On this page
Caput 18
Caput 18
Quidnam sit et quale organum visivae potentiae, et potentia ipsa
1. Consule Dandinum, lib. 4, de Partilus heterog., a c. 38. — Supererat quaestio altera etiam de actu, sicut praecedens, an cujusque rei visae duplex semper formetur visio ob duplicem pupillam, an una tantum, sed cognito prius organo, ac loco ubi visio formatur in fine commodius constabit. In quaestione ergo praesenti nihil potest certa ratione haberi, sed ex Aristotelis et medicorum fide, ac praecipue ab experimento anatomiae supponenda sunt aliqua circa compositionem oculi, de qua re late Vesalius, de Compositione corporis humani, lib. 2, ubi ponit in oculo tunicas quinque, et tres humores et musculos septem, quibus in omnem partem movetur: porro musculi non deserviunt proxime visioni, caeci namque illos habent, movent siquidem oculos sicut videntes. Quare ad praesens institutum non spectant.
2. Oculi figure circularis sunt. — Diverse oculorum denominationes unde proveniant. — Ad intelligendum ergo instrumentum proprium potentiae visivae, cogitanda est substantia oculi orbicularis instar ovi, in cujus centro est humor crystallinus appellatus, quod sit transparens, licet mollior, et haec est ipsa pupilla, circumscribiturque pellicula, quasi tunica ad ilius conservationem apta, quae tum aranea vocatur ob similitudinem telarum aranei, tum etiam specularis tunica, quia idonea est ad videndum. Hic porro crystallinus humor ex parte immergitur humori alteri vitreo utpote molli et splendenti, sicut vitrea massa dum loquitur in fornace,circumdatque crystallinum relicta anterius quasi fenestra circulari ad recipiendas species. Nonnulli tamen humorem hunc vitreum non distinguunt a crystallino, quod illiusnunquam meminerit Aristoteles, sed major fides est habenda Galeno, qui 10, de Usu partium, capite primo, illum distinguit, datumquea natura ait in nutrimentum pupillae, quae apta non est nutriri sanguine, unde vitreum humorem ex interiori parte ambit tunica dicta reticularis, quia intexta est multis venis, et arteriis in modum retis, cujus munus, ait Galenus supra capite secundo, est parere, ministrareque alimentum dictis humoribus, qui quoniam molles sunt, neque venas habent, neque arterias. Post hanc vero tunicam sequitur alia, quae uvea nuncupatur, quod similis sit uvae folliculo, ambitque ex omni parte pupillam vitreumque humorem relicto solum quasi foramine per quod crystallinus humor apparet: cum enim uvea haec tunica aliquo semper colore sub obscuro affecta sit, ut in crystalloide congregentur perfecte species, non potuit esse omnino transparens, proindeque non debuit undique pupillam tegere: atque a diversis talis tunicae coloribus varii denominantur oculi nigri, caesii, caprini, flavidi, etc., huic contigua est alia tunica, quae cornea dicitur dura, et transparens ad modum laminae corneae cingens pupillam omni ex parte, dataque in propugnaculum. Praeter haec omnia est alius humor replens totam oculi cavitatem, qui albugineus dicitur a calore datus ad humectandum, fovendumque crystallinum, qui tandem cingitur tunica, quam ordinatam vocant, seu pericranium: est vero fortis et pinguis, aptaque ad tuendum memoratos humores omnes, et interiores tunicas, haec desumpta sunt ex Galeno supra, apud quem plura alia videri possunt.
3. Aristoteles non omnes oculorum partes perspectas habuit. — Aristoteles porro non omnia haec assecutus fuit, nam 1, de Historia, cap. 9, et 4 lib., cap. 8, meminit tunicae uveae et corneae, in libro 5, de Generatione animalium, cap. 1, ad finem, indicans proximas esse pupilla: aliarum vero nunquam meminit, quia multa de partium humani corporis fabrica et dissectione erant per id tempus ignota: quod vitium aetatis illius fuit, non hominis, ut ait Commentator, libro 4, de Partibus animalium, cap. ultimo, et lib. 2, Collectanearum, c. 19, videndus vero est Theophilus, lib. 4, de Fabrica corporis humani, vel alius lib. 14, cap. 7, Valverde, lib. T, Simon Portius, libro de Coloribus oculorum, c. 3, Pissanus in perspectiva, propositione 31.
