On this page
Caput 21
Caput 21
Quomodo, et per quod medium sonus immutet auditum
1. Pro posteriori parte tituli resolutio aerem, et ignem esse media idonea diffusioni soni. — Item et aquam. — In hoc capite agendum jam de sono prout est audibilis, de quo duo sunt explicanda. Primum quo modo sonus, qui in longinqua fit, perveniat ad auditum. Secundum, quo medio pervenire possit: atque a secundo incipiendo, ut faciliori. In quovis objecto exterius sensibili postulatur spatium inter ipsum et potentiam, expeditum corpore quolibet impediente actionem, unde in praesenti aer, qui rarissimus est, expeditissimum habetur medium, idemque censeo de igne: aquam vero nonnulli: inter quos est Albertus, Summa de homine, tract. de Auditu, quaest. penult., censent ineptam esse ad hoc munus, nec posse per illam sonum pervenire ad auditum: sed oppositum mihi certum est, ac sentit Aristoteles 2, lib. de Anim., text. 79, dicens: Auditur quidem sonus in aere et aqua, et 4. de Hist., c. 8, fatetur pisces sub aqua audire, quod etiam experientia constat, nam strepitu in littore terrentur, ac fugiunt. Neque potest id attribui visioni, quia si astantes sileant, non fugiunt: et e contra sub turbida etiam aqua, atque adeo ad videndum inepta, fugiunt propter strepitum. Certe Plinius, l. 1, c. 1, refert, fuisse in piscinis Caesaris pisces adeo perfectum habentes auditum, ut vocati venirent: nos etiam sonum sub aquis editum extra illas audimus: ridiculum autem est putare in iis eventis sonum deferri per aerem, cum aquis etiam quiescentibus nullaque in eis motione facta, quae aeri locum praebeat, species soni per illas diffunduntur: sunt ergo aptum medium. Accedit tandem ratio, tum quia habent aquae suflicientem raritatem, tum quia probavimus esse subjectum soni: ergo a fortiori medium illius erunt.
2. Contra proxime dicta unus Aristotelis locus. — Ilius interpretatio.—Alter temtus. — Sed obstare videntur huic veritati duo Aristotelis textus. Primus est 76, ubi differentiam ponit inter auditum et olfactum, quod medium auditus sit aer, olfactus vero tum aer, tum aqua: Commentator ibidem, aliique respondent loqui Aristotelem de medio recipiente objectum secundum esse reale, quae expositio nobis probari non potest, qui ostendimus sonum recipiin aqua realiter: rursus non consonat litterae, loquitur siquidem Aristoteles de immutatione medii, quae deservit sensationi: haec autem est intentionalis. Adde quod odor realiter in aqua, aut in aere non recipitur, sed in exhalatione odorifera, ut infra dicemus. Aliter ergo respondet Cajetanus ibi cum Simplicio aerem poni a Philosopho medium auditus tanquam omnium aptissimum. Atque hoc modo nulla esset differentia, solus enim aer est medium aptissimum odoratus, maxime respectu animantium, qui respirando olfaciunt, ut textu octavo dicitur. Praeterea medium visus non ponitur aer, sed perspicuum in communi, licet aer tantum sit aptissimus inter perspicua. Locus sane difficilis est, atque cum de mente Aristotelis alias constet, nec commodior occurrat expositio, dicendum, ideo aerem simpliciter poni medium auditus, quia simpliciter necessarius est, ac sine quo auditio non fieret, illo saltem qui intra aures existit. Unde sub aquis tamdiu quis audiet, quamdiu in aures non irrepent: ad olfaciendum vero neque aer necessarius omnino est, neque aqua impedit omnino: intercedit ergo differentia aliqua. Addi etiam potest per aquam difticile sonum percipi, medium autem dici, per quod fit commode sensatio, fieri vero odorationem per aerem et aquam satis commode, praesertim ab aquatilibus. Secundo in text. 82, ait Aristoteles sonativum esse mctivum acris, indicans plane solum aerem capacem esse recipiendi soni. Respondetur Aristotelem nondicere aerem esse adaequatum soni subjectum, vel medium, sed principale, magisque usitatum, quia nullum est commune nomen significans subjectum adaequatum, itaque potest sonus audiri per aerem ignem et aquam, et consequenter per alia etiam corpora mixta, quae ejusdem raritatis erunt.
