secundo cor est principium membrorum ministrantium sensibus, sunt enim nervi duriusculi, conformes scilicet substantiae cordis, quae subdura, non vero cerebri, quae mollior est, ut docet Aristoteles, tertio de Historia, capite quinto, ergo, etc. Tertio conveniens valde est, ut omnes vires animalis ad unum primum principium, ut diximus, reducantur: nam hoc optima dispositio, ac rei natura postulat: tale autem principium solum cor posse esse videtur. Est siquidem in aptissimo loco constitutum, et calorem subministrat et spiritus, quibus universae operationes animantis perficiuntur. Quarto dolor et tristitia ipsum afficiunt: ibi ergo etiam sentiendi radix existit. Aristotelem sequitur Commentator 2, de Partib., capit. 7, et in Collectaneis, libro secundo, cap. 11, Avicenna, fen. 1 primi, doctrina 6, c. 1, Apollinaris 2, de Anima, q. 37, art. 3, Jandunus, de Somno et vigilia, quaest. 9. Est tamen notandum, eumdem Aristotelem, c. 1, de Sensu et sensibili, contractius asseruisse radicem, scilicet trium sensuum auditus, visus et olfactus, in cerebro esse, gustus autem, et tactus esse in corde, idemque habet 2, de Partib., c. 11, ubi videtur olfactum partim ad cor, partim ad cerebrum reducere, quod forte sic interpretandum, ut cor statuatur ab Aristotele principium commune influens in omnes sensus, in gustum quidem, et tactum immediate, in reliquos vero tres mediante cerebro, quod proinde eorum principium dicatur. Contrariam sententiam docuit Galenus 8, de Usu partium, cap. 3 et 4, et lib. 3et 7, de Placitis, sequitur Albertus, lib. 2, de Anima, tract. 4, cap. 11, sanctus Thomas, de Veritate, q. 18, art. S, opusculo 43, a. 4, et 3p.. q.8, a. 1et 6, et q. 68, a. 71, ad tertium, et in 3, dist. 13, q. 2, a. 1, ad 3, citatur etiam Avicenna 6, Naturalium, p. 4 c. 1.
3. In quo conveniat utrague opinio. — In quo discrepet. — Ad intelligentiam harum opinionum, notandum eas quidem convenire, quod cerebrum habeat dependentiam nonnullam a corde, etcor a cerebro vicissim, cor enim transmittit spiritus vitales, ac calidosad cerebrum per arterias, teste etiam Galeno, l. 3, de Placitis, in fine, cerebrum vero frigiditate sua moderatur calorem cordis, teste etiam Aristotele 2, de Partibus, c. 7. Differentia vero opinionum est, quod Aristoteles quidem putet nervos procedere a sensibus externis, et ad cor usque, per illosque deferri, sensibiles species, ibique terminar cognitionem externam, eo quod sensus interior ibidem resideat: unde quinto, de Generatione animalium, cap. 2. scribit ad cor terminari omnes sensorios meatus, et 2, de Partibus, cap. 7, cerebrum nullam habere continuationem cum partibus, quae vim sentiendi habent. At Galenus vult omnes vias, et vires sensitivas in cerebro terminari, ibique esse internos sensus, unde 1, de Placitis, in principio, et lib. 2, in fine, aitcerebrum non pendere a corde in operando.
4. Vera assertio variis experimentis suadetur. — His positis sit conclusio. Initium et radix sentiendi est in cerebro, et ab illo communicatur sensibus exterioribus. Probatur potissime experientia. Primo enim constat ex anatome nervos illos, qui viae sunt per quas ministrantur spiritus animales, a cerebro oriri. Secundo constat laeso cerebro privari animal sensu et motu, quia scilicet tunc laeditur animalis facultas: ergo signum est eam in cerebro residere. Tertio cum infirmitas aliqua, seu vitium contingit in animah virtute, veluti si phantasia laedatur, medicamenta capiti apponuntur, non cordi, ut scite notavit Galenus 3, lib. de Locis patientibus, c. 4, quod indicio est talem virtutem in cerebro morari. Quarto ex vehementi attentione lassatur, et dolet caput, non cor: illic ergo residet principium virtutis sentiendi. Quinto sensus interior in cerebro residet, ut infra dicemus, ac patet experientia ; cum experiamur idola rerum in capite formari: ergo etiam ibi est prima radix hujus virtutis. Sexto somnus est privatio operationis primi sensorii, somnus autem in capite causatur: cor enim a sua operatione propter somnum minime quiescit, ut etiam docet ipse Aristoteles, lib. de Respiratione, c. ultimo. Septimo cerebrum est in sublimi loco positum, nimirum, ut influere possit in omnes sensus: in illo ergo sublimis est virtus et prima radix totius corporis. Sed est notandum in cerebro praeter substantiam, quae medulla dicitur, esse membranas et nervos, ex substantia ipsa procedentes, virtutem vero potissime residere in substantia, reliqua deservire ad ilius conservationem et nutritionem , teste Galeno 7, de Placitis, de quo legendus est Valles 2, Controversiarum, cap. 13.
