On this page
Caput 28
Caput 28
De numero externorum sensuum in se, et in ordine ad subjecta in quibus sunt
1. Duplex praesentis capitis punctum. — De primo puncto. — Prima conclusio. — Quinque esse externos sensus ostenditur. — Postquam dictum est de sensibus exterioribus, singulatim agendum superest de eorum suflicientia. At primo sint ne plures, vel pauciores, quam quinque: deinde quot eorum singulis animalibus insint. Circa primum sit conclusio. Quinque tantum sunt exteriores sensus. Probatur experientia et ratione, nam quinque sunt sensibilia, quae per se primo immutant diverso modo sensus: nec eorum aliquod plusquam ab uno sensu externo percipi potest: tot ergo erunt sensus eis correspondentes. Antecedens explicat divus Thomas, 1 part., q. 78, art. 3, hunc in modum. Objectum sensibile per se et proprie esse immutativum sensus: ergo diversa ratio sic immutandi diversum sensibile constituet, et ex consequenti diversum sensum postulabit. Porro dicta immutatio quinque modis variatur, quoddam enim objectum immutat sensum pure intentionaliter, ac sine mixtione materialis actionis, et hujusmodi est objectum visibile: aliud immutat intentionahter, facta tamen materiali immutatione in ipso objecto, idque dupliciter, nam vel ea materialis immutatio est tantum latio, et sic constituit objectum audibile, vel est etiam alteratio, et sic constituit odorabile, quod ordinarie prius calefit, quam immutet potentiam. Aliud tandem est objectum intentionaliter etiam immutans admixta simul materiali immutatione subjecti, seu organi, quod adhuc dupliciter potest contingere, nam vel materialis haec immutatio est per eamdem qualitatem sensibilem, et ita constituitur objectum tangibile, vel per diversam aliam, et ita constituitur gustabile: illius enim immutationi intentionali admiscetur realis humectatio: hoc ergo modo distinguuntur quinque sensibilia, et consequenter sensus quinque. Deductio haec divi Thomae est quidem probabilis, neque in tali materia succurrit ratio evidentior, solum advertatur, licet materialis immutatio per accidens admisceatur intentionali: ex conjunctione tamen fere inseparabili ipsius cum intentionali, recte argui diversitatem ejusdem intentionalis ; nam quo magis talis immutatio admixta est actioni materiali, eo imperfectior deprehenditur, quo vero est purior, eo est perfectior.
2. Non plures esse probatur. — Porro discursus hic, sive argumentum probat optime non esse pauciores sensus, quam quinque: jam plures non esse probatur a forma, quia forma, seu modus alius immutandi non invenitur. Item a subjecto, quia praeter quinque organa istorum sensuum nulium experimur aliud. Item a fine, nam quinque sensus suffticiunt animantibus, ut patet experientia: his enim instructi nullam deprehendimus indigentiam ulterioris sensus: quolibet autem destituti sentimus non minimam: ergo signum est hos suflficere, et esse necessarios, quam rationem prosequitur Albertus, libro 2, tractatu quarto, capite quinto. Denique in homine est natura sensitiva in suprema perfectione: habet ergo in ea omnes potentias, quas exigit perfecta natura sensitiva: non ergo plures sunt in rerum natura.
