On this page
Caput 17
Caput 17
Utrum visio fiat extramittendo, an intus recipiendo
1. Sententia Platonis. — Diximus de objecto visus: de speciebus autem illius nihil dicendum superest, praeter ea quae dicta sunt in praecedentibus, de actu vero specialis manet difficultas propter antiquam Platonis opinionem, visionem non fieri intra oculum per receptionem alicujus qualitatis, sed fieri potius per emissionem quorumdam spirituum. Ita docuit Plato in Timeo, sequiturque Aulus Gellius 5, lib. noctium Atticarum, Alcinous, lib. de decretis Platonis, Priscianus Lydus, lib. de Phantasia, Plotinus, lib. de Visione, et nonnulli ex perspectivis, id quod diversis modis explicatur: quidam ergo aiunt oculos emittere spiritum lucidum, ac per illum alterare medium, inde vero usque ad visibile pertingere quemdam splendorem, commiscerique speciebus visibilibus, atque ita perfici visionem absque ulla reflexione ad oculum: sed non ita Plato, ut adnotavit Galenus 7, de Placitis, in tine, non enim negat ille ab objecto devenire species usque ad visum, ut patet ex Theeteto, et ex 6, lib. de Legibus, easdemque admittit Galenus ipse Platonem secutus ibid., et lib. 10, de Usu partium, in fin., et lib. 1, Prognostico. c. 19. Aliter ergo explicatur Platonis sententa, visum imprimis emittere lucem usque ad objectum visibile, quo cum appulerit regredi simul cum specie usque ad oculum, ibique peragi visionem. Ita Galenus, Plutarchus, l. 4, de Placitis, cap. 13, Gregorius Nyssenus 4, de Virib. animae, cap. 2, Nemesius, de Natura hominis, cap. 7, Macrobius 7, Saturnalium, cap. 14. Addunt alii lucem emissam ab oculo, spiritibusque delatam non pervenire ad visibile, sed ad certam usque distantiam spatii, ad quam etiam species visibiles occurrant, quae spiritibus commixtae revertantur ad ocu- lum, ut ubi visio perficiatur. Alii denique explicant prinum omnium recipi in oculo species intentionales, deinde vero egredi spiritus ab oculo per aerem usque ad certam distantiam in illisque esset facultatem formandi visionem, et ideo egressos ab oculo, cum sufficienter approximantur objecto, formare visionem in aere ipso: opinionem hanc ita explicatam sequitur Valles, lib. 2, cap. 28.
2. Vera assertio.—St tamen conclusio. Receptis in oculo speciebus ibidem formatur visio absque illius rei emissione. Haec est sententia Aristotelis, quam late probat de Sensu et sensibili, cap. 2, sequunturque omnes Aristotelici: atque ita probatur, nam oculus recipit species ab objecto, et per hanc receptionem objectum conjungitur potentiae visivae, quae proinde constituitur in actu primo ad videndum: ergo satis habet, unde in se formet visionem: omnia vero alia, quae adduntur, figmenta sunt, ac superflua. Major et ab aliis conceditur, et supra est probata, ac confirmatur. Nam ad sensationes omnium aliorum sensuum nihil aliud requiritur, quam conjunctio cognoscentis potentiae, cum cognoscibili, quae in ipsa potentia fit medis speciebus, in eademque formatur sensatio, neque in tali aliquo sensu inducitur necessario emissio alicujus rei: ergo neque in visu est confingenda.
3. Probatur secundo per dilemma.—Prior pars dilemmatis multipliciter urgetur. — Secundo arguitur, expugnando oppositam sententiam, nam vel id, quod emittitur, est substantia, vel accidens, si substantia (ut Plato, et alii videntur asserere, dum spiritus quosdam emitti aiunt aut talis substantia generatur in aere, quod evidenter falsum est, cum inter videndum aer non corrumpatur, aliquidve de novo generetur: aut ea ab oculis egreditur, sicque tempus nonnullum ponet usque ad objectum, cum tamen etiam, quae nimium distant, ut astra tam cito conscipiantur, quam quae sunt proxima, quod manifestum signum est nullum utrobique localis delationis moram consumi. Arguit etiam optime Aristoteles , quoniam ad videndum rem nimium distantem necessarium foret expendere magnam spirituum vitalium copiam, qui vel unico actu videndi consumerentur omnes. Praeterea spiritus, cum sint corpuscula, dissipantur facile, nec possent recta ad multam distantiam pervenire, flante praesertim vento, potiusque interdum contingeret videri rem, ad quam non intenderet, si forte ventus ad illam pro- duceret spiritus. Quod si dicas, spiritus pertingere solum ad distantiam, in qua conservari possint ab emittentibus oculis: ergo in tota reliqua distantia, quae poterit esse multo major, fiet visio sine emissione: ergo etiam posset fieri absque ulla in reliqua parte. Habet praeterea evasio haec absurda, quae patefient in tertio argumento, multaque ex illatis non potest effugere. Est quoque specialis difficultas in visione per vitrum, quod spiritus illi nequeunt penetrare, nec recurri potest ad poros: tum quia non sunt adeo subtiles, cum nec ignis ipse subtilior vitrum pervadat: tum etiam quia pori rectilinei non sunt, ut oporteret ad visionem.