5. Cerebrum in sensus externos anfluere qui negent. — Vera sententia Galeni, Nemesii et Fernelii. — Quaerat jam aliquis quomodo cerebrum in omnes sensus influat: nonnulli enim crediderunt, cerebrum nihil communicare sensibus externis, sed potius hos imprimere cerebro species rerum, ibique perfici sensationes universas, visionem, auditionem, etc., ita videtur opinari Themistius 3, de Anima, et Portius. lib. de Dolore, cap. 13. Gregorius Nyssenus 1, libro de Viribus animae, cap. 1, et Marsilius Ficinus, in principio Thetiti: hoc ipsum tribuit Platoni, idem tenet Manardus, lib. 6, epistola ult., sed oppositum sine dubio verum est, quod tradit Galenus 7, de Placitis, capit 15 et l. 1, de Causis symptomatum, c. 8. Nemesius, de Natura hominis, c. 8, Fernelius, lib. 6, Physiologiae, c. 10. Et ratio est, quoniam unaquaeque operatio in propria potentia, proprioque ejus organo perficitur, ut visio in oculo, etc. Nam organa externorum sensuum non sunt superflua, sed ad sensitivas facultates ordinata: ergo in illis sunt potentiae sensitivae: ergo in his perficiuntur sensationes. Quod etiam experientia ipsa docet. Videndus est Valles, l. 2, Controversiarum, cap. 26.
6. Influxum cerebri in sensus, quo pacto explicent Valles et alii. — Supposito ergo uniuscujusque sensus actionem propriam in proprio sensorio effici, dicendum superest quomodo haec virtus a cerebro communicetur : quidam ergo aiunt non communicari per influentiam spirituum animalium. Primo, quoniam in fieri deberet instantanee, spiritus autem non possunt in instanti transmitti. Secundo, quia si communicatio esset per influxum, plane transmissis semel illis spiritibus, quamvis cerebrum repente laederetur apoplexia. aliave causa, non illico vis sentiendi corrumperetur, sed aliquantulum posset operari, dum scilicet spiritus illi non absumerentur: oppositum autem constat experientia : unde aiunt virtutem hanc communicari illustratione quadam, id est, media qualitate intentionali et spirituali instantanee diffusa, atque a cerebro, in fieri et conservari dependente, proindeque laeso cerebro statim corrumpi virtutem sentiendi. Ita Valles, lib. 2, cap. 14, quod etiam tribuit Galeno 7, de Placitis.
7. Impugnatur. — Verior eaplicatio. — Haec vero sententia non explicat, quod aftirmat, quae enim est illa qualitas spiritualis, aut quae illustratio illa: nam si intelligat esse vere spiritualem, improbabile astruit, quia ea qua- litas communicari nequit a materiali virtute, aut recipi in parte materiali: si vero intelligat esse intentionalem et subtilem (sic enim alquando usurpatur vox spirituahs, ut prima part., q. 78, art. 3), quaeroan sit species aliqua sensitiva, necne: primum dici non potest, quia cerebrum species non imprimit in sensus externos: si vero species sensitiva non est, cur intentionalis ponitur, atque vires conferens ad sentiendum. Praeterea talis qualitas fieri debet a qualitate alia cerebri, in quo tamen invenitur tantum primarum qualitatum temperamentum, ac virtus sentiendi, ab his autem non potest fieri illa qualitas. Tandem illustratio illa obscurissima est, neque satis intelligitur, quidnam sit. Quapropter censeo virtutem, de qua lequimur, communicari a cerebro per spiritus animales, fovendo scilicet organa sensuum, illaque conservando in dispositione apta ad fonctiones suas, eosque spiritus pendere ab actuali influxu cerebri, ideoque obstructis viis ad cerebrum sensum illico amitti. Fortasse etiam communicatur haec virtus per modum attentionis, sensus namque operari non potest, nisi anima attendat, ea autem attentio ex imaginativa pendet.
