On this page
Caput 16
Caput 16
Sitne unum objectum visus, et quid sit illud
1. Adaequatum potentiae objectum quod ? — In quaestione hac certum est, visum habere aliquod objectum adaequatum, tale autem dicitur, extra quod ferri neque potentia, ita tamen ut nihil intra ejus ambitum sit, in quod ferri non possit: omnis autem potentia adaequatum objectum habet necessario, imo et unam rationem formalem objecti sibi adaequatam vendicat, a qua sumat speciem, et ad quam per se primo ordinetur: hoc ergo posito difficultas estin assignando visus objecto. Nam cum visus tum lumen, tum etiam colores percipiat, non constat, an horum aliquod, an vero aliquid illis commune sit objectum adaequatum visus, itemque an utrumque asequaliter videatur, necne?
2. Prima assertio ex Aristotele — Avicennee evasio, quae placet D. Thome et Cajetano. — Ad hujus difficultatis decisionem prius explicandum est quo modo lumen requiratur ad videndum: dupliciter enim, ut supra notavimus, rem videri contingit, aut tanquam terminum visionis, sicut objectus paries videtur, aut tanquam viam, sicut videtur aerinterjectus quasi in transitu, cum visus non sistat in re diaphana: certum ergo est eorum, qui in transitu videntur, flumen esse videndi rationem, ibi enim lumen primo et per se conspicitur. Difficultas ergo est de iis, quae videntur uttermini, ubi rursus notandum, quod terminat visionem esse posse, aut lucidum tantum, ut ignis, vel stella, aut etiam coloratum, ut paries. Dico jam primo. Objectum lucidum videri potest ratione lucis tantum sibi inhaerentis absque eo quod requirat lumen in medio. Probatur ex Aristotele, lib. 9, de Anima, cap. 7, textu 72, dicente, res quasdam videri in tenebris, quod etiam experientia monstrat, cum a longinquo lucernam conspicimus per densissimas noctis tenebras. Respondet tamen Avicenna, lib. 6, Naturalium, p. 3, cap. 3, haec ipsa lucida illuminare medium, quantum necesse sit, ut videantur, differentiamque ab Aristotele adductam inter ea, quae in tenebris, ant in luce videntur, interpretatur quod utraque quidem videantur per medium lucidum, quaedam tamen aliunde lucidum supponere, ut species imprimant, ideoque dici videri in lucido, quaedam vero illud efficere, quae propterea in tenebris videri perhibentur. Quam doctrinam videntur amplecti D. Thomas, et Cajetanus in citato loco Aristotelis. Quod tamen non placet aliis asserentibus praefatalucida videri in tenebris, medio nullocollustrato, consonatque experientiae, nam oculi felium in cubiculo prorsus obscuro conspiciuntur, qui tamen habere non videntur vim illustrandi totum cubiculum. Aristoteles quoque, de Sensu et sersibili, cap. 2. scribit, corpora nonnulla levia, atque polita ad fulgendum in tenebris appostta esse, non tamen ad lumen prebendum.
3. Auctoris judicium. — Species lucidi aut colorati an pertingant, quo non accedit lua. — De hac disceptatione censeo actionem rei lu- cidae duplicem esse, unam productivam luminis, alteram specierum visualium, quae actiones non videntur subordinari, ita ut illuminativa praecedat natura, ac disponat medium ad specierum productionem, nam sicut ipsa illuminativa immediate fit circa subjectum omnino tenebrosum, ita et actio specierum productiva posset immediate fieri circa medium carens lumine, neque est ratio fingendi illuminationem medii praerequiri tanquam specierum dispositionem, et hoc est quod praecipue intendimus in conclusione. An vero praedictae duae actiones semper sese comitentur, ad rem non pertinet, estque utrinque probabile: cum enim utraque actio fiat sine contrario, procedatque a principio agente naturaliter , credi potest utramque semper tieri ad aequalem distantiam. Aliunde autem apparet posse ad majorem distantiam rem lucidam diffundere species, quam lumen, cum illa sit lumine impertectior, ac proinde minorem requirens virtutem, ut diffundatur ad majorem distantiam: utraque ergo pars est probabilis, sed haec ultima videtur probabilior, quam etiam conftirmant adductae experientiae.
