Text List

On this page

Caput 19

Prev

How to Cite

Next

Caput 19

Caput 19

Quid sonus sit et quo modo, et in quo subjecto fiat

CAPUT XIX. QUID SONUS SIT ET QUO MODO, ET IN QUO SUBJECTO FIAT.

1. De prima definitionis particula. — De secunda particula. — Diximus de potentia visiva hactenus, dicendum sequitur de auditu, et quoniam evidenti experientia constat illius objectum esse sonum, ideo primum omnium natura soni investiganda est, ac omissis argumentis sit conclusio: Sonus est qualitas sensibilis proveniens ex violenta percussione, vel divisione in corpore apto ad illam recipiendam. Quod qualitas sit, patet tum ex definitione patibilis qualitatis: nam sonus passionem causat in sensu: tum quia est accidens, et non alterius praedicamenti: si quis vero dicat esse motum, facile convincetur falsitatis, quoniam ratio motus salvatur integra absque sono, ut patet in motu coeli: accidentarius ergo est motui sonus, quatenus ex illo resultat aliquando. Reliquae particulae definitionis, praeter ultimam, explicant soni differentiam: pro qua notandum, si sonus definiretur, ut sensibilis est, facile declarari potuisse in hunc modum. Est qualitas immutativa auditus per propriam speciem, tamen quia sensibilitatis ratio in natura soni fundatur, ideo talem naturam praecipue perquirentes pluribus verbis circumscribimus: quod ergo causetur sonus ex violenta percussione, aut divisione et non alias, probatur experientia: nam si cuncta quiescerent, nullus causaretur sonus: si item corpus lente moveatur in aere, ita ut aer ipse sine violentia diffundatur, non causabit sonum: signum ergo est esse necessariam violentam motionem, quod Aristoteles expressit, dicens: Qua propter si cito, vehementerque percutiatur, sonat: opus enim est quod percutientis motus diffusionem preeveniat aeris. Hinc colligitur corpus causativum soni durum esse oportere, quia mollia non commovent aerem vehementer, unde aut nullum, aut minimum sonum efficiunt.

2. Objectio contra promime dicta diluitur.— Dices. Aer mollissimum corpus est, atque rarissimum, cum tamen vehementem causet sonum. Occurrendum aerem etsi mollem et durum, esse tamen solidum, seu minime porosum, ideoque aptiorem ad causandum sonum, quam corpora duriora crebris alias cava poris, ad quos aer compressus recipitur sine violentia, sine qua aut nullus, aut minimus resultat sonus. Advertit etiam Aristoteles non quaelibet dura corpora seque sonum efficere, sed praecipue laevigata et tersa, quae enim aspera sunt, partim prominentes, partim lacunosas habent partes: unde minus sonant, sicut et porosa, a laevigatis autem ob eequabilem superficiem aer percussus facile resilit, sonusque proinde facilius causatur, juvat etiam figura concava supposita superficiei laevitate, quoniam detentus ibi aer saepius ad latera repercutitur, proindeque diuturniorem, ac majorem effticit sonum. Constat ergo sonum fieri ex ictu, et percussione vehementi, majoremque caeteris paribus, quo magis dictae conditiones levitatis, figurae, etc., intercedent.

3. Petes, quo pacto motus, res adeo imperfecta, causare valeat qualitatem perfectiorem. Interrogatio haec illos urgebit, qui motum per se causare sonum asserunt: ego vero arbitror esse tantum conditionem requisitam, simile quippiam cernitur in projectis, ubi ex vehemente contactu qualitas impulsiva resultat, cum tamen is virtutem productivam non habeat, sed ipse projiciens, requirens nihilominus ipsumcontactum tanquam approximationem. Simile item videre est in calore, qui ex vehementi corporum motu resultat, hic enim conditio sola est, quam requirunt corpora ut vim suam calefactivam exerant: sic in praesenti virtus productiva soni est qualitas aliqua existens in re sonativa, motio autem et percussio est conditio necessaria: hinc vero colligitur sonum esse qualitatem successivam, ut pote incipientem ad inceptionem motus, ac pullulantem cum resistentia subjecti percussi, vel divisi, quae successio in voce constat aperte, ideo namque potest breviori, et longiori tempore edi. Quare in sono, sicut in rebus aliis successivis, distinguendae sunt partes, quae in successione consistunt a continuativis earum: incipit ergo sonus per ultimum non esse, et per primum non esse desinit, totoque tempore intermedio, quo continue durat, distinguendus est sonus, qui in temporis partibus dividuis invenitur, et qui invenitur in instantibus, non qui sit completus sonus, sed compleat, terminetve partem praecedentem, et inchoet subsequentem, uniatque utramque.