8. Quidnam sint spiritus. — Unius tantum generis spiritus agnovit Avistoteles. —Galenus triplicis, verius tamen esse in duplici differentia. —Sed quaeres: quidnam sint ejusmodi spiritus, quotque eorum veritates, de quo satis disputant Fernelius 4, Physiologiae, et Argenterius, de Somno et vigilia, a capite quinto. Dico breviter cum Galeno 6, de Usu partium, spiritus esse instar exhalationum calore cordis ex purissimo sanguine prodeuntium, darique in vehiculum quo deferri citissime possit calor naturalis, ac virtus principalium membrorum ad reliquas partes corporis: quam certe diffusionem caloris citissime fieri experimur. Porro spiritus ab Aristotele ponitur unius tantum modi, quia unum tantum principale membrum statuit, cujus sit veluti instrumentum spiritus ipse: id quod potest colligi, ex quinto de Generatione auimalium, capite ultimo, et ex libro de Animalium motu, in fine. Alii vero sicut cum Galeno ponunt tria membra principalia, tria genera spirituum distinguunt, nempe vitales, animales et naturales: verum naturales spiritus superflue ponuntur, hepar enim per spiritus non influit, ut l. 2, c. 11, probavimus: duo ergo spirituum genera restant: vitalium, quia a corde fiunt in arteriis et animalium, qui fiunt a cerebro ex ipsis forte spiritibus vitalibus attemperatis: inter hos autem spiritus non numeravimus spiritum plantarum in semine generationi deservientem, quia nunc tantum agimus de spiritibus deservientibus ad proprias actiones animalis obeundas.
9. Ad primum in n. 2. — Ad secundum. — Ad tertium. — Ad quartum, — Ad primum Aristotelis argumentum quidam respondent, quo tempore cor prius formatur, quam cerebrum, non habere sensum: sed hoc stare non potest, cum jam tunc habeat animam sensitivam, ut supra diximus: ea vero anima absque tactu esse non potest ; quare respondendum, habere tunc imperfectum tactum, consimilemque illorum animalium, qui perfectam organisationem non vendicant: cum vero postea perfecta anima informatur, perfectiorem sortiri tactum, ideoque tunc influxum recipere a cerebro. Ad secundum: negandum antecedens: nervi enim ad cerebrum terminantur, ut experientia docet, et Galenus, lib. de Placitis, capite octavo, sunt quippe conformes substantiae cerebri, utpote molles, etc. Ad tertium responsum est in lib. 2, iterumque respondetur operationes ejusdem ordinis ad unum principrum reduci, non tamen operationes diversarum rationum, pertinentes scilicet ad diversas virtutes principales. Ad quartum dicito illos actus pertinere ad appetitum sensitivum, de cujus sede dicetur, lib. quinto, cap. 4.
10. Somnus quomodo fiat, operationesque sensuwm impediat. — Ex dictis colliges breviter, quomodo per somnum cessent sensitivae operationes: ascendunt scilicet vapores calidi, atque humidi ab stomacho ad cerebrum cujus frigiditate densantur, ad modum quo vapores in regione aeris, et sicut vapores hi saepe impediunt illustrationem Solis, ita illi diffusioni spirituum animalium obstant, quae fit a cerebro, unde dicta cessatio ab operationibus consequitur, quae est somnus. Accedit etiam, quod vapores illi densatione jam graves descendant, ac per totum corpus spargantur, illudque proinde pigrum reddant ineptum ad operationes. Qua dere Aristoteles, de Somno et vigilia, c. 3, Titelmanus, lib. 20, suae physicae, a capite decimo nono usque ad ?2. Sicut autem sternutatio contingit ad excutiendos vapores opprimentes cerebrum, ita pandiculatio ad depellendos, qui per totum corpus sparsi fuerant, eaque localis expulsio, atque exoneratio delectationem causat in tactu, qui in toto corpore residet. Et haec de sensibus in communi praemisisse sufficiat.