3. Discutitur, an cetera corpora quamnvis densissima sint soni medium. — Judicium aucLloris. — An vero per terram, et densissima alia corpora possimus audire,difficultatem habet, nam experientia id probare videtur: nam intra cubiculum densissimis, ac crassissimis parietibus undique septum, audietur externus sonus, maxime si vel leviter pulsetur paries. Oppositum nihilominus habet communis sententia: ad experientiamque adductam respondent quidam, corporibus nunquam deesse poros aerem continentes, qui species recipiat : sed haec solutio difficilis creditu est, quid enim vetat dari corpus sine poris, ut purum terrae elementum ? Cajetanus ergo, quem moderni quidam sequuntur, non negat possibile corpus absque poris, raro tamen, aut nunquam apud nos tale medium inveniri, ac si inveniatur nequaquam per illud fieri posse auditionem, seu specierum soni diffusionem, quae quidem soIutio satisfaceret utcumque experientiae, si afferretur ratio ad suadendum impossibile esse sonum audiri, nisi aer extrinsecus cum intrinseco continuetur: sola vero affertur Philosophi auctoritas asserentis, aquam et aerem soni medium esse, qua etiam, si efficax ad rem esset, ignis excluderetur, quod tamen esse falsum jam ostendimus. Aristoteles ergo media usitata, et communia proposuit, rariora alia non exclusit. Itaque cum ratio in contrarium non producatur, experientiaque faveat parti asserenti sonum audiri posse per densum corpus, ea sane videtur admittenda. Adde quod soni immutatio per actionem realem fit: sicut ergo calor ob hanc rationem aterare soIet medium densum magis, vel minus, juxta capacitatem medii, ita et sonus idipsum poterit. Probabiliter quidem ista dicuntur, sed quia urgentes etiam rationes hic desiderantur, assentiendum opinioni communiori, pro qua ratio probabilissima se offert. Nam sonus successivus est, ac citissime transit, unde medium requirit citissime penetrabile, cujusmodi non est densum corpus, ut patet etiam ex adducto exemplo, calor enim, qui summe est activus, tarde parietem pervadit. Restabat dubium aliud, an per vacuum possit sonus immutare auditum, cui simile resolvimus in cap. 16, n. 8.
4. Pro priore tituli parte varie opiniones de medio soni. — Cognito medio, investigare superest, quomodo per illud sonus perveniat ad auditum, causando ne in medio pleno aliquid, atque in auditu ipso, an non? Conveniunt quidem omnes in organo potentiae auditivae produci species soni, sicut in oculo species coloris; de medio autem non ita, quidam putant non diffundi sonum per medium intentionaliter , sed realiter, usque ad intrinsecum aerem auditus. Ita opinari videtur Albertus, Summa de homine, quaest. de Auditu, referens Avicennam 6, Naturalium, favet Aristoteles, secundo, de Anima, text. 81, dum ait sonativum esse, quod facit audire, eo quod moveat continue aerem usque ad auditum, et, textu 82, addit tunc internum aerem moveri atque agitari, quo non obscure indicat realem transmutationem. Alii volunt realem sonum per aerem diffundi, non vero per aquam, eo quod inepta sit ad illum recipiendum, et nihilominus posse auditum immutari per illam utique intentionaliter. Alii aiunt sonum per aerem tantum intentionaliter diffundi, quia credunt solum esse subjective in corpore sonante, quod tamen jam supra exclusum est.
