On this page
Caput 23
Caput 23
Quidnam sit odor, et quid sapor, ac de speciebus eorum
1. De natura odoris opiniones. — Dicendum sequitur de olfactu, cujus objectum est odor, et ideo ejus natura prius explicanda est, quia vero odor et sapor magnam inter se convenientiam habent, simul de utroque agendum. Fuit ergo sententia Heraclyti apud Aristotelem, de Sensu et sensibili, c. 5, dicentis odorem esse vaporem, seu exhalationem: Avicenna 6, Naturalium, part. 2, c. de Odore, vult esse humidum spiritum, et Conciliator, different. 155, exprimit spiritum esse medium quid inter fumum et vaporem, quod tamen Aristoteles improbat illo loco.
2. Prima assertio. — Prima conclusio. Odor est qualitas tertiae speciei. Probatur, quoniam est accidens per se primo sensibile, omnia vero ita sensibilia in illa specie collocantur, cum neque aliud praedicamentum detur, neque alia species illius praedicamenti in qua ponantur: esse vero odorem accidens patet, quia adest, et abest, etc., quod etiam sit qualitas, notum videtur: quia non habet modum afficiendi substantiam diversum a qualitatibus aliis.
3. Secunda. — Secunda conclusio. Odor est qualitas secundo consequens ex primarum mixtione, in qua siccum, vincit humidum, calorque absolute dominatur. Ita Aristoteles, de Sensu et sensibili, cap. 5, D. Thomas 2, de Anima, lectione 29, text. 95. Albertus, Summa de homine, tract. de olfactu, quaest. 9, scribit odoris subjectum esse ignem temperatum, videlicet mixtum corpus, in quo praedominantur qualitates ignis, similiter sentiunt Alexander, in libro de Sensibili, c. de odore, et ali, citato loco, de Anima, Theophrastus, lib. 6, de Causis plantarum, cap. 1, idem praeterea indicant, asserentes odorem fumum esse, vel exhalationem: explicant enim naturam odoris per ejus subjecta, in quibus sane calor et siccitas praedominatur. Probatur deinde conclusio ratione. Nam res odoriferae calefactae melius odorem efflant, unde melius aestate, quam hyeme percipiuntur odores, pleraque etiam vigente calore odorem emittunt et non alias. Quod aperte demonstrat calorem esse praecipuam odoris dispositionem. Unde etiam experimur rem odoriferam non percipi odoratu, si nimium madefiat, ipsum quoque organum odorandi multa e capite distillatione obtunditur, atque imperfecte odorem percipit: dulcia tandem minus odorifera sunt, quia in eis praedominatur humiditas: requirit ergo odor dominium siccitatis, non tamen omnino aridis gaudet, nonnullamque humoris admixtionem poscit.
4. Varia Aristotelis loca conciliantur. —Ex quibus patent, cohaerentque diversa Aristotelis loca in hac materia, nam, cap. 5, de Sensu et sensibili, ait odorem non esse vaporem, neque exhalationem, sectione vero 12, Problematum, q. 10, dubitat, an odor sit fumus, vel vapor, et sect. 13, quaest. 5, inquit odoris naturam esse vaporem, et cap. 2, de Sensu et sensibili, in fine, vult odorem esse fumosam vaporationem, ideoque ab igne esse: cum ergo, cap. 5, negat esse exhalationem, interpretandus est in sensu formali, id est, non esse ipsam substantiam exhalationis: cum vero aliis locis id affirmat, intelligitur subjective, id est, subjectari inre simili exhalationi, calida scilicet, et sicea. Urgebis, dicto cap. 5, de Sensu et sensibili impugnat Aristoteles Heraclytum, quod odorem posuerit exhalationem, qui tamen credendus sit locutus subjective. Respondetur putasse forte Heraclytum esse substantiam, vel certe dicendum saepe Aristotelem impugnare verba magis, quam sensum. Alii respondent Aristotelem eo loco probare odorem non subjectari in vero vapore et exhalatione, quae mixta imperfecta sunt, quod quidem verum est in se, incertum tamen an id intenderit Aristoteles: vapor enim, cum sit humidus nimium, non est capax odoris, neque item exhalatio ob nimiam siccitatem, videndus est Plinius de hac re, 1. 10, c. 70.
5. Tertia assertio pro sapore.—Sit jam tertia conclusio. Sapor est qualitas secunda resultans ex mixtione, in qua calor cum humiditate vincunt, ita tamen, ut calor sit principalior. Et hoc est, quod Aristoteles ait de Sensu et sensibili, saporem causari ex materia, in qua humiditas, quae comprehendit (id est, superat) siccitatem calore concoquitur: sic enim resultat sapor: quod si calefactio adeo procedat, ut ex illa materia humida resolvat materiam subtilicrem jam plurimum exsiccatam, causabitur odor, quo fit ut omne sapidum humidum sit aliquantulum, atque infra videbimus etiam in organo gustus reperiri humiditatem, ad saporem percipiendum. Quare sapor et odor qualitates vicinae sunt, quamvis hic subtilior sit, ac nobilior.
