On this page
Caput 24
Caput 24
Quo modo odor medium, et olfactum immutet
1. Suppositio pro priore parte tituli.— Opiniones adversee de diffusione odoris per medium. — Quamvis praecedenti quaestione de odore et sapore dixerimus, propter eorum affinitatem, in hac tamen quaestione prosequemur tantum de odore, superest autem de illo dicere prout sensibilis est, de modo videlicet, quo sensum immutat. Atque primo supponendum odorem a longe immutare posse sensum, ut experientia docet: necesse ergo est interjectum medium carere corpore impediente diffusionem odoris: unde medium accommodatum sunt aer, imo et aqua, ut Aristoteles supra testatur, et de Sensu, et cap. 5, et 4. de Hist., cap. 8. Nam pisces sub aquis odorem percipiunt, dum nocte moventur ad alimentum distans, non alio ducti sensu, quam olfactu. Idem habetur 2, de Part., cap. 10. Scribitque Plinius, lib. 10, cap. 70, Philoponus, de Anima, fol. 59, col. 3, S. Thomas, de Sensu et sensibili, lect. 14. Hoc posito, quaestio est de modo diffusionis per medium. Avicenna 6, Naturalium, p. 2, cap. de Olfactu, sentit odorem non aliter posse diffundi, quam realiter. Quae fuit sententia Platonis, ut refert Albertus, tractatu 3, cap. 23. Commentator vero ad textum 97, ex alio extremo credit rem odoriferam solum emittere species intentionales, quem sequitur Nyphus.
2. Primum pronuntiatum. — Secundum.— Hac tamen in re duo habentur certa. Unum qualitatem odoriferam non posse ita diffundi per aerem, aut aquam, ut in eis subjectetur, cum odor non sit activa qualitas, sicut nec color mediumque incapax illius sit, cum in eo requiratur mixtio qualitatum primarum, unde denuo non producitur, nisi ea mixtione posita, ad quam consequitur: cum autem medium ab odorabili immutatur, illa mixtio non intercedit: ergo, etc. Alterum est a re odorabili diffundi odorem realiter per medium, quare cum non diffundatur inhaerendo aeri, ut dictum est, oportet ut exhaletur aliqua substantia tenuis ad modum sumi deferens ipsam qualitatem. Atque ita intelligitur Aristoteles 2, de Anima, textu 127, dicens aerem pati ab odore, non quod recipiat subjective in se odorem, sed quod per aerem deferatur. Atque hoc evidentissimis experientiis patefit. Primo quia ablata re odorifera medium per multum temporis conservat odorem: non posset autem conservare solas species, quia pendent in conservari ab objectis: ergo manet ipsa qualitas in aliqua tenui substantia. Secundo, saepe non redolet materia odorifera nisi calefaciat, et fumum quemdam, vel halitum spiret, ut patet in thure, ideoque melius odorem percipimus vere, quam hyeme, quia frigus impedit exhalationem. Tertio experimur odorem involucris conservari, et alias facile difflari, namque sola emissio specierum absque substantiae vaporatione non minueret qualitatem, ut in colore patet, hac enim de causa rosa evaporando marcescit, et poma corrugantur. Quarto manus rem odoriferam attrectans redolet: non ob species solas, ut patet: non ob productum odorem in manibus, ut ex dictis liquet: ergo ob aliquam substantiam odorosam, quae illis adhaesit: unde et abluendo facile odor perditur. Quinto odores nonnunquam plurimum cerebro prosunt, cujus causam reddit Aristoteles, de Sensu et sensibili, capite primo, quia cerebrum frigidum vapore odoro, utpote calido, temperatur, ac fovetur, qua de re Aristoteles ibidem, cap. 2, et sectione 13, problematum, quaestione prima, atque in hoc conveniunt fere auctores: imo propter hanc evaporationem Pythagorici dixerunt odorem nutrire, quod Aristoteles improbat eodem lib. de Sensu, cap. 5, nam substantia illa nutritioni idonea non est, neque ad stomachum descendit, unde fabulosum videtur, quia Plinius, lib. 7, cap. 2, refert quosdam ore cassos, odore tantum ali, quem naribus trahunt.