5. Assertio probatur. — Satisfit Aristoteli in num. praecedenti. — Unde dico primo, sonum multiplicari posse etiam intentionaliter per aerem et aquam: probatur experientia. Primo, nam contingit adeo longe rem sonantem audiri, ut incredibile sit realem sonum ad aures usque pervenire, cum non nisi violenti, et sensibili aeris motione excitetur, quam tamen nullam in similibus eventis percipimus: sola ergo tunc fit intentionalis diffusio specierum, saltem propius aures. Secundo si sonus realiter pervenit usque ad aures, vel idem numero pervenit, qui prima aeris percussione fuit genitus, vel ille, qui per successivam partium aeris agitationem generatur prope auditum. Primum impossibile videtur: cum idem sonus audiatur in locis distantibus, non posset autem una numero pars aeris ad tot loca, tamque abjuncta deferri. Alterum quoque falsum est, nam si ille tantum sonus qui in aere fit juxta aures imprimeret speciem in auditum, profecto sonus ille audiretur: consequens vero est contra experientiam, omnes quippe eumdem sonum, eumdemque ubi sit locum percipiunt. Tertio sonus est per se primo, et proprie sensibilis: igitur ex se immutat auditum, etiamsi longe distet dummodo obstacula non interjaceant, ut patet etiam in coloribus: ergo potest sonus species suas per aerem multiplicare. Neque vero hoc negasset Aristoteles: nam quod ait sonativum movere aerem usque ad auditum, non conficit de ratione illius esse, quod illuc realiter pertingat, sed tantum esse oportere immutativum auditus modo aliquo.
6. Secunda assertio. — Sed nunc exponendum superest quando incipiat sonus sui species multiplicare per aerem: dico ergo secundo sonum, simul ac esse incipit, multiplicare species intentionales per medium. Est contra non paucos asserentes, dum sonus realiter per medium producitur (producitur autem ubicumque realis medii motio impetuose causatur) non diffundi intentionales illius species, sed harum diffusionem inde inchoari, ubi desinit realis diffusio. Ita opinantur Albertus, secundo de Anima, tractatu 3, cap. 18 et 19, Venetus, textu 78, Thienensis, text. 79 et 82, JEgidius, textu 64, indicantque Cajetanus, sanctus Thomas et Alexandrinus. Nostram vero conclusionem docuit S. Thomas, 1 p., quaest. 77, art. 1, et quaest. TS. art. 3, in 9, dist. 94. art. 2, quaest. 1. Suadentque argumenta facta pro priori assertione. Audimus enim sonum in parte, quia incipit, verbi gratia, in cymbalo, aut ore animantis: is ergo sonus imprimit species suas in auribus, sonus enim causatus in ultima parte aeris potuit quidem sui speciem producere, non tamen alterius, cum ostensum sit cap. 2, speciem repraesentativam objecti totius, et singularum partium esse distinctas, saltem partialiter, et in praesenti ostenditur, tum quia ipse sonus distinctus est: ergo et species: tum quia sonus a principio est objectum per se sensibile: ergo a principio multiplicat species, cum sit agens naturale: patetque a simili in colore. Confirmatur. Nam primus sonus aliis etiam non multiplicatis audibilis esset, aliorum vero multiplicatio est illi per accidens: est ergo per se diffusivus specierum: ergo a principio eas diffundit.
7. Prima objectio. — Vera solutio. — Sed contra hanc doctrinam objicies primo: sonus est qualitas successiva: ergo species non producit. Patet consequentia, quia vel produceret per sui partes praeteritas, vel per futuras, quorum neutrum stare potest, cum neutrae partes existant; vel produceret per continuativa indivisibilia, et hoc etiam falsum videtur, quia jam illae tantum partes audirentur. Quidam concedunt produci species per indivisibilia illa, audirique sonum secundum illorum alquod tantummodo, sed hoc contra experientiam est, percipimus enim integram vocem, quae successive fit, et sonum continue durantem: ergo totius integri soni producitur species. Dicendum ergo, totum sonum producere species tum per partes dividuas, tum per individuas suo modo. Itaque sicut sonus successive fit, ita intelligendum successive immutare potentiam: et hac ratione nihil obstare quominus res successiva agat per partes suas: nam sicut habent verum esse reale, sed in tempore: ita et in tempore, sui producunt species.
8. Secunda objectio. — Secundo contra secundam conclusionem oppones. Si sonus multiplicaret species intentionales a principio, in instanti audiretur, cum ea multiplicatio absque resistentia contrarii fiat, ac patet in visibiIbus speciebus. Nonnulli, ut videre est apud Venetum 2, de Anima, text. 83, huic objectioni cedunt: attamen videntur contra experientiam sentire: auditur enim sonus transacto tempore non minimo, ut quando in sylva ligna caeduntur, longe prius audit sonum qui caedit, quam qui late distat: fulgur etiam multo ante ferit oculos, quam tonitruum audiatur, cum tamen tonitruum prius erumpat: cujus rei ratio nulla est alia, quam quia species audibiles multiplicantur successive.