6. Pro postrema parte tituli de speciebus saporum et odorum communiter.—De saporibus peculiariter. — Hinc Aristoteles 2, de Anima, cap. 9, ait species saporum et odorum proportione quadam esse sumendas, et de Sensu et sensibili, cap. 5, scribit, sicut saporum quidam dulces sunt, alii amari, ita inter odorum alios delectationem causare, alios tristiuam, qui dulces, atque amari proportionaliter dici possint. De utrorumque tamen speciebus in universum dicimus, sicut ex dicta proportione qualitatum primarum resultant, ita ex illius variatione variari, de qua Galenus, lib. 1, de simplicium Medicamentorum facultate, c. 38, ubi plerasque species saporum enumerat, et Theophrastus, lib. 6, de Causis plantarum, cap. 4, Plinius, lib. 15, cap. 27, tredecim recenset saporum genera: Aristoteles vero de Sensu et sensibili, cap. 4, et cum ipso alii post Platonem in Timaeo octo proponunt, dulcem et amarum, pinguem, falsum, austerum, acrem, acutum, acerbum. seu ponticum. Dulcis sapor consurgit ex temperatis calido et humido, qua de causa maxime accommodatur nostrae naturae, amarus vero ex calido et sicco vehementibus, atque ponuntur extremi sapores, este Aristotele: imo et sensu ipso, extreme enim afficiunt gustum: ergo et inter se distant extreme. Praeterea licet in calore non maxime distent, maxime tamen in siccitate et humore: unde ex parte subjecti requirunt etiam temperamenta nimium distantia. heliqui sapores medii sunt, de quibus philosophandum juxta accessum et recessum ad extremos illos. Galenus tamen, lib. 4, de simplicium Medicamentorum facultate, cap. 10, vult acutum potius, ac ponticum saporem maxime distare, quem medici sequuntur: sed immerito, ut ex dictis patet, affirmatque Aristoteles, ac peripatetici non pauci, nominatim Commentator 2, de Anima, commento 105, et 5 Collectanearum, cap. 2, divus Thomas, de Sensu et sensibili, lect. 11, Averroes 2, de Anima, text. 105, et 5 Collectanearum, c. 27, Garbius, in Summa, lib. 1, tract. 5, quaest. 71, Contarenus, lib. 5, de Elementis, Javellus 2, de Anima, q. 46. Hae itaque sunt saporum species simplices, ex quibus mixti alii congregantur sapores, quemadmodum de coloribus superius diximus, ac tam multi quidem ut promptius fuerit hominum ventri eos in dies miscere, quam menti nominibus distinguere.
7. Item de odoribus. — Sed et ipsae odorum simplices species non sunt nobis adeo notae propter imperfectionem nostri olfactus: unde hoc tantum distinguimus, an res sit odorifera, necne, et an sit odor nobis gratus, an molestus: unde neque illos propriis nominibus disünguimus, sed ex ipsis rebus odoriferis denominationem sumimus, ut a rosa, a thure, etc. Distinguimus etiam odorem a foetore per illum intelligentes odorem suavem, per hunc contrarium, solet etiam distingui odor acutus et gravis: acutus dicitur, quia celeriter movet: gravis, quia tarde, seu remisse: de quibus Plinius, l. 21, cap. 7. Oportet tamen advertere ultimo loco, ex cap. 4, de Sensu et sensibili, et ex Galeno, lib. 4, de simplicium Medicamentorum facultate, cap. 21, odorem quemdam esse, qui ad alimentum ordinatur, et gustum provocat, unde consonantiam habet cum sapore, nam suavis et delectabilis odor conjungitur optimo sapori, et e contrario, ac sensus talium odorum maxime inest brutis, quod fuit necessarium, cum quae ab eis gustanda sunt per solum odorem absque aliis documentis discernant, visui enim saepe alimentum est delectabile, quod tamen gustui esset nocivum, itaque odorandi facultas necessaria fuit maxime brutis, ut praenuntiaret gustui conditionem cibi, fuit item necessaria, ut alimentum distans sentire possent. Alii sunt odores, qui per se delectant, neque movent appetitum, ut passim experimur in floribus, atque sufftitibus, tales vero consonantiam non vendicant cum sapore, imo saepe suavissimi sunt, sapor autem amarissimus, quod Galenus supra notat, et Aristoteles, textu 95, Plinius, lib. 15, cap. 18.