4. Organum potentim visivee est pupilla, seu luunor crystallinus. — His positis communis sententia philosophorum habet, proprium potentiae visivae organum esse pupillam, seu humorem crystallinum. Et haec sit praesentis capitis conclusio, quam tradit Aristoteles, citatis locis: ait enim in priori: Humor. quo videmus, pupilla est. Idem late ostendit Galenus 8, de Usu partium, cap. 6, et patet tum ex substantia illius humoris, quae est ad videndum aptissima, utpote diaphana, rara, mollis et tenera, atque adeo accommodata, ut illi imprimantur subtiles species: tum praeterea, quia omnia, quae in oculo deprehendimus, illi deserviunt: ab effectu etiam idem confirmatur, laesa enim pupilla visio impeditur, non impeditur autem, vel amittitur aspectus, quod alii humores laedantur, ut docet Galenus, lib. de Morborum differentiis, cap. 6, et de Symptomatum causis, cap. 2, Philoponus, et expositores alii 2, de Anima, cap. 2, hinc Pissanus supra propositione 36, scribit, si alii humores, vel tunicae laedantur, salva pupilla, posse visum restitui, non vero si semel pupilla corrumpatur, unde a natura in intimo, quasi in tutissimo loco fuit reposita.
5. Visionem non fieri in pupilla arguitur.— Sed contra hanc conclusionem sunt argumenta. Primum: pupilla nigra esse conspicitur: ergo non potest esse organum visus, nam per Aristotelem intus existens prohibet extranei perceptionem. Secundum, pupilla aquea est, atque humor quidam: organum autem visus igneum esse oportet, cum sit purissimum, et maxime perspicuum. Tertium, si pupilla organum esset, cum duae pupillae sint potentiae quoque visivae essent duae, atque etiam visiones, sicque res semper appareret duplex.
6. Ad primum argumentum.— Pupilla oculi cum nigra non sit, cur talis appareat. — Ad primum negandum, pupillam nigri esse coloris: nigricantem vero apparere, quia propter humoris copiam penetrari non potest visu, ut colligitur ex Philosopho 5, de Generatione animalium, cap. 1, tunica autem uvea, quamvis colorata, non impedit visionem, quia, ut diximus, non circumdat anterius pupillam, ac proinde species quominus ad pupillam usque perveniant, minime impedit. Unde spatium ipsum, quod ab uvea tunica anterius liberum relinquitur instar foraminis, angustius fit si oculos introrsum reprimatur, dilatatur vero, si emittatur, atque hoc non parum juvat, ut orbiculus interior niger appareat. Jam tunica interior, et cornea dici solet ab Aristotele alba 5, de Generatione animalium, cap. 1 et alibi, non quia colorem habeat, sic enim visioni obstaret, sed propter transparentiam: albugineus tandem humor nihil officit visioni, quia neque medium est, neque organum.
7. Ad secundum argumentum. — Pupilla oculi aquee nature est, non ignea. — Propter secundum argumentum aliqui opinantur pupillam esse de natura ignea cum Platone, quod tenet Valles 2, Controversiarum, cap. 26,. ac praeterea confirmant, quia oculus aliquando scintillare videtur, veluti cum in tenebris oculus digito comprimitur, aut casu ad corpus aliud durum caputalliditur: Aristoteles tamen, de Sensu et sensibili, cap. 2, vult pupillam esse aqueae naturae, quod probat experientia, nam percusso oculo aqueus humor fluit, ac si forte eruatur apparet humor instar aquae gelatae, atque ideo natura juxta hunc humorem alium adhibuit albugineum, ut illum jugiter humectaret, quod haec esset necessaria dispositio illius organi: est ergo potius naturae aqueae. Idem repetit 2, de Partibus, cap. 10, et 5, de Generatione animalium, cap. 1, videturque rationabilius, nam licet ignis sit magis lucidus, aerque magis diaphanus, attamen natura aquae videtur aptior ad suscipiendas species, atque etiam ut organum fixum sit et consistat. Ad experientiam autem illam de scintillatione respondet Aristoteles, causam non esse, quod ignis in oculis existat, sed quia, quod in eis nigricat, politum est, atque tersum, ideo fulget quodammodo, ac dum comprimuntur exilire ab eis videtur fulgor ille: idemque experimur in corporibus aliis bene tersis et politis, fulgent enim, quamvis naturae ignea non sint, ut in fungis et capitibus quorumdam piscium videre licet. Fortasse etiam fulgor ille oculorum provenit ex emissione spirituum vitalium, qui ignei sunt et calidissimi, ideoque splendidi, apparet enim saepe splendor ille, cum oculi vehementer conantur ad videndum: unde et facile etiam lassantur, ut pote spiritibus, qui exiliunt, destituti. Denique felium, oculi tunc maxime splendent, cum illi irascuntur, eo quod tunc spiritus calidissimos, ac fervidos emittant.
