On this page
Caput 14
Caput 14
Quidnam sit lumen.
1. Prima opinio antiquata. — Secunda opinio rejicitur. — Tertia opinio falsa. — Dicendum sequitur de sensitivis potentiis in specialia ac primo de externis, de qua materia agit Aristoteles, libro secundo de Anima, a capite septimo, usque ad finem, estque tota philosophica, unde sanctus Thomas, 1 part., q. 78, art. 3, de numero tantum externorum sensuum et collectione ipsius ex objectis disputavit: nos vero totam doctrinam praesenti loco complectemur. Incipimus autem a principali sensu, nempe visu, cujus objectum vel lumen est, vel certe per Iumen completur, et ideo ab explicatione luminis ordimur. In proposita ergo quaestione fuit antiqua sententia, lumen secundum se nihil esse praeter ipsam coloris manifestationem, quae sententia sua improbabilitate periit, saepe enim contingit videre nos lumen, non viso colore, quod fieri non posset, si vera ac realis entitas non esset: praeterea si lumen colorem manifestat, aliquid sane esse debet, quoniam id, quod nihil est si realem effectum habere nequit. Alii ergo putarunt lumen esse corpus. Tta sentire videtur Simplicius 2, de Caelo, commento suo 29, quod etiam aperte falsum est primo. Quia lunien in eodem loco est cum corpore illuminato, sicque daretur naturaliter penetratio. Secundo, lumen per totum haemisphaerium diffunditur in instanti ; corpus autem ad motum localem requirit tempus satis perceptibile, cum hemisphaerii spatium sit satis magnum. Tertio quoniam tale corpus annihilari oporteret in absentia illuminantis, cum per ejus absentiam nihil positivum producatur, nisi ex Manichaeorum errore tenebras aliquid positivum esse dixeris. Urgebis, quod, sect. 11, problemate 33, ait Aristoteles, vocem melius audiri nocte, quam die, eo quod aer densior sit interdiu, utpote refertus luce, ac radiis solaribus, quae corpora esse dixeris. Haec tamen verba assertive non proferuntur, sed more investigantis: postea enim veram decisionem problematis assignat Philosophus. Videatur divus Thomas, 1 part., quaestion. 67, art. secundo. Alia fuit sententia lucem esse formam substantialem Solis, quam videtur tenere Philoponus in opere de mundi aeternitate contra Proclum, capit. 5 et 6, fallitur tamen: tum quia nulla substantia per se, sed per accidentia sentitur: tum quia nulla etiam substantia immediate producit accidens in subjecto extraneo, cum tamen sol immediate per suam lucem producit lumen in aere, quod accidens illiusest, cum ei in substantia constituto, adsitque et absit absque nulla ejus corrupUone: tum etiam, quia alioqui duae essent formae substantiales in eodem aere luminoso, nec lux intendi in eo possit, nec remitti.
2. Prima assertio bipartita. — Ex quibus colligitur jam prima conclusio. Lumen est actus accidentalis ad praedicamentum qualitatis pertinens. Prior pars patet ex dictis, quod lumen nec forma substantialis sit, nec corpus aliquod: est ergo forma accidentalis. Posterior suadetur, tum quia in nullo alio praedicamento accidentium collocari potest: tum quia habet modum afticiendi subjectum ab accidentibus aliis distinctum: tum denique quia est forma intensibilis et remissibilis, ac per se primo sensibilis. Superest vero explicandum, cujusmodi qualitas sit. Pro quo notandum ex Avicenna 6, Naturalium, part. 3, cap. 2, et D. Thoma, in 2, dist. 13, art. 3, et libro secundo de Anima, lectione 14, lucem, et lumen aliquahlter distingui, lux enim dicitur qualitas lucens, prout est in fonte, seu corpore de se illuminante qualis lux Soli inhaerens, lumen vero illa qualitas, quae in medio recipitur: diciturque praeterea tum radius in quantum per lineam directam, vel reflexam usque ad oculum tenditur: tum etiam splendor, praecipue quando hujusmodi Iumen repercutitur ab aliquo corpore terso, ac perpolito. De luce igitur constat esse qualitatem illam quae haeret torpori ex se lumen fundenti, in eoque proprium suum esse naturale retinere.
