Text List

On this page

Caput 20

Prev

How to Cite

Next

Caput 20

Caput 20

De diversitate soni, et specialiter de voce et echo

CAPUT XX. DE DIVERSITATE SONI, ET SPECIALITER DE VOCE ET ECHO.

1. Variae soni divisiones proponuntur. — De vocis instrumentis a natura datis. — Quo pacto vox formatur. — Solet dividi sonus in sonum perfectum, id est, vocem, et in imperfectum, qui scilicet a rebus inanimis causatur, spiritusque dici solet. Rursum dividitur in sonum directum et reflexum, sive echo. Tertio in acutum et gravem: denique in naturalem et artificialem, quae omnia membra explicanda sunt, ut perfecta soni notitia habeatur. De voce Aristoteles 2, de Anima, in fine, cap. S8, nonnulla. Et primo notandum vocem esse propriam animalium, quae pulmonem habent, ac respirant, quare primum principium vocis est anima, instrumenta vero, quibus formatur, ad quinque reduci possunt. Primum est pulmo aerem intra se continens: secundum aspera arteria, quae ima sui parte pulmonem attingit, et usque ad linguam extenditur. Tertium larynx, quae a parte anteriori colli se prodit instar nucis, estque in summitate asperae arteriae, sunt in ea tres cartilagines veluti vasa quaedam intertexta musculis, ut facile possint dilatari et comprimi. Haec scribit Galenus, libro de Vocis instrumento, cap. 4 et 7, de Usu partium, cap. 4, Vesalius, lib. 2, cap. 21. Quartum instrumentum est particula quaedam, seu lingula quasi opericulum laryngis, atque asperae arteriae, ne illuc subintrent cibus, potusve, aut quaecumque in stomachum inferenda sunt; elevatur autem ac deprimitur suis mus- culis ad formandam vocem. Quinto concurrit palatum quasi quoddam vocis refractorium, ut ait Galenus 7, de Usu partium, cap. 5, deserviens ad augendam vocem. Ex his omnibus numeratis aggregatur integrum iustrumentum formandae vocis fistulae simile, ut idem Galenus, cap. 13, scite prosequitur, nam oblonga arteria est, quasi fistula, pulmo respondet buccis aerem mittentibus, laryngis lingula correspondet foramini superioris partis fistulae, cui os canentis admovetur, ac sicut immisso aere, foraminibusque modo clausis, modo apertis, variatur sonus, ita laryngis rimula dilatata, vel compressa per suos musculos, varia emittitur vox: sic igitur descripto instrumento, vox formatur. Aer musculis thoracis et pulmonis vehementer compressus spiratur, qui in larynge et lingula, angusta plane via, amplius comprimitur ad aerem ibidem contentum: nam que ad formandam vocem oportet, ut aer externus in larynge retineatur, internusque impellatur, ut ex eorum collisione majori, vel minori, major, vel minor vox efformetur: collisio autem major, vel minor existit, pront larynx, lingulaque comprimitur, aut dilatatur: atque ita ex diversa affectione ejusmodi instrumentorum orietur diversitas in vocibus. lta Aristoteles 5, de Generat. animal., cap. 7, Albertus Magnus, Summa de homine, tract. de voce, quaest. 4.

2. Colligitur jam vocis definitio.— His dictis de instrumento vocis, ejus definitio, quam ex Aristotele collegit Philoponus, sic habet: Voa est sonus ab anima eductus, per vocalem partem, cum imaginatione aliquid significandi: in qua definitione omnes particulae explicatae relinquuntur praeter ultimam. Pro qua notandum, vocem emittere commune esse homini cum brutis,quae pulmone, arteriaque donantur, 4, de Hist., cap. 9, quales non sunt pisces et animalia exanguia, unde vocem non emittunt, sed sonos quosdam efficiunt non vocali arteria, sed instrumentis aliis, ut branchiis, quamvis Plinius, lib. 9, cap. 18, balenas et delphinos asscrat carere branchiis, fistulisque spirare, quae ad pulmonem pertingant: animalia ergo, quae per propria instrumenta vocem emittunt, id semper efficiunt cum imaginatione significandi mentem, velcerte affectum aliqueminternum, ipsum saltem emittendi vocem delectationis gratia, quam inde capiunt, ut hominibus, ac etiam avibus canoris accidit, unde ad vocem necessaria non est significatio ad placitum, sed quaevis naturalis significatio suflicit. Excluditur autem tussis a vocis definitione per dic- tam particulam, ut Philoponus notat, fol. 63, col. 2, eo quod non ordinatur ad significandum: quod si fortasse imponatur, inde participabit officium vocis analogice, vox autem proprie ordinatur, formaturque voluntarie: tussis autem quaedam est inordinata, coactaque aeris emissio. Atque ita patet vocis definitio et natura.