8. Nervi duo visorii a cerebro ad pupillas proficiscuntur. — In eorum congressu visionem fieri qui putent. —Circa tertium argumentum praenotandum, videndi vim dimanare a cerebro ad pupillas per nervos duos, qui optici, seu visorii appellantur: quorum unus a parte dextera cerebri oritur, alius a sinistra, paulatimque procedendo approximantur. Per hos ergo nervos purissima substantia, ac splendidus quidam spiritus communicatur a cerebro, organo visus, ut perficiat visionem. Ita Aristoteles 2, de Generatione animalium, cap. 4, Galenus supra, et 7, libro de Placitis. Hoc posito Avicenna 6, Naturalium, p. 3, cap. 8, Cyrvellus, libr. 1, Perspect., cap. 9, concl. 6, Vitellius, lib. 3. Theoremate 2, et Albertus 2, de Anima, tractatu 3, cap. 14, aiunt visionem fieri in confinio talium nervorum, ibique residere potissimum videndi organum, unde concludunt unius rei tantum fieri visionem unam.
9. Refelluntur. — Hanc vero sententiam esse falsam demonstrat Galenus 10, de Usu partium, cap. 12, quod constat ex anatome duos illos nervos, neque in mutuo occursu sistere, neque simul recta procedere, nec se intersecare, sed postquam sibi occurrerunt illum, qui a sinistra parte cerebri procedebat, divertere ad sinistrum oculum, qui a dextera divertere ad dexterum: quo fit, ut spiritus visorii procedant per eos nervos ad pupillam usque, ibique forment visionem: quare conjunctio illa nervorum opticorum non est propter unicam visionem formandam, sed ob alias causas, quas Galenus prosequitur 10, de Usu partium, c.14, quarum praecipua illa videtur, ut spiritus a cerebro manantes possint in alterum oculum commeare, si alter fuerit impeditus, cui etiam experientia suffragatur, nam si alter oculus claudatur, alter videt acutius, ut etiam notavit Aristoteles, sectione 31, Problematum, q. 4, de qua re late Vesalius, lib. 4, c. 4, et Valverdius, lib. 7,c. 3.
10. Ad tertium argumentum, in n. 5.—Ad argumentum igitur concedimus potentiam visivam aggregari ex duabus, vel potius duas esse potentias, ut duas manus, consequenterque duas visiones formari, objectum vero non apparere duplex quod oculi sint in aequali situ, et ordine positi, ac simul, eodemque modo immutentur ab objecto. Ita Aristoteles 2, de Partibus, cap. 9, et Galenus, supra. Unde si contingat inaequalitas aliqua in oculis, veluti si pupilla una sit altior altera, objectum jam apparet duplex, quia nimirum oculi diverso modo immutantur, ideoque diverso modo vident objeetum, de quo Galenus, supra latissime, et Aristoteles, sect. 21, Problematum, q. 14 et 18. Ex dictis vero omnibus constat, quid sit potentia visiva. Est scilicet qualitas in pupilla oculi residens, percipiensque lucida omnia per proprias species eorum, neque aliquid aliud de hac potentia dicendum superest.