4. Instantia removetur. — Objicies. Contactus sonum efficiens incipit in instanti: ergo et sonus. Antecedens patet, cum contactus incipiat in primo non esse motus corporum se contingentium. Sed neganda consequentia, quoniam sonus non in eo instanti est, in quo incipit contactus, sed immediate post incipit: sicut et motus aeris qui ex tali contactu causatur, sicut etiam in projectis, et universim in his, qui resiliunt per fortem contactum, impetus non in eodem instanti incipit, in quo contactus, sed immediate post tale instans.

5. De ultima particula definitionis. — AEgidius rejicitur.—EIn tertia particula definitionis non explicatur determinatum subjectum soni, quia illud sub opinione est, definitiones autem debent esse receptae communiter, unde ad explicationem illius particulae quaedam sunt notanda et alia dubitanda. Primum notandum ex Aristotele 9, de Anima, c. 8, sonum semper esse alicujus ad aliquid et in aliquo, quia enim ad sonum requiritur motio, ideo necessarium est corpus movens, seu percutiens, et aliud percussum, et hoc sibi volunt verba, alicujus ad aliquid, requiritur etiam subjectum motus, in quo sonus recipiatur, atque id est, in aliguo. Secundo est advertendum sonum aliquando causari ex collisione duorum corporum solidorum, aliquando vero ex divisione unius, aliquando ex percussione aeris, ut in voce et aliquando ex vehementi ejus divisione, quos modos recenset Albertus, Summa de homine, p- 2, in q., quid per se sonat, unde colligimus tria quae Aristoteles numeravit, percutiens, percussum et medium, aliquando esse reipsa distincta, veluti cum duo solida corpora in aere percussa causant sonum, quemadmodum in cy mbalis videre licet: aliquando vero tria haec non distingui, sed tantum duo, ut quando ex motione aeris sonus causatur, tunc enim id, ad quod et id, in quo sonus efficitur, ratione tantum distingui possunt, et ideo in 2, de Anima, textu 78, dixit Aristoteles uno tantum existentenon fieri sonum, posse vero fieri existentibus duobus. Quare quod ulterius in textu 19, scripsit fieri ex collisione duorum solidorum in aere, non tria exigit tanquam necessaria, ut Simplicius advertit, falsusque est / Egidius necessaria credens in perfecto sono: vox enim datur ex sola percussione aeris ad asperam materiam, ut infra videbimus, quae tamen perfectissimus est sonus. Item ut in textu 87, ait Aristoteles, et lyra et tibia sonum habent vocis similem, atque adeo perfectum, cum tamen ex sola percussione aeris resultet.

6. Quaestiuncula pro eadem tertia particula enodanda. — Prima sententia D. Thome, AlDerti, etc. — His suppositis est primum dubium, quando motus causatur ex collisione, vel divisione alterius corporis in aere, an in ipso haereat sonus, vel in corporibus divisis, aut inter se collisis: ac simile dubium est quando sonus fit ex percussione aeris, vel ejus divisione, an sonus sit in ipso aere, vel in corpore dividente, vel percutiente: Communis sententia est sonum tantum esse subjective in medio. Ita Albertus, Philoponus, Commentator, sanctus Thomas, /Egidius, et uterque Cajetanus, textu 76 et 771, et alii communiter, favetque Aristoteles, toto cap. 8, insinuans sonum tantum esse in aere. Atque in principio illius ait, ea corpora habere sonum in potentia, inter quae et auditum sonus efftici potest, ubi ea quae dicit esse sonativa in potentia, non obscure explicat esse talia effective et non materialiter: favet etiam experientia: nam impossibile videtur, sonum esse in fidibus, vel in fistulis musici instrumenti, vox etiam subjective non est in arteria, sed in aere. Et ratio a priori pro hac parte esse potest, quia sonus generari videtur agitatione unius corporis, divisione, rarefactione, condensatione, mutuaque successione partium in eodem loco, atque ita ex natura sua videtur postularesonus subjectum facile agitabile, hujusmodi autem est aer, noncorpus sonans quare, etc.

