On this page
Caput 15
Caput 15
Quidnam sit color, et quomodo in species suas distinguatur
1. Circa primam partem tituli opinio quorundam. — Non solum lumen, sed colores etiam visu percipiuntur: post lumen igitur dicendum sequitur de colore, ac primo, quid sit. Secundo quas habeat species. Circa primum, est notandum, colorem et afficere subjectum, quod per entitatem suam praestat, et visibilem esse: nunc entitatem vestigamus, sequenti capite de visibilitate dicemus. Est autem certa sententia colorem ad praedicamentum qualtatis pertinere, quae tamen qualitas sit, non satis constat. Nonnulli autumant colorem non esse peculiarem qualitatem in corpore colorato, sed esse Iumen ipsum in corpore denso et solido receptum, nam sicut corpus diaphanum et rarum aptum est, ut illuminetur a luce, ita corpus opacum, ut ab ea coloretur, coloratur autem diverso modo, juxta diversas ipsius dispositiones, atque ita opinantes exponunt Aristotelem de Sensu et sensibili, capite tertio, cum scribit colorem esse extremitatem perspicui in terminato corpore, terminatum enim vocatur densum corpus, eo quod in ipso sistit, seu terminatur visio: perspicuitatem ergo existentem in extremitate opaci corporis vult Aristoteles esse colorem: talis vero perspicuitas non nisi Iumen est ibi receptum: ergo, etc. Vel aliter perspicuum dicitur corpus transparens, ut aer, hujusmodi autem perspicuum usque ad corpus aliquod opacum protenditur, ibique terminatur, cum vacuum dari non possit: Aristoteles ergo extremitatem sam aeris perspicui, quae ad corpus opacum terminatur, vult esse colorem, talis autem extremitas lumen est: ergo etc. Confirmatur haec sententia, namque experimur colores fieri ex sola terminatione lucis in nube densa: ergo revera color non est aliud, quam lux terminata in denso corpore. Atque ita sensit Avicenna 6, Naturalium, 3 p., c. 1, citans Avempace et Alpharabium. Idem fere habet Alexander, lib. 1, Quaestionum naturalium, q. 1, cap. 2, cum dicat colorem essentaliter a luce non differre, sed lucem ipsam in opaco corpore colorem esse. Idem sequitur Thienensis, 1 de Anima, cap. de Visu, Themistius, AEgidius et Cajetanus, lib. 2, cap. 7, Javellus ib., quaest. 33, Soncinas 10, Metaphysicae, quaest. 2.
2. Contraria assertio lipartita. — Dico tamen, colorem esse qualitatem permanentem in corpore colorato (etiamsi non illuminetur) resultantem in illo ex elementorum mixtione. Haec est sententia D. Thomae ubique, ac suadetur primo. Nam visus distinguit in objecto Iucem a colore, cum enim videat duo corpora eequaliter esse illuminata, utpote in aequali situ, magnitudine, ac distantia a sole, discernit tamen alterum esse album, alterum nigrum. Secundo docet experientia lumen existens in corpore albo remitti, albedine manente immutata: non ergo albedo est lus ipsa: antecedens ita ostenditur, si quis videat rem albam a certa distantia remissa forte paululum luce, minus discernet alborem: si tamen propius ad rem ipsam albam accedat, aeque discernet. acantea, quia quod de luce est imminutum, suppletum accessu fuit: tunc ergo visus percipit lumen esse minus, albedinem vero manere eamdem, atque adeo percipit lucem a colore distingui: imo et alborem in absentia, luminis perseverare. Tertio conducunt experientiae aliae, res namque eadem eumdem servat colorem, nisi ab intrinseco alteretur, diversae vero diversos habent colores: intelligi autem vix potest tantam diversitatem mere accidentaliter ex parte subjecti provenire. Quarto incredibile est ex sola absentia Solis cessare in corporibus colorem, qui per solam illuminationem reproducatur. Quinto, si colores lux ipsa sunt, non inter se different essentialiter, cum quae sunt eadem uni tertio, inter se quoque sint eadem. Sexto, lumen receptum in corpore opaco non causat semper colorem, ut patet in luna, quae lucem aspectui objicit, non colorem. Tandem haec sententia nullum habet firmum fundamentum, et multa ponit incredibilia.