3. De lumine opinio Scoti et aliorun. — Ejus fundamentum suadetur primo.—S ecundo. — Tertio. — Quarto. — Quinto. — Opinio divi Thomee verior ostenditur. — Utramque opinionem conciliat Cajetanus. — At de Ilumine non est omnium eadem sententia, nam Scotus, in2, dist. 13, vult lumen habere tantum esse intentionale, ac debile non solum, quia in fieri, et esse pendet a luce, sed quia etiam ejus est quasi intentionalis species, similitudove repraesentans. Idem placuit 4Egidio, lib. 2, de Anima, text. 76, dubio secundo et tertio, Thienensi, tex. 71, Buridano, quaestione decima septima, Assiano in quaestionibus perspectivae. Fundamentum asserunt, quod lumen habeat effectus omnes et proprietates speciei intentionalis, primo enim sicut per speciem coloris colorem videmus, ipsa autem species non videtur, ita per lumen lux Solis conspicitur, non autem lumen. Secundo sensibile positum super sensum secundum reale esse, realem non causat sensationem, causat autem positum secundum esse intentionale, at lumen appositum oculis visionem causat, teste experientia, atque Aristotele, in libro de Sensu et sensibili, c. 2, habet ergo tantum intentionale esse. Tertio, ut species intentionalis durat tantum in praesentia causae illam diffundentis, ita et lumen in praesentia tantum lucentis corporis. Quarto ut species intentionalis contrario vacat, ita et lumen. Quinto ut plures species intentionales ejusdem objecti in eodem sunt medio, ita et plura lumina, plura siquidem luminosa plures causant umbras. Divus Thomas nihilominus, supra articulo tertio, hanc sententiam improbat, existimatque lumen esse qualitatem veram, habentemque proprium esse reale, et non tantum repraesentativum alterius. Ejus fundamentum oppos:tum est, quol omnes vendicet proprietates, quas solet qualitas in suo esse reali consistens: primo enim lumen denominat subjectum lucens, quod minime praestat species intentionalis. Secundo physicos effectus causat, non item species intentionales, est siquidem calefaciendi, siccandique principium, etc. Tertio sensu cognoscitur externo, non item species. Quoniam vero rationes utriusque sententiae videtur urgere Cajetanus, prima parte supra, quem multi sequuntur, utrisque succumbens ait lumen, quod qualitas sit nobilissima, eminenter habere tum reale esse, tum etiam intentionale.
4. Secunda assertio conmunis. — Sit vero secunda conclusio. Lumen habet verum esse naturale et reale. Ita communiter expositores, loco citato, ex libro secundo de Anima, Alexander, Simplicius, Themistius, Philoponus et Averroes, Albertus, tractatu tertio, capite decimo et undecimo, Avicenna supra relatus. Scholastici, in secunda, distinctione decima tertia, ubi divus Bonaventura, Richardus, Durandus, quaestione secunda. Hervaeus quodlibeto tertio, quaestione 18, ac rationes divi Thomae sunt optimae. Arguoque ulterius, nam Iumen a sole productum ejusdem rationis est, quando fit in corpore raro, ut in aere, ac quando in denso, ut in luna, aut speculo, solumque differt ex parte subjecti, sed in luna habet verum esse reale, lucet enim, ac sentitur, tanquam proprium visus sensibile et calefacit: ergo, etc.