4. Secunda assertio tripartita. — Dico secundo. Color, ut videri possit, ac imprimere in visu speciem, per se exigit, ut sit illuminatus, ex parte autem medii requirit lumen ex consequenti magis, quam per se, ex parte tandem potentiae simpliciter non est necessarium. Haec conclusio jure tribuitur D. Thomae: licet enim 1 p., quaest. 79, art. 3, ad secundum dubie loquatur, attamen, quaest. 67, art. 3, ad tertium, absolute scribit lucem colores actu visibiles efficere. Item in 1, dist. 45, a. 2, ad primum, et dist. 48, art. 2, ait in objecto visus colorem se habere ut materiale, et lucem ut formale. Idem repetit in 2, dist. 20, quaest. 2, art. 2, ad 2, et 1, contra Gentes, cap. 76, et2, 2, q. 1, art. 3. Item docet Albertus, de Sensu et sensibili, tractatu 2, cap. 1 et 2, aliis locis citatis praecedenti capite, asserentes colorem esse qualitatem distinctam a lumine, manereque absente lumine: addit tamen, in ordine ad visum, colorem non esse in actu, sed in potentia tantum: fieri vero in actu a lumine, a quo vim accipit immutandi visum. Idem opinantur Avicenna, Themistius, AEgidius et Cajetanus supracitati, consonat Aristoteles, text. 18, tertii de Anima, dicens lumen facere colores actu, utique visibiles, quia antea erant in potentia. Sed exponunt adversarii, actu facere, quatenus absque lumine non possunt videri. Sed non satisfaciunt, nam rem actu facere, est proprium formae, dispositio autem requisita ex parte passi nec facit, nec constituit in actu ipsum agens. Idem praeterea colligitur ex definitione coloris, dum dicitur extremitas perspicui, etc.,ubi colorem definit Aristoteles in ordine ad visum, atque pronuntiat esse illum tantum in extremitate perspicui, seu illuminati: color ergo per lumen constituitur in esse visibilis, quod etiam, ex toto illo capite tertio, de Sensu et sensibili, licet colligere. Tandem, lib. 2, de Anima, c. 7, scribit oportere omnia visibilia reduci ad unum, in quo conveniant, non possunt autem reduci, nisi ad lumen. Accedunt quoque experientiae ad hoc confirmandum, nam objectum coloratum nunquam nisi illuminatum videtur, eoque perfectius, quo est illuminatius: signum ergo est, quod ex se requirat lumen, ut possit videri. Praeterea compertum est res lucidas per se esse visibiles, neque indigere aliquo extrinseco, ut videantur, ut solem, caeteraque astra, ignem, et si quae sunt alia per se lucentia, res autem coloratas omnes indigere ulustratione: ergo Iumen revera complet rationem visibilis etiam in ipsis coloribus. Quocirca arbitror sicut color est, veluti umbra, et participatio lucis, ita ex se habere iuchoationem quamdam visibilitatis, atque ex se aptum esse, ut videatur, deesse tamen illi complementum virtutis, idque a Iumine mutuari, atque adeo cum lumine sibi inherente complere unum perfectum visibile, in quo sane differt color ab ahis qualtatibus, quod nec per se solae, nec cum luce possint videri: color autem ex se habeat ut possit videri, adjutus scilicet virtute lucis: ita ergo interpretandus venit Aristoteles, et quicumque aiunt colores per se esse visibiles.
5. Secunda pars assertionis emponitur. —Et hinc liquet secunda pars conclusionis, color enim non nisi per aerem illuminatur, et ideo eo ipso, quod illuminandum est objectum, consequenter medium erit illuminandum, quamvis id per se non postularetur. [taque sicut res Iucida ex se visibilis est, seu medium sit illuminatum, seu tenebrosum: ita color illuminatus ratione luminis jam sibi adhaerentis evadit per se visibilis, productivusque suarum specierum per quodlibet medium: unde, quod hoc illuminatum sit accidentarium est, quamvis fortasse deserviat illuminatio medii, ut species efficaciores prodeant, adjuvando nimirum ipsius coloris activitatem. Atque ex his liquet probatio conclusionis. Nam color illuminatus, constitutus est tanquam quoddam lucidum: eodem ergo modo visibilis erit, ac res lucida: quod enim ex se habeat lumen, vel ab alio, nihil refert: luna enim visibilis est per medium etiam non aliunde illuminatum, licet non a se, sed a sole luceat: quare sicut res lucida per se non requirit medium illuminatum, ita nec coloratum lumine perfusum illud requiritur. Et confirmatur experimento, nam res colorata, lumineque affecta sui speciem fundit per interjectum aerem, etiamsi totum non illustretur, cum videatur ab existente in obscuro recessu, ut experientia demonstrat: non ergo medii illustratio per se requiritur. Quod si contendas medium semper illuminari saltem remisse, hinc colhgemus id per se non requiri ad visibilitatem objecti, alioquin diminuta in medio luce visio fieret imperfectior: siquidem stante subjecto imperfecte disposito, forma debilior illi imprimetur: nunc autem licet lumen minuatur in magna medii parte, dum non remittatur in objecto illuminato, aeque perfecte ipsum conspicimus: ergo signum est illustrationem medii per se non requiri, ut color illustratus sit actu, seu in potentia proxima visibilis. Et hinc patet etiam ultima pars conclusionis. Nam si lumen ex parte organi posceretur, id esset maxime, quia in eo recipi deberent species, ac per illud pertingere ad potentiam quasi per medium, sed ex parte medii non requiritur, ut ostendimus: ergo neque ex parte organi, idemque probatur ex aliis argumentis jam positis.