3. Discrimen unum cocis a locutione.— Discrimen alterius. — Concluditur prima divisio, initio capitis.—Esttamen ulterius notanda differentia vocis a locutione, quod vos communis sit irrationalibus, locutio homini propria, 4, de Historia, cap. 9, nimirum locutio super vocem addit articulationem, distinctionemque suis terminis, quibus diversae syllabae et dictinctiones componi possint: unde per instrumenta vocis hactenus exposita ad locutionem specialiter concurrunt lingua et labia: vocales namque litterae, teste Aristotele supra, ipsaque experientia, gutture, et voce solum proferuntur: consonantes vero lingua, ac labiorum ministerium poscunt: ex his ergo locutio perficitur unde alia differentia vocis, et locutionis est, quod ad vocem sit satis, si imaginationem significet, ad locutionem vero requiritur, ut expressiva sit rationalis conceptus: brutis enim, quae sensum jucundi et molesti solum vendicant, satis fuit vox ad eas affectiones explicandas: homini vero necessaria fuit locutio, ut posset interiores conceptus declarare, 1 Politicorum, cap. 2, et sect. 11, Problematum, quaest. 1. Quapropter locutiones psittacorum et similium, imo et bominum dormientium non vendicant perfectam rationem locutionis, quamvis materialiter sumptae, sint locutioni similes, ut sunt etiam soni instrumentorum musicae, cum enim hi nec vocales sint, nec locutiones, distinctionem tamen quamdam habent, melodiamque, seu consonantiam. Ex quibus patet jam prima divisio, initio capitis, nam vox est sonus ille, quem explicavimus, alii vero omnes soni, quibus ea definitio non quadrat sub membro altero comprehenduntur, retinueruntque nomen generis tanquam imperfectiores.

4. Pro secunda divisione, quidnam sit echo. — Videatur Lorinus, Sap. Vt, vers. 18. — Opinio prima improbatur.—S ecunda opinio verior.— Cur posteriora verba in echo audiantur. —Circa secundam divisionem est notandum ex Aristotele supra echo dici quamdam soni reflexionem quae fuit ctiam sententia Platonis in phaedone, ubi echo sonum esse dixit, quia a concavis et solidis corporibus reflectitur in- star amoris, qui in amantem revertitur atque in hoc conveniunt universi interpretes: dubitant vero de modo reflexionis quo pacto fiat : volunt ergo quidam echo fieri parte aeris percussi perveniente usque ad corpus solidum; eademque reflectente instar pilae. Ita Avicenna 6, Naturalium: hic tamen modus est impossibilis, quia in aere non est una numero pars, quae moveatur, ac deferat, referatque sonum, sed alia aliam propellt, satisque proinde est, si pars corpori solido proxima ad illud allidatur, sonumque efficiat. Alii reflectionem hanc fieri dicunt percusso aere, atque in circulum moto, ita ut pars una moveat, aliam mmprimendo ei similem sonum, sicque deferri sonum, donec finiatur impulsus, vel obstaculum offendatur, unde reflectantur illae velut undae aeris, servata eadem forma soni, explicantque apposito exemplo circulorum aquae, cum lapis in puteum injicitur, expanduntur enim circuli usque ad circumdantes parietes, unde revertuntur ad medium ordine retrogrado. Ita Philoponus, fol. 60, col. 3, et Avicenna 6, Naturalium, part. 2; cap. 6, Albertus, tract. 3, c. 19, sanctus Thomas, Commentator, ZEgidius et alii apud Aristotelem, ad text. 78 et 80, libri 2, de Anima. Quae sententia vera apparet, dummodo necessarium non requirat in echo reflecti realem sonum: nam seaepe est satis reflecti species intentionales: ut enim in speculo videt quis faciem per solas species intentionales reflectentes ad oculos, ita in echo suam quisque audit vocem, quia solae ejus species reflectuntur ad aures: hoc enim suflicere patet, tum ex similitudine adducta: tum etiam, quia saepe fit echo ad magnam distantiam, ad quam sicut nec realis aeris motus pervenire potest (nedum inde reverti) ita nec realis deferri sonus. Et hinc intelligitur, cur in echo audiantur ultima verba tantum, quia scilicet reflexio fit ordine retrogrado, et quoniam sonus successivus est facile moritur, atque adeo quando ultima verba perficiuntur, primorum verborum sonus saltem secundum articulationem vocis evanuerat: hac ergo de causa non fit integra reflexio, et ita patet secunda divisio.

5. De tertia divisione.— De quarta.—Tertia divisio clarissima est et data, quasi per metaphoram extangibilibus desumpta, ut Philoponus et Themistius advertunt, dicitur enim ferrum acutum, quod brevi tempore alte penetrat, obtusum quod vix longo penetrando quasi obtunditur: sic sonus acutus dicitur, qui brevi pervadit, gravis vero, qui obtundit auditum. Quarta etiam divisio nulla fere exposi- tione indiget: solum est notandum, omnem sonum quoad substantiam, esse qualitatem naturalis ordinis: in compositione tamen, et proportione sonorum, artem multum habere locum, quae differentia accidit sono, ut sonus est, verumtamen secundum formam illam artis ad praedicamentum quantitatis reduci potest, habereque essentialem differentiam illius generis. Porro de divisionibus notandum, videri omnes accidentaies respectu soni, cum accidat illi hoc vel illo instrumento fieri propter hunc finem, vel alium.

PrevBack to TopNext