4. Urgetur altera dilemmatis pars. — Si vero dicatur (quae erat altera dilemmatis pars) non emitti substantiam, sed accidens: fingi certe nequit quidnam sit praeter lumen ahquod, vel splendorem: quod refellitur, primo, quia alias in tenebris posset fieri visio oculis diffundentibus lumen suum, cum contra experientiam sit haec luminis diffusio usque ad visibile: lumen quoque tale remissum valde ideoque sole plurimum lucente, ab oculo non posset emitti, cum praeveniretur ab agente fortiori, atque adeo non posset fieri visio. Denique quorsum esset illa diffusio luminis, non certe ad illuminandum objectum, nam aliunde illuminatum esse oportet, alioquin non videbitur: non etiam ad illuminandum medium, vel potentiam, ut constat: fictitia ergo est accidenUs emissio. Unde licet oculi aliquantulam vim habeant emittendi lumen, illa certe emissio per se non concurreret ad visionem, sed tantum per accidens.
5. Probatur tertio principaliter per alterum dilemna urgeturque primum membrum tripliciter. — Tertio principaliter arguitur: nam in opinione hac Platonica, vel visio fit extra oculum, vel intra, non extra. Primo, quia visio, cum sit actio immanens, fieri debet in ipso cognoscente. Secundo, quia si forte in extremo aere fieri ponatur, vel ab ipso effective fieret, media accidentali virtute recepta ex oculo, et sic aer ipse visionem eliceret, quod est absurdissimum, vel ab spiritu emisso fieret tanquam ab instrumento oculi illum emittendis, quod certe emissionem supponit jam expugnatam: praeterquam quod non salvatur ratio vitalis actus, quem oportet fieri immediate a vita, quam spiritus non habet. Tertio, visionem extra potentem prope objectum fieri est impossibile, maxime cum res etiam distantissimae videantur: fieri autem in medio intervallo sic impugnatur, quia jam ab eo loco res distans concipietur absque emissione usque ad ipsam: finge ergo ibi esse videndi potentiam, tunc exerceret plane intra se visionem circa illius rei emissionem, semel autem data rei distantis visione intra potentiam, fatendum necessario erit semper ita posse fieri, cum eadem sit semper ratio, reliquaque omnia superflua sint: maxime, quia distantia, ad quam oculus potest emittere spiritus, curta est: inde vero usque ad objectum satis magna. Unde si ex hac magna videre potest absque emissione, poterit simpliciter sine ulla.
6. Secundum membrum dilemmatis etium impugnatur. — Quod si tandem dicatur visionem fieri in oculis, per regressum tandem spirituum ad illos, imprimis talis emissio, ac reflexio superflua erit: per illam quippe potentia non roboratur, sed exhauritur potius, objectumque tali non indiget emissione ad multiplicandas sui species, quia de se habile, ac sufticiens est ad id munus. Ulteriusque arguitur in hunc modum. Vel emissio a potentia usque ad objectum visibile pertingit, indeque regreditur, vel usque ad certam partem medii ubi occurrunt species, inde revertitur ad potentiam: hoc secundum merum est figmentum: tum quia nihil cogit reflexionem fieri, cum nec sit obstaculum alterius procedendi, neque actio libera sit, ut possit per se regredi: tum etiam, quia si substantia illa ab oculo emissa, cum primum ad species appellit eas revehit, sane oculo in ea distantia collocato, ad quam objectum diffundere valet species, non fiet visio extramittendo, quare cum objectum ad magnam usque distantiam illas diffundat, superflua erit emissio sprrituum a potentia. Jam primum illud quod scilicet emissio, seu actio potentiae pertingat usque ad objectum visibile, et inde regrediatur, falsum est, quia ad objectum nimium distans non potest talis actio pértingere, ac regredi tam vehementer, argumentaque supra facta hic etiam habent locum. Denique sententiam nostram multi perspectivi demonstrant, inter quos Vitelius, lib. 3, perpectivae, proposit. 5 et 6.