3. Difficultas duples contra primam assertionem.—Adprimam difficultatem communis solutio. —Circa hanc tamen primam conclusionem insurgunt difficultates duae ex Aristotele, l. 2, de Anima. Prima in cap. 10, quod gustus sit quidam tactus, idque etiam repetit 2, de Partibus, cap. 3, non ergo putat Philosophus tot dari sensus. Secunda difficultas sumitur ex cap. 11, ubi asserere videtur duos esse sensus tactus, atque adeo plures omnino, quam quinque. Ad primam Venetus fatetur gustum et tactum esse idem realiter, differre vero connotatione terminorum. Verum universi interpretes judicant esse realiter distinctos. Divus Thomas, lectione 21, Albertus, supra cap. 27, et in Summa de homine, tractatu de Gustu, quaest. 2, Philoponus, fol. 63, col. 2. /Egidius, text. 101, dub. 2, et uterque Cajetanus et aperte Aristoteles, text. 112, et libro 4, de Histor., cap. 8, et lib. 3, de Anima, cap. 1,ait quinque esse sensus externos, et illorum sufficientiam investigat. Idem patet ex objectis, ei ex diverso modo immutandi eorum, ut vidimus. Item ex diversitate organorum, tactus enim organum per totum corpus distenditur: organum gustus certam et determinatam sedem habet. Patet denique ex diversitate actionum: sunt ergo sensus diversi. Illud autem Aristotelis dictum varie exponitur. Primo, quia gustus materialiter etiam, sicut tactus, et non solum intentionaliter tangit objectum suum. Juxta quam expositionem tactus dupliciter sumi videtur, et stricte pro sensu perceptivo primarum qualitatum, quo pacto gustus, tactus non est, et late ut significat sensum, qui praevio aliquo materiali contactu sentit, et ita gustus dicitur quidam tactus. Haec est expositio divi Thommae, ac vera. Addi potest et altera, quod gustus sit quidam tactus non formaliter, sed suppositive, quatenus semper supponit tactum. Quae certe expositio coincidit cum prima. Alias vero omitto, quia minus ad rem faciunt. Replicabis tamen: organum gustus est etiam organum tactus, lingua enim sentit etiam calorem, in uno autem organo unus est sensus: coincidunt ergo gustus et tactus in unum sen- sum. Respondent nonnulli in organo gustus non dari sensum tactus, qui magis terreum organum, quam gustus postulat: hic enim humido gaudet et aqueo, teste Galeno 7, de Placitis, cap. 13, et lib. de Instrumento olfactus. Probabilius tamen videtur oppositum : namque docet experientia in eadem parte saporem et calorem sentiri. Praeterea quaevis pars corporis non nimium dura est organum tactus, ut supra vidimus, hujusmodi autem est nervus ille in quo sedet gustus: ergo ibi etiam est tactus. Neque verum est tactum ita exigere organum terreum, ut sub alio temperamento non possit conservari. Dicitur ergo terrestre, quia in illo magis, quam in alio organo qualitates illius elementi misceantur, nihilominus non semper ibi praedominatur terra, imo ad sui perfectionem requirit temperamentum aequale, licet possit etiam sub temperamento inaequali minus perfecte conservari, ut liquet in membris diversarum complexionum, quorum alia ad has, alia ad illas qualitates tangibiles declinant. Sic Galenus 9, de Placitis, c.2, et 1, de Temperament., c. 10, ait in sola manu tactum esse perfectissimum, quod videlicet in ea parte corporis prae aliis ad mediocritatem redacta sit mixtura qualitatum, quam etiam divus Thomas, in 4, d. 23, quaest. 1, art. 3, quaestiunc. 2, vigere maxime in pulpis digitorum affirmat. Àd argumentum ergo respondetur, nihil repugnare in eodem organo esse sensum tactus et gustus, nam tactus est quasi universalis sensus unde in organis etiam aliorum sensuum reperitur.
4. Circa secundam difficultatem opinio prima. — Circa secundam difticultatem, est varietas opinionum, quidam enim admittunt diversos specie tactus. Ita Avicenna 6, Natural., part.2, de tact., Themistius, cap. 39, Averroes 2, de Anima, textu 108, /Egidius, ibid., D. Thomas, lect. 93, Albertus, Summa de homine, tractatu de tactu, quaest. 2, Apollinaris, in secundo lib. de Anima, quaest. 3, Valles 2 Controversiarum. hRatio eorum est, quia unus sensus unius est primae contrarietatis: sed in tangibilibus qualitatibus dantur duae primae contrarietates: ergo duo sunt sensus tactus. Juxta quos auctores consequenter dicendum esset divisionem vulgatam sensus externi in quinque sensus, non esse generis in species infimas, sed in subalternas, ita ut tactus, verbi gratia, subdividatur adhuc in duas species, etc., praesertim cum non desint qui humanis sensibus ob conjunctionem cum gradu rationali diversitatem speciticam a sensibus belluarum tri- buant, ut lib. seq., cap. primo, numero septimo, attingemus.
