Text List

On this page

Caput 27

Prev

How to Cite

Next

Caput 27

Caput 27

Quaenam sint organa sensuum, gustus et tactus

CAPUT XXVII. QUAENAM SINT ORGANA SENSUUM, GUSTUS ET TACTUS.

1. De prima parte tituli. — De actibus horum sensuum nihil dicendum superest, praeter quae in communi dicta sunt, et ideo ad organa, et potentias accedendum. Ac de gustu notandum, convenire philosophos, ejus organum esse linguam. Ita Aristoteles 1, de Historia, cap. 11 et 15, 2, de Partibus, cap. 17, non tamen intelligere exteriorem partem linguae sensorium esse, sed nervum interiorem, ac mollem, dispersumque per interiores linguae partes, teste Galeno, libr. decimo sexto, de Usu partium, c. 3, ipsa vero pars exterior, utpote porosa, est instar medii in hoc sensu, ut docet Aristoteles, libr. secundo de Anima, cap. 10 et 11. Sed de compositione linguae videndus Vesalius, secundo de Fabrica, capit. decimo nono, et lib. quarto, capit. sexto.

2. De secunda parte opiniones varie. —De organo tactus majus est dubium, quidam putant esse in corde, alias vero partes corporis esse medium. Hanc tribunt Aristoteli Nyphus, citato loco de Anima, et Simplicius, textu 166, Themistius, capit. 40, et insinuat Aristoteles, de Sensu, cap. 2, de Juventute, cap. 2, de Somno, cap. 2 et 2, de Partibus, cap. 10. Haec tamen sententia falsa est, si velit sensum tactus in corde tantum residere, calor enim in manu etiam, et non semper in corde sentitur, nec est credibile Aristotelem id putasse, sed ut plurimum vigere in corde sensum tangendi. Alii dixerunt sensorium tactus esse nervum per totum corpus dispersum, qui subest carni, et cuti. Ita Themistius, capit. 39, Albertus, tract. 31 et 34, Averroes, textu 108, D. Thomas, lection. 22, /Egidius et Thienensis, textu 112, Aristoteles etiam, textu 116, et2 lib., de Partibus, capit. 2, scribit carnem esse medium tangendi: intus tamen esse ipsum sensorium. Divus Thomas autem, opusculo 43, cap. 3, vult carnem non esse pure medium, sed quodammodo organum, eo quod in illa fiat apprehensio rei tangibilis, in nervo tamen integrari judicium: et fere idem ait Avicenna 6, Naturalium, part. 2, capit. 3, Algazelus, Eb. 2, tract. 3, capit. 4, dum aiunt organum hoc non esse solam carnem, aut solum nervum, sed carnem nervosam. Aliter tamen opinatur Galenus 1, de Temperamentis, c. 10, et 9. de Placitis, c. 2, statuens organum tactus in cute, quod sit temperatior: carnem enim esse nimium sanguinem et calidam, nervum frigidum nimis, exanguem, cutem vero medio se habere modo. Aliorum denique opinio est omnes partes corporis esse sensorium tactus, exceptis his, quae terrestres nimium sunt, ac durae, ut ossa, dentes et ungues, experientia namque constat, si nudum os dividatur, non sentiri dolorem, quae enim in his partibus sentiri creditur, in adjacentibus revera sentiri aiunt. Hanc videtur docuisse Aristoteles 1, de Historia, cap. 4, 2, de Partibus, cap. 1,5, et 8, Alexander 1, de Anima, cap. de Contactu, Philoponus, fol. 69, col. 2, Averroes 2, Collectanearum, c. 8, quae sententia mihi verior videtur.