3. Posterior pars suadetur, et emplicatur generatio colorum. — De coloribus nubium. — Postrema conclusionis pars hinc a posteriori suadetur, color enim in corporibus mixtis invenitur, quod signum est resultare illum ex mixtione, quod ita potest explicari. Inter elementa, aer, et aqua diaphana tantum sunt, ignis actu lucidus, terra vero opaca, diaphaneitas, ut dictum est, ad illuminationem disponit, opacitas illam impedit: unde terra iluminari secundum se totam non potest, sed ut plurimum in superficie. Mixta ergo, quae ex elementis quodammodo componuntur, et inter ea media sunt quo magis participant de natura aquae, vel aeris, eo, sunt magis diaphana, ut patet in vitro et crystallo: mixta vero in quibus dominatur terra magis opaca sunt, non tamen adeo, ut terra, cum ex mixtione aliorum elementorum aliquod retineant vestigium diaphaneitatis: unde dici solent perspicua terminata, id est, in quibus perspicuitas terminata est, et ab opacitate impedita, ne interius illabatur, atque hinc est, quod lux elementi ignis in hujusmodi mixtis non resultet, propter eorum scilicet opacitatem, neque alias in eis ignis ipse sit formaliter. Verum sicut in misxtionenon totaliter corrumpuntur elementa, sed modo aliquo in mixto manent, ita Inx ignis suo modo remanet, in aliam scilicet qualitatem degenerando, $quamidicimus colorem, quia enim mixtum habet diaphaneitatem nonnul- lam opacatam, incapax lucis est secundum se totum: evadit tamen capax ipsius coloris, utpote lucem quodammodo concernentis: hoc ergo modo dimanat color ex mixtione elementorum ratione lucis, et diaphaneitatis ad opacitatem terminatae. Quod etiam potest explicari ex modo, quo colores etiam generantur in aere: tria enim in tali generationi concurrunt, lumen participatum a Sole, diaphaneitas aeris et opacitas nubis, ex quibus color ipse resultat hac sola differentia, quod quemadmodum illuminatio Solis brevi durat, ac mixtio est imperfecta, ita colores illi cito evanescunt, alii vero colores diuturniores sunt ob perfectam mixtionem ex qua resultat. ita fere explicat rem hanc Plato, in dialogo de Natura, ubi colores esse ait flammas a singulis corporibus dimanantes: flammas vocat, quia sicut lux ex igne, ita e mixto prodit color, quasi lux quaedam opacitate mixti offuscata. Platoni concinit Aristoteles, libro de Coloribus accedunt Albertus, Summa de homine, in quaestione de Substantia coloris, D. Thomas, secundo de Anima, lectione decima quarta, atque ita color essentialiter a luce distinguitur, licet quodammodo in illa fundetur quia ratione illius praesertim resultat, qua de causa Albertus, citato libro de Anima, tractatu tertio, capite septimo, dixit lucem esse coloris hypostasim, similiterque loquitur D. Thomas, in tertia distinct. 23, quaest. 2, art. 1, ad 1.
4. Coloris definitio em Aristotele discutitur. —dGermana definitio. — Hinc jam explicatur definitio coloris ex Aristotele in hunc modum. Color est extremitas perspicui in corpore terminato. Terminatum corpus vocat Philosophus, in quo diaphaneitas propter admixtam opacitatem ultra non pervadit, sed in externa superficie sistit, ac terminatur. Unde tale corpus, qua ex parte perspicuum est, sive diaphanum, id est, quoad externam superficiem, capax sit illuminationis: qua vero est opacum, terminatum dicitur, ac proinde intimae illustrationis incapax. Ait ergo Aristoteles colorem esse eam qualitatem, quae in extremitate perspicui, inquam, ut sic, quia videlicet color ipse ad perspicuitatem conducit. Adhuc tamen definitio obscura est, minimeque sufficiens, cum non describat veram coloris essentiam : praeterquam quod non in superficie tantum, sed interius etiam color insit, ut patet in sanguine, lacte et similibus. Quapropter nonnulli exponunt extremitatem metaphorice sumi in definitione pro perfectione, seu consummatione: color ergo (inquiunt) definitur extre- mitas, id est, perfectio seu qualitas quae opacum quidem corpus, prout tamen perspicuum est, consummat et perficit. Verum metaphora illa a mente Aristotelis aliena est, et in universum vitiosa in definiendo, ut ille in Topicis monet. Dicendum ergo fortasse non intendisse definire exacte colorem, sed modo aliquo explicare, proprie vero definiri posse qualitatem efficientem miatum corpus quatenus perspicuitatem aliquam habet opacitate terminatam. Et haec de prima parte quaestionis.
5. Pro secunda parte tituli de speciebus colorum, ac primo de extremis opinionis due adversm. — Auctoris judicium.—Circa secundam est advertendum inter colores duos esse extremos, albedinem et nigredinem, inter quas assignari solet discrimen, quod albedo proveniat ex abundantia luminis, exiguaque opacitate, nigredo vero e contra, quod ex effectibus ostendi potest: ut enim lux disgregat visum, sic et albedo: multum ergo de luce participat. Nigredo vero quia congregat, exiguam participat. Habet tamen difficultatem haec doctrina, nam saepe res densissima et opacissima alba est valde, ut patet in argento: e contra vero transparens, et rarior nigra est, ut patet in cornu nigro: non ergo hi colores proveniunt ex opacitate, aut lumine. Alii vero eos referunt ad primas qualitates calori tribuentes nigredinem, frigiditati albedinem, quod videtur experientiae consonum. Sed neque hoc satisfacit, cum nullam convenientiam habeant hae qualitates cum illis. Item ex calore potius dimanaret albedo, quia calor virtus est ignis, qui ubi excellens calor est, praedominatur: ergo et lumen, vel saltem albedo quae de lumine magis participat, potius dimanaret. Dicendum vero utramque opinionem ex parte veram esse, nam cum dicti colores consurgunt ex mixtione elementorum: albedo quidem consurget ex majori participatione lucis ab igne, atque ex majori convenientia cum aqua, et aere quoad transparentiam et claritatem, unde res aqueae, ut nix, argentum, et similes, albae sunt, nigredo vero consurget ex praedominio terrae, opacitateque illius, atque ex defectu luminis. Quare quod res minus densa interdum nigra sit, ab exigua participatione ignis, ac luminis nascitur: calor autem nigredinem causat, cum admiscetur terrestri materiae, eamque exsiccat, attamen adjunctus humiditati generat potius albedinem, ut in lacte, et in nobis speciatim calor flavam bilem adurit, et atram creat, quae illam inficit, atque obfuscat, in nobis enim mutatio coloris non raro provenit ex abundantia humoris, sed in ea re nihil est certum.