7. Secunda sententia opposita, ejusque primum argumentum. — Secundum argumentum. —fertiwn argumentum. — Oppositam nihilominus sententiam tenent alii, quos refert in2, de Anima, Apollinaris, quaest. 21. probaturque primo, diversa corpora se percutientia diversum efficiunt sonum, quamvis utraque in aere parem subeant motionem, veluti si duae inter se tabulae lapideae, ac duo item ligneae aequali etiam vehementia collidantur: ergo illa corpora non sunt nudae causae efficientes, sed etiam subjectivae, si namque aer solum esset subjectum, diversus sonus non esset, cum subjectum sit idem, et motio eadem, ut supponitur. Secundo si sonus tantum esset in aere, major ictus aeris majorem sonum et minor minorem semper causaret. Consequens est contra experientiam, quia in altero cymbalo minor ictus interdum causat majorem sonum, quam major ictus in altero. Si dicas id contingere ex diversitate rei sonorae, inquiram quid sit rem esse magis, aut minus sonoram, an esse magis, meliusve susceptivam soni. At hoc modo intentum concluditur. An forte esse magis factivam soni: at contra hoc procedit argumentum, quod sonus fiat mediante ictu, atque adeo hoc non existente majore, major sonus fieri non possit. Idem argumentum urgetur in divisione papyri, vel panni scissione, causatur enim sonus omnino diversus, cum tamen sit eadem aeris motic. Tertio arguitur. Ex violenta divisione aeris causatur sonus ob illius tantum violentam discontinuationem, atqui talis sonus in aere tantum subjectatur: ergo etiam quando violenter pannus, aut papyrus scinditur, discontinuatio partium in ipsismet sonum introducet, par enim videtur ratio. Dicetur fortasse sonum non causari ob divisionem. sed ob velocem ingressum aeris inter partes diversas: quippe ne vacuum detur impetu vehementi accurrit, colliditque proinde partes alias, atque ita causat sonum. Sed obstare videtur tum experientia docens sonum causari ex divisione ante aeris ingressum: tum quia jam similis fieret sonus in omni successione aeque veloci: tum denique, quia si sonus ille fieret ex motu aeris, minimus foret, quia motus ille est minimi spatii, cum minima sit panni, aut papyri crassitudo, cum tamen in aliis motibus aeris majoribus, tantus sonus non soleat resultare: stat igitur argumentum, nempe sonum fieri ex violenta separatione partium, in eisque subjectari, atque adeo fore etiam causandum in vacuo sonum ex simili aliqua corporis divisione, cum partes illius subjectum esse possent resultantis soni.

9. Primum pronuntiatum. — Secundum pronuntiatum. — In hac disceptatione mihi certum est, sonum praecipue in corpore medio, qualis est aer, inhaerere, cum ipse praecipue agitetur et moveatur. Id primo patet in cymbali percussione: licet enim aes illud uniformiter, et constanter perseveret, non sic tamen sonus, sed potius quasi per diversos ictus a nobis percipitur: quia scilicet aer intra cavum aeris hinc inde ad latera allisus, variis ictibus varios reddit sonos: cum ergo varietas soni varietati moti aeris respondeat: credendum est hunc illius subjectum esse potissimum. Patet secundo, quoniam ratione solius figurae capientis aerem fit major sonus, caeteris paribus: magis enim aes idem sonat, si concavun sit, quam si expansum: eademque ratio est de voce, echo, atque sono instrumentorum musicorum, ob cavitates enim aerem detinentes sonus redditur major: in aere igitur residet saltem praecipue. An vero aliquid soni subjectetur etiam in corpore sonante, res obscura est: consentiendum tamen videtur communi opinioni, quae experientiis adductis aliquando suadetur.

10. Notatio pro solvendis argumentis in numn. 1. — Ad primum argumentum.—Ad secundum. — Ad tertium. — Argumenta vero in contrarium facta solvi possunt advertendo ad efficiendum sonum, ejusque diversitates non concurrere solum aerem medium, sed etiam inclusum in poris corporum se percutientium: in illo enim sonus etiam recipitur. Item ex violenta corporis unius divisione in aere incluso causatur sonus. Diversus denique modus percutiendi, seu comprimendi aerem inter corpora ipsa percussa, aut etiam dividendi, diversitatem soni causat. Ad primum igitur argumentum negatur, aerem internum et externum eodem modo agitari, quando diversi resultant soni. Ad secundum Hhicet ictus sit aequalis, potest sonus esse major, propter diversam figuram, vel dispositionem rei sonantis, ex qua provenit aerem percuti, reflectique diversimode. Ad tertium dic scissionem non nisi propter aerem circumstantem, vel propter inclusum in re, quae scinditur causare sonum, neque in re adeo lubrica et obscura quaerenda est major evidentia.

