Text List

On this page

Caput 25

Prev

How to Cite

Next

Caput 25

Caput 25

De organo et potentia olfactus, ac etiam de medio actuque odorandi

CAPUT XXV. DE ORGANO ET POTENTIA OLFACTUS, AC ETIAM DE MEDIO ACTUQUE ODORANDI.

1. Diverse sententiae de organo olfactus. — Aristotelis in hac re sententia obscura. — De organo hujus sensus varia est philosophorum sententia, ad quam diversitatem intelhgendam, notandum, quod in anteriori parte cerebri sunt quasi duae cellulae, quae ventriculi cerebri dicuntur, a quibus progrediuntur duo nervi, mamillares appellati, quod eorum extrema sunt quasi pupillae: est praeterea nasus duabus patulus viis, quibus recta itur ad illos nervos. Igitur sententia Galeni est organum odoratus residere in ventriculis cerebri: ita habet 8, de Usu partium, et libro de Instrumento odoratus. Idem tenet Avicenna, 6, Naturalium, part. 1, cap. 5, Albertus 2, de Anima, capit. 26, Philoponus, fol. 65, col.2 et 4. At Vesalius, lib. 4, capit. 3, vult organum hoc consistere in ossiculis mamillaribus, quem plerique moderni sequuntur: Magnesius vero, lib. de Sensu particulari, cap. 22, sentit per cartilagines narium derivari nervos, in quibus consistit sensorium odoratus: Aristotelis sententia obscura est in hac parte, nam, sect. 13 Problematum, q. 5, ait in animalibus respirantibus fieri odorationem, accedentibus odoribus ad cerebrum, ubi tamen non afftirmat in cerebro exerceri odorandi actum, sed explicat id, quod saepe talem actum comitatur. Primo autem de Historia animalium, cap. 11, solum dixit per vias narium subministrari olfactum, et hb. 2, capit. 12, de naribus pronuntiavit continere meatus odorandi, et lib. 4, capit. 8, quod sicut externorum sensuum, ita olfactus constitutum est diversorium, id est, organum, nam avium, inquit, generi foramina tantum sunt odorandi, cum aliis etiam nares insint, quo indicat in naribus constitui organum, et 2 de Partibus, capit. 16, ostendit diversitatem organorum olfactus ex diversitate narium, et 2, de Generatione animalium, capit. 4, significat organum odoratus oriri a cerebro, sicut organum auditus, atque adeo alibi residere.

2. Excluditur Galeni opinio. — Vallesii opinio magis arridet.—fFalsa tamen emtensio Vallesii. — In hac re non potest statui certa conclusio: at imprimis sententia Galeni odorationem fieri in cerebro, non videtur probanda, et idem existimo de sententia Vesali, illae enim partes de substantia cerebri sunt, cum tamen cerebrum sit fons omnium sensuum, et ideo nullius organum: sed omnibus caret, nisi forte tactu aliquo, unde ab eodem Galeno, lib. 3, de Causis symptomatum, organum non sentiens cerebrum appelletur, quod optime illi objicit Commentator, lib. 1 Collectanearum, cap. 6, etlib. 2, capit. 17. Praeterea non est major ratio cur in cerebro, collocetur organum olfactus, quam visus, vel auditus: ergo, etc. Probabilior itaque videtur sententia, asserens organum odorandi jacere in interiori parte nasi, quam etiam amplectitur Valles, lib. 2, cap. 24, ac confirmat primo, quia odoratio fit in naso: ibi ergo sensorium existit. Probat antecedens, quia ibi est sensatio ubi voluptas, sed haec in naso percipitur: ergo. Secundo cum vapores odoriferi ascendant usque ad cerebrum confortandum, conscnum rationi est, ut olfactus, quasi explorator vaporum locetur ante cerebrum, sicut in gustu observatum videmus, esse scilicet in ore collocatum, quasi in janua, ut possit de cibis judicare, antequam ad ventriculum demittantur. Addit tamen Valles odorationem non tantum in naribus fieri, sed in ipsis visceribus etiam, ac tota ea parte, per quam, et ad quam respiratio protenditur, quod putat sensisse Platonem, dialogo de natura. Hoc tamen falsum videtur, arbitrorque ante partem illam, in quam incurrunt meatus oris, et nasi ad pulmonem, organum olfactus residere, non ultra: alias sicut respirando per nares odoramur, ita respirando per os perciperemus odores, quod contra experientiam est, ac philosophos omnes.