3. Auctoris resolutio. —Sit ergo conclusio. Organum tactus est ipsa caro, sub qua cutem complectimur. Hanc profecto tenet Galenus. Nam locis citatis, tantum significat in cute vigere perfectissime sensum tactus, id quod ejus ratio solum concludit, neque inficiatur in aliis etiam partibus inveniri. Tenent deinde Fernelius 5, Physiologiae, cap. 7, Portius, lib. de Dolore, cap. 10. Probaturque primo, quia experimur carnem, et cutem sentire, si pungan- tur, et in ulcere patet aperte, quod sentiat caro. Respondet tamen Aristoteles, cap. 11, tendi ibi pelliculam valde tenuem, ideoque facile fieri sensationem per illam, quod etiam exempla illius confirmant: haec tamen evasio mera videtur fuga, atque experientia negari non debet, ubi ratio non urget, experimur vero, quod in cute, et in carne detracta cute sentimus. Secundo probatur. In quibusdam corporis partibus fit sensatio, in quibusdam dicti nervi non reperiuntur, neque in eis distingui potest caro, quae sit medium, et quippiam aliud, quod sit organum, ut in stomacho et venis: ergo, etc. Tertio. Organum cujusque sensus in ea parte, residet, in qua visitur temperamentum ei debitum, sed temperamentum optimum tangendi in cute datur, deinde in carne, tum in ahis partibus: ergo in eis residet organum tactus. Probatur minor: nam tactus circa qualitates primas versatur: unde temperamentum ejus accommodatum erit, inquotales qualitates magis ad aequalitatem fuerint redactae, sunt autem redactae magis in cute, carne, etc., quam in nervis: ergo, etc. Quarto arguitura fine, quoniam tactus datus est animantibus, ut tueri possent vitam ab externis nocumentis: ergo oportuit diffusum esse per partes omnes corporis capaces illius. Nec dicas hoc argumento probari posse ossa quoque habere tactum: considerandum enim est in membrorum generatione et compositione naturam semper agere quam bene potest, attento scilicet modo uniuscujusque membri et fine, ad quem corporis partes ordinat, ossa autem ordinantur, ut sustineant totam corporis molem, et ideo oportuit fuisse durissima, atque inepta ad sensum tactus: providit autem natura, ut partes, quae non sentiunt munirentur iis, quae sentiunt ad illarum bonum et tutelam, unde rationabilter potest concludi cutem qua natura totum corpus vestivit sensum etiam habere, ut possit totum defendere.

4. Objectio triplex contra conclusionem.—Ad primum.— Ad secundum. — Contra conclusionem autem sunt argumenta aliarum opinionum. Primum est auctoritas Aristotelis. Secundum quia multa animalia tactum habent, non tamen carnem, ut exanguia, de quibus Aristoteles 4. de Historia, cap. 1. Tertium ex Aristotele, quia sensibile super sensum non causat sensationem, sed calor super cutem, et carnem positus sentitur: ergo non a cute, sed ab interno organo fit sensatio. Ad primum respondetur Aristotelem mutasse sententiam, nam prius scripsit libros de Anima, quam de animantibus, ut ordo illorum docet, unde in posterioribus saepe citat priores. Secundum argumentum etiam militat contra arguentes, sunt enim multa animalia habentia tactum, quae nervum illum non habent: dicendum ergo cum Aristotele in ejusmodi animantibus aliquid proportionale carni esse organum tactus, ut palam explicatur, quod magis exprimit 1, de Historia, c. 4, et 2, de Partibus, c. 1, Albertus 2. de Anima, inquiens additum proportionale propter animalia, quae carnem non habent, tum etiam propter partes alias, quae caro non sunt, sed carni similes, aut ei commixtae, ut dentes, quos ait sentire juxta Galenum et Aristotelem, sect. 34 Problematum, q. 2 et 3, quod forte verum est, atque experientiae consonum, aliunde tamen videntur duriores, quam ut sensum habere possint: de cerebro porro ait Albertus tactum nullo modo habere, Aristoteles vero 2, de Partibus, c. 1 et 10, habere stupidissimum. At Galenus, lib. de Plenitudine, c. 5, scribit cerebrum et spinalem medullam inter ea censeri, quae tactum obtinent, quamvis l. 3, de Causis sy mptomatum, cerebrum appellet organum non sentiens, quod parum sentiat. Jam de nervis, cartilagine, et similibus Aristoteles2, dePartibus, c. 8, indicat ea non sentire, ac similter c. 7 et 10, de Membris exanguibus, et lib. 1, de Historia, c. 16, et lib. 3, c. 4, inter exanguia membra haec numerat: quare in hac re nihil potest certum esse, et ideo in conclusione posuimus cutem nomine carnis comprehendi, quia in utraque residet apertius tactus propter moderatum earum temperamentum: aliae vero partes magis, vel minus sentiurt, secundum quod magis, vel minus accedunt huic temperamento. Itaque solae illae carent tactu, quae densissimae sunt et terrestres.