9. Pro vera responsione notatio tripley. — Quare pro responsione notandum, cum sonus incipiat per ultimum non esse, illius actionem, quae simul cum illo naturali necessitate incipit, eodem modo incipere debere: alioquin si per primum sui esse inchoaretur, vel ante, vel post sonum inciperet. Secundo est observandum magnitudinem rei sensibilis plurimum conducere ad multiplicandas longius species, sicut etiam in aliis agentibus mulitudo formae eorum sphaeram activitatis auget: atque experientia etiam constat, majus luminosum ex loco remotiore immutare visum efficacius, quam minus. Tertio est notandum distinguere oportere in sono quantitatem (ut ita dicam) ex parte ipsius ab ea, quae provenit ex parte subjecti, non enim sunt eaedem, sic sonus, qui fit in una, et eadem parte aeris, potest esse major, vel minor per modum intensionis, pro ratione majoris, vel minoris ictus, vel causae alterius, et hanc voco quantitatem ex parte soni. Est etiam sonus major per modum extensionis, quo per partes plures aeris diffunditur, et utraque magnitudo conducit ad sphaeram activitatis augendam, ut ex dictis liquet.
10. Vera responsio. —Dico ergo, considerari posse certam sphaeram, intra quam sonus intensivae solum magnitudinis multiplicet species, etiamsi sit minimae extensionis: intra talem ergo sphaeram totam, quae curta est, mulitiplicat sonus simulac incipit sui species, possetque simul ab eo audiri, qui intra sphaeram illam existeret. Ac certe docere videtur experientia, intra parvam distantiam, simulac oculus videt contactum corporum sonantium, percipi ab auribus sonum, sicque intra eamdem sphaeram tam cito audiri sonum distan- tem, quam propinquum: at vero in spatio amplo species soni non poterunt propagari longius, donec sonus ipse plurimum etiam multiplicetur extensive: et quia talis multiplicatio successive fit, species quoque ad tantam distantiam non nisi transacto aliquo tempore perveniunt, atque ita salvae sunt dictae experientiae, intelligiturque Aristoteles, de Sensu et sensibili, capit. 7, ubi ait sonum prius immutare medium, quam auditum.
11. Difficultas una ex dicta responsione. — Difficultas altera. — Ex hac vero solutione insurgunt difficultates duae. Prima est sequi ex dictis actionem audiendi posse incipere per ultimum non esse, atque adeo successive fieri, quod videtur contra rationem actus cognoscitivi et immanentis. Secunda est, datam solutionem habere locum non posse: nam cum sonus successivus sit, dum pars posterior fit, praecedens jam non existit: nunquam ergo crescet sonus extensive. Et confirmatur: nam si prior pars soni non prius auditur, plane transacto tempore aliquo audiri non poterit, quia cum successiva sit, minime perseverat.
12. Ad primam difficultatem. — Ad secundam. — Ad primam difhlicultatem concedo sequelam, nam actus proportionantur objectis, et praesertim in externis sensibus, qui ab objectis suis maxime dependent. Haque sicut objectum auditus successive fit, successive etiam cognoscitur, ac cum ipso successive multiplicato, continue multiplicantur species. Ad secundam respondetur sonum non esse qualitatem adeo successivam, quin in eadem parte durare possit aliquo tempore, sed successivam dici, quia successive fit, et durat solum, quo tempore durat successiva factio illius, nam si consideremus sonum secundum magnitudinem intensionis, in eadem parte successive acquirit totam perfectionem, non tamen ibi permanet, sed statim incipit corrumpi, brevique tempore ex toto deficit: attamen quo tempore durat multiplicari potest extensive, ac fieri sufficiens ad multiplicandas longius species. Ad confirmationem quidam dicunt, species soni conservari aliquantulum post desitionem soni, sed hoc impossibile est, quoniam species illa pendent in conservari a sono, et si aliquanto tempore manerent, sonojam corrupto, semper possent conservari, quod est contra experientiam: dicendum est ergo, species soni tamdiu durare, quamdiu sonus ipse, atque intra id tempus quo durant, audiri posse, et non ultra: simile quippiam resolvimus superius cap. 12, n. 3.