Text List

On this page

Caput 26

Prev

How to Cite

Next

Caput 26

Caput 26

Utrum objecta gustus et tactus immutent potentias realiter, vel intentionaliter

CAPUT XXVI. UTRUM OBJECTA GUSTUS ET TACTUS IMMUTENT POTENTIAS REALITER, VEL INTENTIONALITER.

1. Opinio Vallesii et aliorum hos sensus agere tantum per species reales. —De his duobus sensibus, quoniam inter se magnam vicinitatem habent, et ut brevitati etiam consulamus, simul dicendum est. De objectis autem eorum secundum naturam, dictum a nobis est, objectum quippe gustus est sapor, objectum vero tactus sunt qualitates primae, aliaeque nonnulue ex eis profluentes, de quibus in 2, de Generatione egimus: solum ergo restat explicare modum quo haec objecta immutant sensus: opinantur enim aliqui immutare illos sola materiali alteratione, quam sententiam defendit Valles, lib. 2, cap. 29. Qua probatur primo, nam dicti sensus, quoties sentiunt materialiter alterantur, ut experientia constat : hoc autem suffkicit, ut objectum sentiri dicatur: ergo. Secundo si tactus sentiret per species intentionales, etiamsi in organo tactus esset calor, ut quatuor, posset nihilominus tactus percipere calidum aliud, ut quatuor, consequens est falsum: ergo. Patet sequela, quia realis calor, et species caloris non repugnant esse simul: ergo licet habeat calorem, ut quatuor realiter, recipere poterit species alterius caloris, ut quatuor: ergo, etc. Tertio si per species intentionales ejusmodi sensus agerent, utique in instanti agerent: nam productio specierum instantanea esse potest. Consequens est falsum, cum ignis, verbi gratia, applicatus successive, magis ac magis sentiatur: ergo, etc.

2. Prima assertio ac preambula.— Probatur quoad gustum.— Notatio pro probatione quoad tactum. — Difficultas hujus quaestionis potissime habet locum in tactu, pendetque ejus deci- sio ex alio puncto, an quando manus, verbi gratia, sentit calorem, illum sentiat, quem subjectat inhaesive, an eum, qui est in calefaciente: nam si calorem percipit inhaerentem sibi, ipse erit sufficiens ad causandam sensationem sui absque specie alia: si vero sentit in altero subjecto existentem, necessaria erit species: hinc ergo incipiendo sit prima conclusio. Gustus et tactus non sentiunt qualitates suis organis inhaerentes, sed qualitates rerum eos alterantium. Haec conclusio, quod ad gustum attinet, est mihi certa: experientia quippe evidenter docet gustum non percipere saporem sibi inhaerentem: sed rei sapidae, ac distinctae. Et ratio id demonstrat, sapor enim qualtas activa non est, sicut neque odor, solumque resultat ex mixtione primarum, unde quando Aristoteles 2, de Anima, textu 126, ait corpora insensibilia pati non nihil a re gustabili, materialiter intelligendum venit, id est, non rem gustabilem, ut sic per saporem aliquid agere in rem insensibilem, sed per humorem sapori conjunctum. Quod vero ad tactum attinet, advertendum, illum per multa membra extendi, quae inaequaliter affecta esse possunt a qualitatibus tangibilibus. Est ergo sensus conclusionis quoad hanc tangendi facultatem, nullam partem tactu praeditam sentire calorem, vel alias qualitates sibi inhaerentes: posse tamen sentire calorem partis vicinae, si sit excellentior. Quo certe modo aliquando sentimus calorem ab intrinseco: semper ergo is qui sentitur calor, alterius rei est, vel partis calefacientis, non is qui inhaeret parti sentienti.

3. Probatur. — Probatur ergo conclusio sic declarata primo a paritate rationis aliorum sensuum, nullus enim eorum sentit sibi inhaerentem qualitatem: ergo neque tactus sentiet calorem inhaerentem sibi. Secundo, quia jam tactus continuo sentiret, quia semper aliquae qualitates primae ei inhaerent: consequens vero est contra experientiam. Dicetur forte non sentire qualitates secundum gradus sibi connaturales, sed secundum excessum. Ai hinc saltem sequitur quoties calor, vel frigus inhaeserint in gradu praeternaturali, continuam sensationem in tactu dari, quod repugnat experientiae: nam si quis manum igni applicet, sentit calorem, si removeat, non sentit, et tamen aliquandiu durat calor manus intensior, quam sit ipse naturalis. Praeterea arguitur cont-a evasionem. Nam si calor naturalis remittatur, et postea intendatur usque ad debitam intentionem naturalem, talis calefactio sentietur: ergo calor in naturali intensione tactu percipitur, atque adeo, si calor inhaerens, et connaturalis sentitur, semper plane sentietur. Occurrunt alii tactum non sentire calorem in facto esse, sed in fieri, hoc vero falsum est, nam quod sentitur primo, et per se, qualitas sensibilis est, haec autem calor est ipse in facto esse: nam in fieri motus vocatur, atque inter sensibilia communia ponitur. Tertio arguitur principaliter, nam tactus majorem calorem percipit quam sibi inhaereat: ergo non percipit sibi inhaerentem, sed potius rei calefacientis, si enim proprium sentiret, illum certe, et non majorem sentiret. Antecedens vero ostenditur. Nam cum quis igni applicatur, sentit illico, vehementem, ac molestum calorem: et tamen totum nondum recepit: tum quia longiori egeret mora: tum etiam quia si ab igne moveatur, protinus illam caloris vehementiam non sentiet. Quarto arguitur, nam tactus sentit duritiem et mollitiem, et similes alias, evidens vero est non sentire eas sibi inhaerentes, sed inhaerentes rei tactae, ut duritiem lapidis: ergo idem modus sentiendi datur respectu qualitatum primarum, nam unius sensus unus est sentiendi modus. Et confirmatur, quia calor igni inhaerens qualitas sensibilis est: ergo potens immutare tactum sufficienti modo, ut sentiatur, ipse ergo est, qui vere sentitur.