7. Objectio prima contra assertionem diluitur. — Sed obstat huic conclusioni primo Aristoteles 3, Meteor., c. 4, ubi adducens experientiam de Antipheronte, cujus semper ante ocuios idolum versabatur, causam reddit, quod visus ob imbecillitatem aerem propellere non posset, ubi aperte sentit emissionem fieri ex parte visus D. Thomas ib. occurrit, Aristotelem causam reddere ex scientia perspectivorum sui aevi. Ali aliter respondent, dici fortasse posset, licet visio per extramissionem non fiat, oculos tamen emittere sui species, sicut res alias visibiles, et de hac specierum emissione locutum esse Aristotelem cum dixerit factam ibi fuisse reflexionem in aere tanquam in speculo, adeo enim imbecillo aspectu erat Antipheron, ut qualiscumque aeris densitas esset pro speculo, maxime si ex ipsius ocufis humor aliquis difflueret, quo aer magis crassesceret. Adde, Antipherontem non oculis, sed forte laesa imaginatione, solitum sese velut sibi in aere adversum contueri, ac si visu conspexisset.
8. Objectio secunda solvitur. — Secundus locus Aristotelis habetur, lib. 5, de Generat. animal., cap. 1, oculos prominentes non posse tam procul cernere, quam qui in cavo sunt positi, quia horum motus, inquit, in vastum non dissipatur, sed recta meat, ubi videtur emissionem aliquam oculis tribuere. Respondetur Aristotelem loqui de immutatione a visibili in visum, quae magis unitur, quando oculos in cavo positos alterat, quod Aristoteles plane explicavit dicens, si ab oculis veluti fistula quaedam ad rem usque cernendam porrigeretur, nulla ex parte dissolvendum motum, qui a re visibili proficisceretur, et ad hoc institutum subdit, nihil referre, an visus cernere dicatur exitu, ut quidam sentiebant, quasi dicat talem sententiam non esse necessariam ad illius rei rationem reddendam: causam ergo esse, quod oculi in cavo immutentur a paucioribus objectis: prominentes vero immutantur a pluribus, sicque dissipari, dehilitarique vim cernendi, qua etiam ratione ad videndam rem a longe palpebras claudimus, aut inspectoriam fistulam oculis applicamus, ut a sola re, quam videre intendimus, quantum fieri posset, oculi immutentur.
9. Objectio tertia. — Confirmatur. — Objectionem hanc eeque contra opponentem militare ostendit. — hatione praeterea contra hanc conclusionem arguit Valles. Si visio perficeretur in oculo sine emissione spirituum, non posset oculusdiscernere magnitudinem, ac distantiam objecti, quod est contra experientiam. Declaratur major, quia distantia per propriam speciem non discernitur, nec vero per modificauonem speciei proprii sensibilis, cum species non aliter objectum remotum, quam propinquum repraesentet: non ergo restat via distanUam cognoscendi, nisi per emissionem: idemque argumentum fit de magnitudine, non enim posset discerni magna vel parva, nisi per emissionem propinquior fieret visio uni cor- pori, quam alteri. Confirmatur. Nam oculi plura, vel multo tempore contuendo lassantur, idque non aliunde, nisi quia videndo ex se nonnihil emittunt. Argumentum positum petit quidem difficultatem optimam, non quae ex nostra sententia oriatur specialiter, sed quae communis sit, atque in Vallesii opinione multo major, nam si vi-sio fit intra oculum, sive praecedat emissio aliqua, sive nulla, idem persistit argumentum. Si vero fit extra oculum, ut dictus auctor opinatur, vel ea fit in contactu rei visibilis, vel in medio: primum non concedit: nec vero potest, alias nunquam deciperetur oculus circa distantiam, et magnitudinem rei,si juxta rem semper format visionem: secundum ergo concedit, sicque restat eadem argumenti difficultas. Nam a distantia reliqua usque ad objectum, quo quaeso pacto discernitur illius magnitudo, atque distantia ? cumque ipse velit neutram discerni posse per modificationem speciei: nulla ipsi restat via ad difficultatem propositam solvendam. Praeterea quo modo quaesc posset visus discernere visibile distantius alio? Tandem de auditu esset eadem difficultas, cum etiam agnoscat distantiam, neque audiat extramittendo: atque idem de sensibus aliis urgeri posset. - m