5. Opinio secunda probabilior. — Contraria sententia videtur verior, quam tenet D. Thomas, 1 part. quaest. 78, art. 3, ad 3, ubi aperte ait sensum tactus unicum esse in specie. Idem Fhiloponus 2, de Anima, fol. 69, col. 2, Simplicius, text. 108, Alexander, in paraphrasi de Anima, cap. de contact., Venetus, text. 108, Magnesius, de Sensu particulari, cap. 23, Fernelius 5, Physiologiae, cap. 7, et colligitur ex Aristotele, lib. 3, cap. 1, dicente tantum esse quinque sensus. Quod vere non diceret, si plures essent in specie ultima. Idem colligitur ex 2. de Partibus, cap. 1, ubi legimus idem esse sensorium, in quo percipiuntur universae contrarietates tangibiles et subditur, unius sensorii, (scilicet adaequati) unum esse sensum, quod etiam repetitur in 2, de Anima, text. 121. Potissima ratio hujus sententiae est hanc disünctionem tactuum necessariam non esse, cum omnes primae qualitates tangibiles habeant eumdem modum immutandi sensum organumque tangendi sit unum, temperamentumque quantum possit fieri, unius rationis requirat: superflue igitur distinctio invehitur. Neque ratio facta urget. Primo, quia nulla causa est, cur unus sensus tantum sit unius contrarietatis, licet enim visus, verbi gratia, unam percipiat contrarietatem, scilicet albedinis et nigredinis, at sensus olfactus tam multos percipit odores bonos et malos, ut non una in eis contrarietas, sed plures forte reperiantur: nos enim solum odorem bonum a malo distinguimus, ut contraria, cum tamen non omnes odoris boni et mali habeant eamdem rationem bonitatis et mahtiae, ut ipso etiam sensu notum est: in hac ergo diversitate quis audeat affirmare multas contrarietates non inveniri. Hoc enim modo qualitates etiam tangibiles reduci possunt ad unam contrarietatem primam, quasi genericam, scilicet qualitatem nocivam et proficuam, sub qua tamen ratione plures dantur contrarietates primae quasi specificae, nimirum calidum et frigidum, humidum et siccum: sic rursus in saporibus fortasse aliquot erunt contrarietates specificae, quarum una ad aliam non reducatur sub una generica, quamvis probabilius etiam sit dulce et amarum esse sapores extremos. Secundo respondetur, quatuor illas primas qualitates, convenire in uno genere communi, quod sit adaequatum objectum tactus continens sub se duas primas contrarietates, quod nihil obest unitati rationis sensibilis, quia in omnibus dictis speciebus est eadem ratio sensibilis. Ita S. Thomas supr. et quaest. de Anim., art. 13, ad 17, et opusc. 43, cap. 3, alias vero qualtates tangibiles, q. 2 de Gener., recensentur, ad has primas reduci ab ipso Aristotele ibid., ac adeo per illas sentiri, fortasseque per illarum species, non per proprias, ad modum sensibilium communium. Ad Aristotelem itaque respondetur loqui solum dubitative, ac disputando, quia tamen sic solet ipse probare suam sententiam, forte ibi censuit esse probabilius, quod non probamus.
6. De secundo puncto in titulo capitis quoad tactum. — Quoad gustum opinio non improbaDilis. — In secunda parte hujus capitis breviter dicendum est de numero sensuum singulorum animalium, ac dico primo. Nullum est animal tactu cassum, hoc repetit saepe Aristoteles, in lib. de Anima, idemque sentiunt omnes philosophi. Est siquidem sensus hic quasi fundamentum aliorum, utpote maxime necessarius ad conservationem vitae vegetativae. Est rursum imperfectissimus, atque adeo facile communis. Denique organum illius in quadam consistit mixtione primarum qualitatum per totum corpus diffusa, ac proinde inventu facillima in omni animali. De gustu vero res est dubia, quidam volunt etiam esse communem omnibus animantibus. Ita Venetus, Summa de Anima, cap. 34, Apollinaris, lib. 2, text. 29, ubi duplicem distinguit gustum: unum perfectum, qui in determinata parte consistit, discernitque differentias saporum, et hunc non esse omnibus communem: alterum imperfectum, qui deservit sumptioni alimenti, discernendo tantum conveniens a disconvenienti, et hunc esse communem, necessariumque animantibus, sicut et tactus: tum quia animal potest laedi a noxio cibo, quae fuit ratio concedendi tactum omnibus: tum quia animantia perfectius percipiunt alimentum, quam pure vegetabilia: haec autem perfectio in eo est, quod cum delectatione recipiant, discretioneque utilis a noxio, quod certe munus pertinet ad gustum. Atque huic opinioni consonat Aristoteles 2, de Partib., cap. 17, scribens omnia animalia tam sanguinea, quam exanguia habere eam partem qua sapores sentire possint. Idem docet 3, de Anima, cap. penult., text. 64. Estque probabile: sed oppositum videtur probabilius.