3. Circa secundam partem tituli diffusionem reale usque ad olfactum alii requirunt, alii verius non requirunt.—His ita statutis difficultas restat, an ad odorem sentiendum oporteat ilIum realem vaporem substantiae pervenire usque ad olfactum, nam Avicenna supra, et alii affirmant, D. Thomas, lect. 20, in secundo de Anima, scribit hoc posse quidem contingere aliquando propter vehementiam odoris, non tamen esse necessarium, suflicereque species intentionales. Idem docet in 2, dist. 2. q. 2, art. 2, ad 5, Philoponus 2, de Anima, fol. 63, col. 1 et 2, AEgidius, text. 100, dub. 2, uterque Cajetanus et Javellus, denique Colonienses, de Sensu et sensibili, cap. de Odoratu: quae sententia mihi probabilor est, et proba- tur primo. Sensatio odoris fit ad longissimam distantiam, de vulture enim scriptores produnt olfacere ad 50 milliaria, non est autem credibile substantiam odoram ita longe posse diffundi, atque Albertus Magnus 2, de Anima, cap. 25, refert in Graecia, alii apud Trojam, tantam fuisse stragem, ut Tygrides, et vultures odore cadaverum allicerentur ab spatio leucarum 500. Responderi solet tunc quidem deferri exhalationes odoritferas, vento praesertim calido eas conservante, et fovente, sic enim tempore pestis vitiatum aerem pervenire longissime. Sed obstat, quoniam hleet integra cadavera resolverentur in rarissimam materiam, non possent tantum spatium exhalationibus implere: maxime quia odor versus omnem partem in sphaeram funditur. Secundo probatur, quia si odor multiplicaretur realiter usque ad olfactum, species intentionalis illius produceretur solum a vapore naribus proximo, sicque non sentiretur odor existens in objecto praecipuo, unde realis odor difflatur, quod est contra experientiam. Tertio odor est per se primo sensibilis: ergo est productivus specierum ubicumque haeret: ergo illas producet existens in objecto odorifero, atque adeo ad nares usque, si proportionata fuerit distantia. Confirmatur, quia alias nullum esset medium extrinsecum ad sentiendum odorem, semperque sentiretur per contactum physicum inter rem odorabilem et olfactum, essetque olfactus quidam tactus, sicut de gustu asseruit Aristoteles secundo, de Anima, cap. 10. Ultimo sensatio odoris per aquam necessario fit per species intentionales, quia exhalatio odorifera non potest in aqua conservari propter frigiditatem et humorem, teste Aristotele, de Sensu et sensibili, cap. 5, ergo, etc.
4. Diffusio specierum intentionalium odoris ab objecto incipit, sicut et soni.—Superest vero dubium simile ei, quod de sono tractavimus, an species odoris incipiant multiplicari a principio a re ipsa odorifera, an vero solum unde cessat multiplicatio odoris realis. Respondetur a principio multiplicari, quod vero simul exhaletur substantia tenuis, accidentarium esse: etenim res odorabilis non sentitur per exhalationem ab ipsa distinctam, sed per propriam speciem, quam producit a principio. Rationes etiam factae de sono hic procedunt: objectioque in contrarium, quia jam odor in instanti perciperetur contra Aristotelem, de Sensu et sensibili, c. 7, ac contra ipsam experientiam. Sed objectio sicut ibi de sono, ita hic similiter solvenda est: nimirum esse certam sphaeram, intra quam res odorifera sua virtute multiplicare valet species, et intra illam percipi in instanti: esse autem sphaeram aliam, ad quam perveniant species rauone exhalationis adjunctae, vel ratione calefactionis rei odorabilis, per quam multiplicatio specierum fit successivae, quia exhalatio, et calefactio successive fiunt. Offert se tamen adhuc duplex argumentum: unum quia sensatio odoris perturbatur contrario vento: non fit ergo per multiplicationem specierum intentionalium, quae ita plane non perturbantur, ut de visualibus liquet, quibus non obstat agitatio aeris, quominus per diaphanum propagentur. Alterum, quia odor semper molestus est, aut jucundus: ergo non tantum pervenit ad potentiam per species intentionales. Ad primum dic quamlibet agitationem medii, perceptionem sensibilis perturbare, licet non perturbentur species: id tamen minus apparet in visu, quia immutatio visus est magis perfecta, ac minus materialis. Ad secundum negatur consequentia, ut de visione etiam patet, quae cum pure intentionalis sit, recreat tamen, aut contristat.
5. Ultima in preesenti capite dubitatio resolvitur. — Reliquum est ultimum dubiolum, an ad sentiendum odorem sit simpliciter necessaria progressio odoriferi vaporis per aliquam distantiam. Respondemus hanc saepe requiri propter imperfectionem odoratus, aut rei odorabilis, per se tamen loquendo non esse necessariam, sed sufficere multiplicationem specierum, quod tantum forte voluere Commentator supra, et Venetus, textu 97, adducta experientia cupressi, et quorumdam aliorum corporum, quae longo tempore aeque redolent, ac sine diminutione: non ergo evaporantur, alioquin diminuerentur, ut in plerisque docet experientia. Et haec videtur mens Aristotelis, sectione 12 problematum, quaestion. 10, ubi quaerens, an a re odorabili progrediatur aliquid ad sensum, negative concludit, quia alias, inquit, oporteret rem minorem reddi, nunc autem ea, quae odoratissima sunt, eadem videmus durare. Est et alia experientia: nam res odorifera intra aquam sentitur, ubi tamen nihil exhalat. Accedit tandem ratio, sensus enim a solis speciebus immutantur, species autem fieri possunt absque exhalatione, per se loquendo, cum non habeant necessariam connexionem.
6. Oppositio em Aristotele, et D. Thoma. — Explicantur.—Oppones Aristotelem, de Sensu et sensibili, capit. 2, asserentem, organum olfactus non debere esse calidum, eo quod odo- rabile, cum fumosa evaporatio sit, calidum est: immutatur ergo ab ipso vapore, utpote a dissimili, alioquin ratio non procederet, et cap. 5, docet vaporationem odoris illabi in sensorium divus Thomas etiam, 1 part., quaestion. 78, art. 3, scribit oportere objectum olfactus moveri secundum alterationem caloris, ut inspiret odorem. Neuter tamen exigit vaporationem 5anc ut simpliciter necessariam, sed tantum ut magis conducentem: quia etiam communiter et regulariter fit, necessaria dici potest, maxime in nobis, in quibus olfactus est obtusissimus.