10. Duo certa praemittuntur ad solutionem tertiee objectionis. — Quocirca ad difficultatem dicendum primo, extensionem et magnitudinem rei non videri per speciei extensionem et magnitudinem, nam per speciem minimam videtur magnus mons, et saepe species repraesentat rem majorem, quam sit, ut patet in sensum inspicillis. Secundo dicendum, magnitudinem et distantiam non videri per proprias species, ut in cap. 8, ostensum est, sed videri per modificationem specierum cujusque proprii sensibilis. Sed nunc reddenda causa, quare res appareat saepe major, aut etiam minor quam sit. Communis responsio perspectivorum est species emitti ab objecto per modum pyramidis, cujus basis sit in objecto, finiaturque in pupilla per modum cuspidis, sive anguli, quo igitur angulus major est, vel minor, hoc est, obtusior, vel acutior, eo objectum majus apparet, aut minus, ita quoque respondent Albertus 2, de Anima, tract. 3, cap. 14, D. Thomas, hctione 15, text. 74. Responsio tamen difficultatem habet. Nam vel species describunt angulum in determinato puncto medii solum, et hoc dici non potest, alias ab illo solo puncto videri posset objectum, vel describuntur anguli in omnibus punctis ac partibus medii, essentque proinde infiniti, quod absurdum vi- detur. Sed negandum esse absurdum describi in qualibet parte medii, a qua videri potest totum objectum, atque adeo infinitos in potentia, cum omnes sint veluti partes unius speciei repraesentantes singulae totum objectum, ut capite tertio diximus.
11. Urgentior instantia contra perspectivorun solutionem. — Major ergo difficultas insurgit ex hac responsione: nam si data ex angulis causa vera est, plane variata aliquantuIum distantia, variaretur et visio magnitudinis objecti, cum angulus in majorem, vel minorem variaretur, atque adeo objectum ipsum majus, vel minus appareret: consequens vero est contra experientiam: nam in qua distantia objectum est sufficienter approximatum, cernitur illius esse magnitudinis, quam vere habet non majoris, neque minoris. Praeterea jam inde sequeretur, existente duplo majori distantia rem videndam, fore duplo minorem, cum angulus sit duplo minor, quod tamen est contra experientiam. Denique sequeretur res describentes aequalem angulum in pupilla judicandas semper aequalis magnitudinis, ac adeo rem exiguam propinquam oculo, magnam vero distantem judicandas aequales, si in ea proportione statuantur, ut ob inaequalem distantiam aequales angulos efliciant in eodem oculo.
12. Altera tertie objectionis solutio ab aliis affertur. — Praeter haec ergo alii positae difficultatis causam nolunt assignare ex angulorum diversitate, sed specierum, nam usque ad certam distantiam (inquiunt) progreditur objecti species repraesentans illud cum eadem quantitate et magnitudine, quam in se habet, deinde ab illa distantia usque ad certum aliud punctum progrediendo species repraesentat objectum idem sub minori jam quantitate, et sic in alia, atque alia certa distantia tot species multiplicantur in medio, quot sunt medii ipsius partes, in quibus objectum majus apparet, aut minus.
13. Proxima solutione rejecta verior affertur. —Sed haec multiplicatio specierum superflua est, nec secundum regulas philosophiae inducitur: unde dicendum existimo, intra certam distantiam, in qua objectum est aptum producere perfectam sui similitudinem, repraesentari perfecte ejus magnitudinem, ac intra totam illam distantiam perfecte videri, extra illam vero imperfecte, eo quod similitudo sensim debilior evadat, atque ita objectum semper apparere minus, quam vere existat : hanc ergo imperfectionem speciei explicabant perspectivi per angulos. Atque hoc ipsum de distantiae cognitione philosophandum. Ad quam etiam majoris, vel minoris distantiae cognitionem plurimum conducit medii cognitio: apparet enim res tam distans, quam medium interjectum hujus, vel illius magnitudinis apparet, unde in conspiciendo de nocte luminoso facillime decipitur visus circa distantiam, eo quod nihil interjectum conspiciatur. Ad confirmationem respondetur oculum lassari videndo propter attentionem continuam et debilitatem corporis, sicut et imaginatio fatigatur, quod si forte oculi emittunt aliquando spiritus, non id praestant ut perficiatur visio, sed defluxus ille spirituum consequenter se habet ex applicatione animae vehementi.