6. Primum corollarium ex assertionibus colligens resultationem capitis. — Consulatur auctor, tractatu Fide de, disp. 3, sect. 2, n. 1. — Ex dictis colligitur decisio praesentis capitis, nimirum objectum adaequatum visus esse lumen, et quidquid ex vi luminis manifestatur, seu res illuminata, ut sic. Patet ex dictis, quia quidquid est visibile, fit actu tale et complete, mediante lumine: solet vero aliquando color dici objectum visus adaequatum, ut patet in D. Thoma saepe 1, 2, quaestione octava, a. 2, quaest. 10, art. 2, et 1 parte, quaest. 19, art. 3, minus proprie tamen nomine coloris extenso ad lucem, quod praestat etiam Aristoteles, libro de Coloribus, et lib. 2, de Anima, textu 69, et de Sensu et sensibili, c. 3, dum ait lumen esse coiorem perspicui. Alii astruunt visibile esse objectum adaequatum visus intelliigentes per visibile rationem quamdam communem a calore et luce abstrahibilem, sed hoc modo idem fere per idem explicatur, quare ne circulus fiat, ad ea quae, libro secundo, capite secundo, de speciticatione potentiarum per objecta formalia diximus, recurrendum erit.
7. Secundum corollarium divisionem visibilium continens. — Secundo sequitur intelligentia divisionis, quam Aristoteles attulit visibilium in luce, in tenebris, in utrolibet, quae sane fit secundum ea quae visibilibus accidunt, per se enim requirunt esse actu illuminata, quod vero in hoc, vel illo medio cernantur, conditio est accidentalis quaedam : namque ex se lucent, ideoque per tenebrosum medium videri possunt, alia ab extrinseco illuminantur, ut colores, unde per medium videntur, quod simul cum eis illustratur : quaedam denique quia parum luminis habent, ut quercus putrida, nocticulae, oculi felium, piscium squamae, ac similia perpolita, quae ideo in tenebris solum discernuntur, quia cum medium perfecte illuminatur, absorbentur a majori luce, ut etiam astra fulgente sole: unde quae plenius lucent, ut ignis, noctu, ac interdiu possunt videri, quamvis etiam haec duo membra respectu diversorum confundi possint, ut exemplis est facile videre: credunt tamen alii ea quae solum in tenebris videntur, Iucem non habere, sed qualitatem, lucem et colorem eminenter continentem, quae interdiu apparet color, eo quod a divino lumine offuscetur. Ita citatus Themistius. Ea tamen eminentia minime intelligitur: quare dicendum hujusmodi res lucentes participare aliquid lucis secundum partes magis perspicuas, et aliquid coloris secundum magis opacas: noctuque videri secundum priores tantum, eo quod posteriores tunc perfecte non illuminantur, interdiu vero conspici secundum ipsas posteriores tantum, quia jam satis illuminantur, priores vero non conspici, quia a diurna luce absorbentur. Ita S. Thomas 3, de Anima, textu 72, ubi Commentator, Nyphus, Albertus et Thienensis, latiusque idem Albertus, Summa de homine, fol. 95.
8. Tertium corollarium de interjecta distantia ad videndum. — Consule auctorem , disp. 18, sect. S, n. 19. — De hac difficultate Conimbricenses, lib. 9, de Anima, c. 1, q. ult. — Ultimo sequitur ex dictis: quale debeat esse medium ad videndum: requiritur enim nonnulla inter visibile, et visum distantia, ostendit siquidem experientia, visibile super visum positum non videri, distantia vero cum nunquam sit vacua, occupari debet a corpore solum diaphano: corpus namque opacum productioni specierum obstaret, si tamen distantia inanis esset, objectumque visibile sufficienter illuminatum, et visus etiam specie instructus, ac debite applicatus posset fieri visio, quia nihil est quod ad videndi actum amplius requiratur, medium enim plenum ad speciei productionem, conservationemque in oculo solum requiritur. Circa haec tamen difficultas restat de iis qui per medium densum et opacum inspicere dicuntur, quod minime credo, aut si verum est, causam ignoro, consulatur Veracruz, lib. 2, AEgidius, Theoremate 13, Albertus, lib. 22, de Animalibus, ubi de lynce agens ait fabulosum esse, quod visu pervadat solida et opaca corpora.