4. Objectionis cujusdam expeditio. — Vera responsio. — Sed contra. Qui a sole calefit, calorem sentit, non Solis, quia nullus in illo est: ergo sibi inhaerentem. Negatur tamen consequentia, ac dicendum unamquamque corporis partem sentire calorem sibi proximum, omnes vero calorem tum corporis circumstantis, tum etiam sanguinis, qui intenditur, effunditurque ad partes exteriores. Denique sentiri etiam calorem exhalationum, quae a sole generantur. Verum haec omnia minime satisfaciunt, finge enim nos immediate a sole calefieri, tunc plane ex vi actionis illius calorem sentiremus, non quidem haerentem nobis, tum propter rationes pro conclusione adductas, tum quia ad solem applicari majorem sentimus calorem, quam sit in corpore: nam a sole dimoti minorem sentimus, cum tamen totus persistat, qui haerebat corpori. Ad objectionem igitur dico sentiri ipsammet Solis virtutem calefactivam, ut vicem caloris subit, quod sic explico: nam virtus illa producendo calorem in nobis, producit etiam in tactu intentionales species ejusdem rationis cum iis, quas ipse calor ignis procuceret: sic ergo a nobis Soli expositis sentitur calor, qua etiam ratione supra osten- dimus visum aliquando intueri sub ratione coloris, id quod vere coloratum non est, habet tamen virtutem ad coloris species producendas. Unde sicut ea visione fallemur, si non corrigamur intellectu, ita tactu illa labemur judicando solem calefacere, si non succurrat intellectus.

5. Secunda assertio probatur. —Ex his sequitur secunda conclusio. Sensus, tactus et gustus immutantur à suis objectis per species intentionales. Probatur primo: quoniam hi sensus qualitates extrinsecas sensibilium cognoscunt: ergo recipiunt ab illis similitudines ad cognoscendum. Secundo arguitur speciatim de gustu, nam ut percipiat saporem, immutari ab illo debet, nam immutatur autem materialiter a sapore ipso, ut ostensum est: ergo immutatur intentionaliter. Tertio arguitur similiter de tactu, non enim percipit suum objectum peralterationem realem et physicam, ut hactenus est probatum: ergo per intentionalem. Dicetur forte hactenus tantum esse probatum a tactu non percipi calorem, verbi gratia, sibi inhaerentem, non tamen esse ostensum calorem inhaerentem non esse rationem sentiendi externum: sed hoc eisdem rationibus probatum manet: tum primo in quaIitatibus aliis a primis, ut duritie et mollitie, etc., quae sibi similes non producunt in tactu: talium ergo sensatio fiet per species, vel certe per earum modificationem: tum secundo, quia calor, qui sentitur, major est, quam qui inhaeret, unde non potest ille per hunc sentiri. Denique universalis ratio est, quod ejusmodi qualitates reales nimis materiales sunt, ut per illas possint actuari sensus, efficereque sensationes: ergo per species intentionales id praestatur.

6. Difficultas suborta em dictis. — Notatio duplicis actionis pro solvenda hac difficultate, ar gumentisque, in n. 1. —Sed hinc difficultas suboritur. Nam si res ita habet, cur calor tangendi non efficit in eo sui species, ac sentitur? Si quidem eas potest efficere in subjecto alio: hujus argumenti solutio, et eorum, quae initio posuimus, pendet ex declaratione modi, quo fit immutatio in his sensibus, praesertim in tactu. Est ergo notandum, qualitates primas, duas vendicare actiones circa organum tactus, aliam naturalem, productionem scilicet sui similis, aliam intentionalem, specierum videlicet: inter quas actiones hic naturalis ordo esse videtur, ut intentionalis supponat naturalem, neque fiat solitarie, non enim tactus calorem percipit, nisi quando actu calefit, quod signum est tunc solum intentionaliter etiam immutari: idque docet experientia, rationem vero a priori non video aliam, quam quod hic est naturalis modus, et ordo istarum qualitatum in agendo, fortasse ortus ex imperfectione tum ipsius tactus, qui pure intentionaliter immutari non valet, tum qualitatum tangibilium, quae species intentionales non nisi per mixtas materiali actioni diffundere possunt: hac igitur de causa calor sui speciem non efficit in subjecto, cui haeret, quia non potest illud materialiter alterare: hac item de causa non potest tactus praecipere qualitates, nisi secundum excessum, quia non potest a minori, vel aequali alterari, et ex consequenti nec intentionaliter immutari. Hac denique de causa productio ejusmodi specierum fit successive, quia successive intenditur, verbi gratia, in organo calor. Non tamen ita procedit actio, ut nunquam plus repraesentet species, quam alteratum sit organum:: oppositum enim contingere ostendimus supra: procedit ergo actio servata proportione quadam juxta multitudinem et intensionem formae agentis, nam species utrumque repraesentant, ac proinde plus valent repraesentare, quem pro organi ipsius materiali alteratione. Est etiam successiva productio earumdem specierum secundum partes diversas, ad quas successive diffunditur calefactio, et per haec patet solutio ad argumenta initio posita.

PrevBack to TopNext