3. Varietas organorum olfactus.— Odoratus definitio.—UMimo advertendum est olfaciendi organum diversimode disponi in diversis animalibus, de quo late Aristoteles 4, de Historia, cap. 10, 2, de Partibus, cap. 16, de Sensu et sensibili, cap. 2. Etenim quaedam habent olfactum opertum, alia vero minime, quae diffe- rentia, per se loquendo, non est essentialis, ut advertit sanctus Thomas, de Sensu et sensibili, lect. 14. Quaeret vero aliquis, quod elementum in hoc sensorio praedominetur, diximus namque organum visus esse aqueum, auditus aereum: Aristoteles ergo, de Sensu et sensibili, c. 2, indicat organum olfactus esse igueum, at in 2, de Anima, textu 130, docet ignem, in nullo organo sensuum praedominari, sed oculus, ait, ex aqua, auris ex aere, olfactus ex horum altero constat: probabilius itaque videtur temperamentum hujus organi esse quasi medium inter aquam et ignem, atque aerem, ut substantia organi consonet objecto sensus, est enim odor in calido et sicco temperatis: unde quamdam temperiem requirit : probabile ergo est similem requiri ab ipso sensu. Sed interest, quia organum esse non debet affatim calidum, ac siccum, cum sit in potentia ad actionem objecti: atque haec est mens Aristotelis in citato loco de Anima: cum vero alibi illud tribuit igni, non significat ei praedominari ignem, sed quando actum elicit ignem praedominari. quia nimirum calefit a vapore odorifero, ut exponit S. Thomas, et haec de organo. Ex quibus licet colligere quid sit ipsa potentia odorandi, est enim facultas quaedam residens in explicato sensorio intra nares, apta, ut immutetur ab odoribus, illosque sentiat.

4. Animalia terrestria, respirantia non nisi in aere odorantur. — Circa actum hujusce potentiae praeterdicta in communi, solum restat advertendum, animalia tantum respirantia olfacere respirando, atque adeo in aere tantum olfacere, non in aqua, ut docet Aristoteles 2, de Anima, textu 100, causamque reddit, quia intra nasum datur operculum in via ad sensum, quod non nisi per respirationem elevatur. Galenus supra hoc irridet operculum, cum ex anatomia non deprehendatur: unde causam aliam affert, non posse sentiri odcres, nisi respirando, quia nequeunt aliter penetrare usque ad ventriculos cerebri: haec vero ratio falsum supponit, estque insufficiens, quia si via ad olfactum non esset occlusa, nulla esset ratio cur non penetrarent species odoris semel intra nasum positae usque ad cerebrum, etiam respiratione cessante: est ergo occlusa via: operculum autem non est pars aliqua, sicut palpebra in oculo, sed via arctissima in parte interiori nasi, quae respiratione dilatatur: compressio ergo illius dicitur operculum, unde eodem textu 100, Aristoteles ait, quod in respirantibus amovetur operculum dilatatis ve- nis, ac meatibus, et ex hoc colligit Aristoteles animalia respirantia non olfacere in aqua, quod de terrestribus intelligendum est, nam quaedam sunt aquatilia, quae respirant, ut ranae, 4, de Historia, cap. 7, et delphines, capite demisso, etiam sub aquis odorantur, moventur etiam ad escam de nocte, cum illam videre non possint ; tunc ergo olfactu ducuntur: quando autem Aristoteles 2, de Anima, textu 98, videtur homini olfactum proprie tribuere respirando, idem de reliquis animantibus sentit, quae similem nasi compositionem habent, ut statim textu centesimo exponit.

PrevBack to TopNext