5. Pro tertio argumento opinio fatentium sensilile supra sensum non sentiri. Oppositum verum probatur inductione per externos sensus. — Tertium argumentum est potissimum fundamentum sententiae, quam tenuerat Aristoteles, in secundo de Anima, et sequentium illum, putant enim esse impossibile objectum sensus si contiguum sit organo, sentiri, ita intelgentes proloquium, quod in argumento assumitur, ac sane ea videtur mens Aristotelis, textu 75, 98 et 116, ait enim inter sensum et objectum semper debere esse aliquod medium, ea tamen differentia, quod in visu, auditu et olfactu medium sit extrinsecum, id est, corpus distinctum, ut aer, vel aqua, in gustu autem, et tactu sit intrinsecum, nimi- rum pars aliqua animantis: sed universa, haec doctrina falsa videtur. Et imprimis illud, inter objectum et organum debere medium aliquod intercedere: imprimis enim contigua sibi sentit cutis ut calorem ignis, si intra illum existat, ubi evidens est nihil mediare: in odoratu etiam cvaporatio odorifera subit aliquando usque ad cerebrum, atque adeo usque ad organum odoratus, ut colligitur ex Aristotele, sectione 16, Problematum, q. 5, et de Sensu et sensibilhi, capit. 2 et 5, tunc vero etiam sentitur odor: sonus quoque vehemens prope aures, realiter illabitur usque ad membranam, et fortasse per poros usque ad auditum, et tamen percipitur. De gustu patet evidentius, ait siquidem Aristoteles, textu 104, ad saporem percipiendum requiri humiditatem, ut gustabile humescat, et in substantiam quodammodo liquidam abeat, ut subintret poros linguae vapor deferens saporem, quo melius queant tactum immutare: ergo licet subintrent ipsum organum melius immutabunt. Hinc humor salivae datus a natura, ut scilicet cibos humectet: hinc etiam caro linguae porosa est, quo sapores facile subintrent, ut Aristoteles ibidem ait, et 1, de Historia, c. 15, et 2 de Partibus, capit. 17, ac D. Thomas et alii, unde et ipsius linguae humectatio requiritur, qua rarior, solutiorque fiat: contrariaque ratione infirmi attente lingua saporem non percipiunt: hinc denique ciborum comminutio, quod integri ad organum usque penetrare nequeant: constat ergo gustabile quoque melius percipi, quando realiter ad gustum pertingit: illud ergo proloquium falsum est, quod ratione etiam ostenditur, nam ad sentiendum requiritur objecti applicatio, ut immutet sensum per species: haec autem immutatio non impeditur, esto objectum contiguum sit organo, quare, etc., atque ita frequentius opinantur scriptores, insinuatque D. Thomas, 1 p.. quaest. 78, art. 3, ad 4, et in 2, dist. 2, q. 2, a. 2, ad 4 et 2, de Anima, lectione 14, Cajetanus ibidem, Albertus, serm. de Homine, tract. de tactu, q. penult., et 2, de Anuma, tract. 3, c. 1, Durandus, in 2, d. 13, q. à n. 10.

6. Primum corollarium. — Ex quo colligitur primo falsam quoque esse illam differentiam tactus et gustus, respectu aliorum sensuum, neque enim in his duobus sensibus intercedit necessario medium intrinsecum, ut ex dictis liquet, nec in reliquis semper intercedit extrinsecum, aut ipsi tantum valent per medium extrinsecum sentire, nam tactus quoque sentire potest calorem rei distantis, immutarique per aerem, aut corpus aliud. Nec dicas tunc etiam medium intrinsecum immutari, nam quando sola cutis percipit calorem ignis, solum ibi est medium extrinsecum. Item adducta differentia non salvatur, nam visus quoque cum intrinseco medio simul, et extrinseco intuetur, gustus tamen, quoniam sapor qualitas activa non est, non immutatur fortasse per medium extrinsecum, nisi dicamus aerem in poris linguae, medium extrinsecum esse: adde quod nec proprium sit harum duarum facultatum sentire per medium intrinsecum, id enim vendicat etiam auditus et visus.