5. Tertia assertio tripartita. — Concluditur pro D. Thoma. — Cur lumen interdum intentionalis qualitas vocetur. — Ad majorem tamen explicationem secundae hujus conclusionis addo tertiam. Lumen in aere est qualitas per se visibilis tanquam objectum, atque adeo non per seipsam, sed per speciem sui videtur, neque per eam sol tanquam per speciem cernitur. Primam partem conclusionis tradunt divus Thomas, Agidius, et aln, citato hbro de Anima, textu 68. Et probatur experientia, visus enim non dliscernit objectum solum in quod terminatur, sed etiam medium quod nunc Iucidius, quam antea distinguit: percipit ergo Iumen in ipso medio. Item, si vacuum esset, visus nihil in medio conspiceret: aliquid ergo nunc in eo, quando lucidum apparet, contuemur, id est, lumen. Unde Aristoteles illo loco scribit diaphanum non per se, sed per lumen, visibile esse. Jam secunda pars conclusionis probatur primo. Nam lumen similitudo non est, species autem ab auctoribus oppositae sententiae ponitur similitudo. Secundo, medi illuminati figuram discernimus, ac diversas ejus partes magis, minusve illuminatas, quod signum est talis medii lumen non videri per particulam luminis pertingentis ad oculum, (illa enim praedicta omnia non repraesentat), sed videri per speciem sui, quam ad oculum tansmittit. Tertio, quando lumen aeris simul ac lunae conspicimus, specie ejusdem rationis utimur, cum ipsa lumina visa ejusdem sint rationis: atqui lumen lunae haerens videmus per speciem, ut mox ostendemus: ergo, et Iumen aeris per speciem quoque intuemur. Quarto, si lumen per se ipsum videri posset, non esset cur oculus non videret lumen intra ipsum existens, cum tamen si objiciatur speculum, lumen intra oculum existens contueamur, cujus discriminis ratio alia non succurrit, quam speciei reflexio ab speculo: lumen ergo speciem diffundit, per quam videatur. Tandem post visum a nobis lumen, manet in imaginatione species, per quam deinceps abstractive cognoscitur, non manet autem ipsum lumen realiter: non ergo lumen incapax est repraesentari per intentionalem speciem ab ipso distinctam. Tertia pars conclusionis persuadetur fere iisdem argumentis: eadem enim ratio est de luce Solis, et de lumine in medio aere. Deinde arguo primo. Lumen, neque luminosum ipsum, neque figuram illius repraesentat, medium enim pariter illuminatur, cujuscumque figura sit luminosum: repraesentatur ergo per propriam speciem. Secundo, lumen non ordinatur ad cognitionem luminosi, sed est quaedam communicatio sui luminis, sicut calor calorem efticit, unde lumen non fit so- lum in medio ad inspiciendum idoneo, sed in re quavis apta ad illud secundum proprium esse naturale recipiendum. Tertio si lumen esset species per quam sol, verbi gratia, videtur, plane recepto lumine in oculo speciem Solis reciperemus, quod cum esperientia pugnat: alias eo ipso, quod oculus lumine illustraretur, solem viderct. Denique huic rei favet experientia, nam species, ac radii Solis ad speculum pertingentes, reflexique ad oculum causant Solis similitudinem, ideo certe, quia speciem aliquam distinctam a lumine producunt, nam lunren absque speculo emittebatur a Sole, qui tamen tunc minime repraesentabatur. Simile experimentum est de aqua, quam si feriant directe solis vel lunae radii, illorum repraesentatio causatur. Ex quibus patet solam divi Thomae sententiam recte asserere lumen esse propriam qualitatem naturalem, realemque et non intentionalem, cum speciei officium nunquam exerceat: solet tamen aliquando intentionalis vocari, quia inter corporeas accedit maxime ad spirituales, utpote perfectior, ac subtilior inter corporeas. Quo modo loquendi utitur interdum divus Thomas, ut in 4, dist. 1, quaest. 1, art. 4, de Potentia, quaest. 5, art. 1, ad 5, et quaest. 6, art. quarto. Unde et a quibusdam lumen medium dicitur inter corporalia et spiritualia , videatur Marsilius Ficinus ad dialogum de Convivio, capit. 4, et libro septimo, de Republica.
6. Ad primum pro Scoto in num. 3. — Ad secundum. — Ad tertium. — Ad quartum. — Ad quintum. — Videatur disp. 5 Metaphysict, sect. 3. — Ad primum ergo Scoti, neganda illa comparatio: secundum militat potius esse contra ipsum Scotum, nam si videtur lumen per seipsum, sane positum super sensum causabit sensationem. Respondetur tamen lumen existens intra oculum non videri, sed lumen exterius per ipsius speciem in oculo existentem. Ad tertium negatur etiam similitudo illa, nam talis proprietas communis est multis effectibus: similiterque ad quartum negatur, carere contrario, proprium esse speciei, cum mnltis aliis qualitatibus conveniat, et praecipue lumini, utpote qualitati superiorum corporum. Ad quintum multi perspectivi censent duo lumina esse simul in eodem subjecto, de qua re alibi latius: nunc tamen necessitas nulla est id asserendi, licet enim duo luminosa ponantur efticere lumen unum intensius, ut docent D. Thomas, 3 part., quaest. 9, art. 4, Durandus supra, Cajetanus, 1 part., q. 41, art. 6, Capreolus, in 2, dist. 7, quaest. 2, Ferrarius 4, contra, cap. 26, duae tamen umbrae causabuntur, eo quod duae medii partes sint impeditae, quominus in eis possit fieri lumen aeque intensum, in caeteris medii partibus, umbra autem nihil est aliud, quam luminis carentia: quod autem ab unico obstaculo duae partes aeri impediantur, ratio clara est, quia duobus luminosis opponitur, ac respectu diversarum partium totalis medit.