7. Secunda assertio qua opinio praecedentis probabilor statuitur. — Unde dico secundo. Quaedam sunt animalia solo tactu donata. Ita Aristoteles, de Sensu et sensibili, capit. 2, ubi sic ait: Tactum autem, et gustum omnia ha- bent, nisi quod est animalium imper fectorum. Clarius lib. 3, de Anima, cap. ultimo de tactu, Neque si animal est, alium sensum preeter hunc habere necesse est. Et lib. 2, textu 17, sensum tactus a reliquis omnibus ait posse separari: et textu 23, quaedam animalia habere omnes sensus, quaedam aliquos, quadam tantum unum. Consentiunt Commentatores, lib. 2, de Anima, text. 31, S. Thomas, lect. 5, /Egidius, lib. 3, cap. ult., Thienensis, lib. 2, text. 31. hatio vero est, quia sunt etiam animalia imperfecta, quae sapidis non nutriuntur, sed calidis et humidis: atque ita per tactum delectationem cibi percipiunt, discernuntque utilem ab inutili, neque urget ratio, cur alius sensus illis tribuatur.
8. Tertia assertio. — Dico tertio. Omnia fere animalia perfecta sensibus quinque donantur. Hanc conclusionem prosequitur late Aristoteles 4, de Historia, capit. 8, ubi quae animalia perfecta sint statuit, dicens esse terrestria. Idem docet 3, de Anima, capit. 12, talia autem universim habent sensus quinque: ergo, etc. Excipit vero Philosophus talpam, quod visu careat, 1, de Historia, cap. 9, quem Themistius, Avicenna, et divus Thomas secuti sunt. Addit vero Aristoteles supra habere talpam sub cute requisita organa ad visum, impediri autem ne videat ab ipsa cute, utpote corpulenta, obstanteque introductioni specierum. Concinit Galenus 14, de Usu partium, cap. 6. Ratioque a fine desumi potest, quod ex visceribus terrae eruat alimentum, inutilesque proinde essent oculi in tam denso elemento, facileque a terra exsiccarentur. At Simplicius et Philoponus, in secundo de Anima, et Albertus, vigesimo secundo de Animalibus, capite ultimo, contendunt videre talpam, probantque, quia si oculos habet, ei certe frustra non sunt concessi, Albertus quoque alias affert experientias. Equidem duo illa quae Aristoteles pronuntiat talpam non videre, at habere organum videndi minime consonant, ut quid enim natura daret organum omnino actum negatura ? Unde Albertus affirmat expertum se talpas extra cavernas quaeritasse alimentum, sicut ea quae videndo quaeritant.
9. Quarta assertio. — Dico quarto. Inter animalia imperfecta quaedam habent quinque sensus, quaedam non item. Sic apis solo caret auditu 1, Metaphysicae, capite primo, supra vero dictis locis de Historia probat Philosophus sensus quinque reperiri in piscibus, ac in formicis. Est autem notandum primo, praeter tactum omnes alios sensus dari ad melius esse, et ideo possunt plura vel pauciora participari juxta diversitatem perfectionis animantis. Notandum secundo animalia, quae alimento etiam non conjuncto, sicut vegetabilia utuntur, sed quaerunt, si distet, necessario habere auditum, aut visum, aut olfactum, illis enim percipitur distans sensibile, unde quae animalia habent potentiam de se motivam ad locum distantem, vendicant etiam aliquem istorum sensuum, et e contrario, quae eorum aliquem habent possunt moveri ad distans, nam ex sensu sequitur appetitus et ex appetitu motus.