7. Secundum corollarium. — Secundo colhgitur, quam verum sit dictum proloquium, si namque intelligatur sensibile inhaerens organo sensus, ab eo non sentiri verum est, atque in auditu, olfactu et gustu patet, cum sensibilia eorum inepta sint adhaerere organo, sonus scilicet tantum inest aeri, odor vero et sapor, quia activae qualitates non sunt, subjectum sibi non disponunt, sed sibi accommodatum supponunt, qualia non sunt odorandi, gustandique organa, tactus deinde qualitatem sui organi non percipit propter rationes supradictas: visus denique non percipit lumen existens in pupilla, quia illius speciem non recipit. Et haec est universalis ratio, quia objectum inhaerens organo non actuat sensum intentionaliter. Quod si proloquium velit sensibile contiguum sensui ab illo non percipi, in rigore verificatur solum in visu eo quod ad videndum requiritur objectum illuminatum, non potest autem illuminari nisi per medium: quia si forte objectum contiguum visui ponatur, aut ipse laedetur, aut claudentur palpebrae: lumen tamen interni medii, attiguique visui fortasse conspicitur per medium medii, sicut supra diximus de lumine externi aeris. In aliis porro quatuor sensibpus, nec proloquium habet verum, nec ratione probatur. Dices, objectum debet immutare sensum per species intentionales: ergo medium requiritur, in quo species reddantur quodammodo spirituales. Neganda tamen consequentia, species enim non fiunt intentionales ex medio, sed quia objectum vim habet illas producendi, sensusque illarum est capax.

8. Tertium corollarium. — Tertio colligitur quodnam sit medium gustus et tactus, nam per se loquendo, nullum est necessarium, licet aliquando intercedat. Respectu quidem tactus id omne est medium quod potest recipere primas qualitates: alüs vero quae primae non sunt, ut durities, etc., non quodlibet tale medium deservit, nam nec per aerem posset sentiri durities, nec item per corpus aliud nimis durum: nullus enim tangeret duritiem lapidis tangendo ferrum. Ita Aristoteles, textu 113, ubi exemplum adhibet, si clypeo tectus ense percutiaris: oportet ergo ut medium sit tantillum molle, non tamen fluens, ut aer, sed magis consistens, ut pellis, per tale enim corpus fieri potest rei durae impressio necessaria, ut percipiatur durities. Oppones tactum nunquam posse percipere duritiem sine medio, cum dicat Aristoteles 2, de Anima, textu 108, corpora dura se immediate non tangere, tactus autem in corpore duro est: ergo non potest tangere durum aliud sine medio. Assumptum tamen est falsum, possunt enim duo corpora solida immediate se tangere, et maxime in aere, lapis enim super terram cadens eam immediate tangit cum non detineatur in acre. Vide Thienensem, textu 113, Apollinarem, quaestion. trigesima prima, articulo primo. Idem et in aqua patet, possunt enim duo corpora ita esse conjuncta sub aqua, ut nihil ejus interjaceat: si tamen corpus solidum sub aqua existat, corpus cadens (ait Aristoteles) illud non tangeret immediate, quod forte ita evenit, quia aqua, utpote fluida facile adhaeret corpori. De gustu fortasse verum, non posse percipere objectum nisi realiter conjunctum, eo quod sapor qualitas activa non sit, sed potius nimium materialis, ideoque diffusiva specierum non videatur, citra materialem contactum, imo requirit ulterius quod gustabile fricetur intra os, quodque humefiat sahva.

9. Concluduntur gustus et tactus definitiones. — Quarto collige ex dictis, horum sensuum notiones: gustus ergo definitur qualitas perceptiva saporum residens in nervo linguae tanquam in proprio organo: tactus vero est qualitas cognoscitiva tangibilium qualitatum residens toto fere corpore animantis. Et haec de singulis sensibus exterioribus dixisse sufficiat.

PrevBack to TopNext