7. Luminis definitio em Aristotele enodatur. — Ex his colligitur, effectum formalem luminis esse reddere rem perspicuam et claram, quem Aristoteles sua definitione explicuit , dicens: lumen esse actum perspicui, etc. Ad ejus majorem intelligentiam notandum, corpus perspicuum, seu diaphanum dici aut in potentia, aut in actu: in potentia quidem, quatenus propter suam diaphaneitatem tanquam dispositionem redditur aptum, ut illuminetur: in actu vero quando jam illustratur, vel secundum se totum, quod transparens dicitur, vel tantum in superficie, quod solet dici diaphanum terminatum: effectus ergo formalis luminis est constituere actu corpus diaphanum.
8. Subjectum luminis quod? — Atque ex his intelligitur, quodnam sit subjectum luminis, omne enim corpus, quod a lumine manifestari potest et perspicuum redditur, potest esse subjectum luminis. Corpora quidem transparentia secundum se tota, id est, secundum profunditatem etiam lumini subjiciuntur : corpora vero opaca secundum superficiem tantum lumini subjiciuntur, quod etsi a nonnullis negetur, est tamen aperte sententia Aristotelis, de Sensu et sensibili, capite tertio, ac divi Thomae ibi, lectione sexta, experientiaque constat, percipit enim visus rem albam et illuminatam, ac distinguit in ea lumen ab albedine: quamvis vero ob densitatem, seu opacitatem lumen interius non pervadat, attamen cum attingit superficiem cui haeret color, in eadem poterit subjectari. Item lumen aerem illustrat usque ad ultimam ejus superficiem, ut liquet experientia: ergo superficies de se est subjectum aptum, cui inhaereat lumen: ergo poterit etiam recipi in superficie corporis opaci, nam partes intra talem superficiem contentae id non possunt impedire. Ex his ergo, et subjectum luminis et quidditas ejus patescit, quo autem modo visioni deserviat, capit. 16 dicetur.
9. Lumen a luce qui distinguant specifice.— De quantitate vide disputat. 12, Metaphysice, sect. 14, mum. 16. — Judicium auctoris. —Sed restat dubium, an lux, et lumen speciei distinguantur. Et affirmant non pauci, quod una sit qualitas elementaris, altera coelestis. Ita Marsilius, secundo, de Generatione, quaest. 1, / Egidius 2, de Anima, text. 69, Albertus, Apollinaris et Thienensis indicat etiam D. Thomas in 4, dist. 44, quaest. 2, art. 1, quaestiunc. 3, ad tertium: fundamentum tamen hujus sententiae debile est: multa enim dantur accidentia communia coelis cum elementis, ut quantitas, figura, etce. Nec dubium, quin lumen, verbi gratia, a sole productum in aere, et luna ejusdem sint speciei, cum maxime similia, ac sine ulla ratione, distinctionis appareant: non dubium etiam quin lumina a sole atque igne causata ejusdem sint naturae specificae, imo saepe etiam numericae, cum unum ab altero intendatur. Aliud ergo fundamentum afferri potest pro distinctione apparentius, quod lux sit proprietas dimanans a forma Solis, aut ignis, lumen autem effectus quidam extrinsecus. Item quia si ejusdem speciei essent, posset intendi ad aequalitatem lumen aeris a Sole, quod plane falsum videtur: similis difficultas est de luce ignis et Solis, an inter se specie ditferant, non enim videntur posse convenire. Nihilominus probabile est haec omnia ejusdem esse speciei, quod sensit Cajetanus et Venetus, secundo, de Anima, textu 68, Astudillus, secundo, de Generatione, divus Thomas 2, de Coelo, lection. 14, et de Veritate, q. 9, art. 1. Favetque similitudo, quam inter has qualitates observamus. Quando ergo qualitas activa (ut proximo fundamento satisfaciamus) proprietas est, contingit communicari secundum ceamdem speciem, licet non cum tanta perfectione, sic magnes communicat ferro virtutem trahendi ferrum aliud, ut alibi dictum est. Itaque licet nihil in hac re certum habeam, hoc tamen posterius videtur verosimilius.