6. De mediis coloribus. —nter has porro extremas species plures sunt mediae, quae ad sex reducuntur, scilicet pallidum, rufum, flavum, rubeum, viride, ac lividum: quod si aliae dari videantur, aut fortasse simplices non sunt, sed ex his mixtae, aut ad eas reducuntur: sex vero numerati colores, licet medii dicantur, putandum non est extremis formaliter componi, sed potius qualitates esse simplices, sicut extremas, ut docet Aristoteles 3, de Sensu et sensibili, ac patet, quia non fiunt ex mixtione remissorum extremorum, sed resultant per se ex proprio elementorum mixtione, ut videre licet in nubibus, ubi diversi fiunt colores tam medii, quam extremi secundum diversas mixtiones lucidi et diaphani ad opacum terminati: dicuntur ergo medii propter similitudinem aliquam majorem, vel minorem ad alterum extremorum, nam requisita proportio inter lumen, et perspicuum terminatum ad generationem albedinis, ex nimia opacitate et magna luce constat, ad generationem vero nigredinis oppositum in extremis requiritur: at caeteros deinde colores exigitur proportio media: unde et medii appellantur: fatemur tamen aliquando etiam dari medium per participationem extremorum, veluti si albedo praeexistens remittatur, misceaturque nigredo: tunc enim fuscus ille color simplex non erit, sed duo extremi in remissis gradibus.
7. Colores alii veri, alii apparentes. — In nubibus ceros colores dari sentit D. Thomas et alii. — Contra opinantur alii. — Ultimo est advertendum inter colores quosdam esse veros, alios apparentes, ut Aristoteles notat, lib. de Coloribus, et de Sensu et sensibili, cap. 3, et 3 Meteor., cap. 4. Veri secundum rem dicuntur, qui subjectis insunt, apparentes, qui tantum in esse apparent, quales in columbarum collis: si enim ex diverso situ conspiciantur, diversi apparent, quod non contingeret, si vere inessent, utrosque autem discernendi regula difficilis est. Quis enim dicat, quales sint colores apparentes in nubibus: hinc enim tam veri videntur, quam qui inter nos sunt: praesertim quia reperitur ibi causa sufficiens ad causandum colorem. Unde hanc partem docuit divus Thomas 3, Meteor., c. 4, quem Colonienses, et alii secuti sunt. Aliunde vero apparentes esse suadet, quod cito transeant, et facili de causa mutentur: atque ita sentiunt Venetus 3, Meteor. et Soncinas 7, Metaphysicae, quaest. 9. art. 1. Similisque difficultas est de colore ex reflexione solaris radii a vitro colorato: verum enim colorem esse inde probari videtur, quod permanens, fixusque sit, atque undique idem semper conspiciatur: aliunde vero minime verus putabitur, quia illius causa nulla se offert: difficile ergo est veros colores ab apparentibus discernere.
8. Decisio auctoris. — Dici tamen potest, si color semper, eodemque modo permaneat, verum esse, at si brevi transeat, observandam esse causam illius, quae si proportionata generationi coloris judicetur, verum quoque colorem judicandum esse, quantumlibet brevi evanescat, atque hujus generis esse colores iridis et nubium, probabilius videtur, cum ibi ea mixtio qualitatum, licet dissipatu facilis, concurrat, quae in mixtionibus aliis magis permanentibus dari solet: si vero causa non appareat sufficiens ad producendum colorem, maxime si ex parte rei visae non sit facta variatio, sed idec tantum varii colores appareant, quia potentiae applicatio, situsve fuit variatus, tunc plane deceptio quaedam potentiae est: sicque sentiendum de coloribus, qui in collo coIumbae apparent, ac etiam de illo, qui per reflexionem iucis ex vitro colorato conspici putatur, ut supra etiam diximus, nam quemadmodum cum objectum album cernitur per medium rubrum apparet rubrum ob confusionem specierum ipsius objecti, atqate medii, ita in praesenti casu id quod reflectitur, splendor quidam tantum est admixtus speciebus vitri colorati, quae intensiores evadunt, atque vehementiores ex inflammatione, seu illustratione radiorum, quae vitri species simul cum speciebus lucis reflectuntur usque ad visum, unde apparet splendor ille lucis coloratus. Qui plura de coloribus desiderat, legat Peresium 2, de Anima, cap. 7, quaest. 2, sed obscure satis loquitur, ut assolet.