On this page
Caput 22
Caput 22
Quodnam sit organum, et quae potentia audiendi
1. Assertio conmunis organum auditus aereum esse. — Notatio prima.—De actione audiendi nihil dicendum occurrit praeterea, quae in communi dicta sunt: superest ergo agendum de ipsius organo, de quo plerique philosophorum conveniunt debere esse aliquid aereum cum subjectum soni aptius sit aer, organumque debeat esse quantum fieri potest objecto potentiae accommodatum: atque ta post Aristotelem, de Sensu et sensibili, cap. 2, et omnes philosophi et medici senserunt, quod tamen non ita intelligendum, ut organum auditus sit purus aer: organum quippe sensus pars est animantis, cum nutriri debeat, ac sentire: puro autem elemento haec repugnant, cum animatum non sit: dicitur ergo auditus organum aereum a praedominantibus aeris qualitatibus, quod colligi potest ex Aristotele2, de Anima text. 111. Opponestamen ex eodem philosopho 2, de Partibus, cap. 1, ubi astruere videtur solius tactus organum esse mixtum: in aliis vero esse quid simplex: verumtamen locus de perfecta mixtione intelligitur, quod nimirum tangendi organum esse oporteat attemperatum absque praedominio alicujus elementi, quantum possit fieri, in aliis vero sensibus posset elementum aliquod praedominari, ac de illius datura dici. Qua de causa superius asseruimus organum visus esse aqueum, ita et nunc dicimus organum auditus esse aereum.
2. Notatio secunda. — Ad hoc tamen explicandum notetur secundo, aures exterius apparentes non esse auditus instrumentum, sed datas a natura, ut aer sono commctus in earum anfractibus refrangatur, sensoriumque auditus minime laedat, ac melius immutet, quo sine auris effecta est dura et cartilaginea, 1, de Historia, cap. 11, intra aures vero nervus residet descendens a cerebro, terminatus ad earum cavitatem, per quem spiritus animales auditui communicantur a cerebro, illa autem cavitas plena est parte quadam animata spirituosa et aerea, quae ob id vitalis aer nuncupatur a Themistio, capite octavo, et a Simplicio, textu 82, haec autem pars tegitur, et cavitas ipsa auris clauditur quadam membranula, quae tympanum dicitur, extra quam reliqua aurium cavitas, aeris cum externo continuati plena est. Ex his vero omnibus sola pars spirituosa sub membrana contenta organum auditus ponitur ob rationem allatam: membrana autem deservit ad-tutamentum, ne sensorium ab extrinsecis commotionibus immediate impeditum laederetur facile. In quo auditio ita perficitur: sonus, vel ejus species pervenit usque ad aerem in extrinseca cavitate auris contentum, membranamque attingit, per quam in sensorio ipso species inducitur, ac tandem potentia ibi existens, talique specie informata auditionem elicit.
3. Notatio tertia. — Sed advertendum est tertio in scissionibus et divisionibus anatomicis apparere manifeste dictum nervum et membranam, de quo Vesalius, libro 1, de Fabrica, cap. 8, Valverde, lib. 1, cap. 3, qui diligenter de his scribunt, et cuncta auris ossicula enumerant, negant tamen, partem aeream, quam posuimus sensorium, hucusque per anatomem fuisse deprehensam, quod ideo forte contingit, quia dissoluto a corpore animo pars illa facile dissipatur: licet ergo experimento non sit cognita, neganda non erit, cum ratio convincat, organum auditus debere esse aereum: caetera enim quae in auribus reperiuntur terrestria sunt: ponendum est ergo aliquid aereum, quod sensorium sit audiendi, unde falsus est Albertus, in Summa de homine, tract. de Auditu, quaest. 1, qui cum Avicenna dixit sensorium auditus esse nervum, quibus videtur assentire Galenus 1, de Causis symptomatum, cap. 3, attamen 7, de placitis aperte consentit Aristoteli hac in parte.
4. Notatio quarta. — Quarto est notandum ipsum Aristotelem, text. 83, docere praedictum sensorium debere esse omnino immobile, ut possit percipere omnes differentias sonorum, at in text. 82, aerem auribus insitum moveri exteriori aere moto, et text. 84, additur moveri semper proprio motu: non ergo sibi constat Aristoteles. Quidam intelligunt non de parte aerea, quae est sensorium, sed de vero aere in extrinseca cavitate aurium existente, huncque dici immobilem, quia nunquam extra talem locum fertur, moveri tamen intra illum. Ita Themistius, cap. 28, Philoponus, fol. 61, col. 3, Averroes, /Egidius et alii: sed obstat quod aer ille si organum non est, erit saltem medium audiendi: si ergo continue moveretur, impediret proculdubio auditum. Adde fingi facile non posse, a quo semper moveatur. hectius ergo S. Thomas et Simplicius aerem auris de se esse immobilem, ab extrinseco tamen moveri ob pravam aliquam dispositionem au- ditus, quae expositio consonat verbis Aristotelis, qui cum dixisset aerem illum moveri subdit, verum ipse sonus alienus est, et non proprius, sicque vult cum motum signum esse depravati auditus. Quocirca motus intra aurem digito obturatam, non ideo sentimus, quod interior aer continue moveatur, ut alii crediderunt, sed quod externus aer vehementius intruditur, quem interior pellere nititur, et sic sonus resultat, qui a nobis percipitur.
5. Notatio quinta. — Concluditur pars tituli Intjus capitis. — Ultimo advertendum est ex Aristotele, lib. 4, de Historia animalium, capite octavo, in quibusdam animantibus imperfectis auditum constitui in medio corpore, neque in eis prominere aures, sed tantum quemdam anfractum dari, cujus foramen extrinsecus visitur. In quibusdam praeterea imperfectioribus adhuc non apparere determinatum locum auditus, ut etiam dicitur 2, de Partibus, c. 12. Hae tamen differentiae in iis sunt: quae ad melius esse spectant, ad majoremque perfectionem et custodiam hujus potentiae: at substantia illa, quam diximus esse organum, necessario debet reperiri saltem proportionaliter in omnibus, quae vere audiunt. Ex his ergo omnibus notatis constat quod sit organum auditus et quae audiendi facultas: est nimirum qualitas in dicto organo residens apta ad percipiendum sonum per propriam speciem ab ipso impressam.