10. Quaestiuncula secunda.—CQnuid in ea sentiant Commentator et alii.—Sed nunc restat secundum dubium, an sonus tantum possit fieri in aere, an etiam in aqua: et in alio corpore tanquam medio. Quidam id aeri tantum deferunt, ut Commentator 2, de Anima, textu 76, Albertus, tract. 3et 18, Philoponus, column. 1, Javellus, quaest. 73, et alii, insinuatque Aristoteles, textu 79, dicens sonum fieri per repercussionem ad aerem: et textu 81, aerem esse qui facit audire, et 82, sonativum dicitur, quod est motivum aeris, et textu 88, omne, quod sonat, in aere sonare, et 4, de Historia, c. 9, ait animalia tam aquatilia, quam terrestria, quae vocem, vel spiritum faciunt percusso, verberatoque aere id praestare, ac sigillatim per universa volatilia, et aquatilia discurrens ostendere conatur sonum fieri ex attritione spiritus, sive aeris. Item section. 11 Problematum, quaest. 6, dicit sonum continue fieri, quia aer aerem propellit, et quaest. 29, strepitum esse aeris affectionem, additque oscitantes non recte audire: quia per aures egrediens aer colliditur: et sonus t, qui exterioris soni auditionem impedit, et quaest. 49, strepitum esse spiritum quemdam, id est, attritionem spiritus. Experientia quoque suadetur haec opinio: nam pisces licet sub aqua magno excurrant impetu, non causant sonum, maxime vero si in aquae superficie aerem attingant. Denique ratio a priori esse potest, quod ad sonum requiratur vehemens contactus corporum sonantium, ac facilis divisio medii, quae apte concurrunt in aere, utpote subtilissimo: aqua vero quia gravis est et corpulenta, tam facile dividi nequit, aut impelli, unde percussio vehemens non fit, priusque excluditur aqua, quam sonus generetur.

11. Contraria sententia Avicenne et aliorum. —Est tamen alia opinio, asserens sonum causari etiam in aqua. Ita Avicenna 6, Natural., 2 p.,cap. 6, Theophrastius, Simplicius, Themistius 2, de Anima, c. 26, S. Thomas, text. 79 et 83, Cajetanus et /Egidius, ib. colligiturque ex Philosopho, text. 79, scribente audiri sonum in aere et aqua, favet experientia, lapides enim sub aqua, aut demissus in puteo lebes, cum terram attingit, sonum etlicit. Item ranae sub aquis sonant 4, de Hist., c. 9, demissa scilicet inferiori mandibula, aquaque modice rupta in faucibus, ut ibidem philosophatur Aristoteles. Naves etiam et remigia sub aquis sonum causant, quem pisces percipientes fugiunt, 4, de Hist., c. 8. Ratio a priori erit fortasse, quoniam aqua omnes conditiones vendicat, quas aer, ut subjectum esse dicatur, namque, et aqua mollis est, ac divisu facilis, impetuosa, comprimique potest violenter: est ergo sufficiens subjectum soni, licet minus idoneum, quam aer.

12. Primum pronuntiatum in hac queestiuncula. — Secundum pronuntiatum. — Tertium pronuntiatum. — In hac re dicendum videtur primo, praeter aerem, ignem quoque subjectum soni esse, cujus tamen videntur auctores obliti, omnes enim, aut aerem tantum, aut aquam etiam subjectum soni statuunt. Probatur tamen experientia, si quis enim violenter dividat flammam, vel si intra illam corpora solida sese percutiant, non minor causabitur sonus, quam in aere. hatio deinde rem confirmat. Etenim ignis rarior est aere, et facilis ad dividendum: ac reliquas vendicat conditiones propter quas aer subjectum ponitur soni. Secundo dicendum aquam quoque esse subjectum soni, experientiae quippe numero praecedenti adductae urgent, neque evasiones solitae satisfaciunt corpora intra aquam collisa sonare, quod aquam moveant usque ad aerem: refragatur enim experientia percipimus enim sonum non superno, sed infimo in loco. Neque item satisfacit causari sonum ob inclusum aerem in poris corporum sub aquis se collidentium: tum quia aer ille exiguus est, sonus autem solet esse grandis: tum etiam quia aer in poris tunc nec commovetur, nec extra illos resilit, ictusque principaliter in aquarecipitur; quocirca verius est sonum quoque in aqua recipi. Unde colligo tertio sonum non tantum in tribus dictis elementis fieri, sed etiam in mix- tis eamdem dispositionem habentibus, ut in liquoribus aquae similibus in modo substantiae, quales in sublimatoriis destillari solent, dummodo multae non sint pinguedinis, ut oleum. Nubes quoque apta videntur soni subjecta, quia aeri sunt consimiles.

13. Ad motiva in num. 10.—8A4d experimenta pro opinione priore respondetur natantia sub aquis non causare sonum, quia sine violentia dividunt, densitas enim aquae celerem divisionem non permittit, solida tamen corpora, si sub aquis collidantur vehementius, causabunt sonum. Jam ad rationem negetur densitatem aquae tantam esse, ut omnino sonum impediat. Ad Aristotelem denique respondetur specialiter meminisse aeris, quod sit aptius subjectum et usitatum, magisque ut sic dicam, famihare, praecipue ad perfectos sonos.

PrevBack to TopNext