Text List

On this page

Caput 29

Prev

How to Cite

Next

Caput 29

Caput 29

De comparatione quinque sensuum inter se, et in ordine ad subjecta in quibus sunt

CAPUT XXIX. DE COMPARATIONE QUINQUE SENSUUM INTER SE, ET IN ORDINE AD SUBJECTA IN QUIBUS SUNT.

1. Circa primum punctum in praesenti capite assertio prima. — Videatur auctor, disput. 4, Metaphysicee, sect. 6, num. 19. — Tria in hoc capite sunt videnda: primum de absoluta comparatione externorum sensuum inter se: secundum de comparatione sensuum ejusdem speciei in diversis animalibus: tertium de comparatione eorumdem prout sunt in homine. Circa primum sit conclusio. Perfectissimus sensus est visus, deinde auditus, postea olfactus, deinde gustus, ultimo tactus. Probatur primo de visu, qui nobilissimum objectum sortitus est, lux enim est nobilissima qualitas inter sensibiles. Deinde nobilissimo modo ab objecto immutatur, ut ex supra dictis patet, actu etiam suo ad majorem distantiam attingit, quam sensus alii, idque in instanti, quod non praestant caeteri. Considerando quoque sensibilia communia nullus tot, ac tam perfecte cognoscit, sicut visus: similiter quoad sensibilia per accidens, multum excedit, nam extenditur visus, ad coelos, ad motum, magnitudinem, figuramque eorum, quae nullus alius sensus novit. Organum denique visus perfectissimum est, ut patet ex illius subtilitate, ingeniosoque artificio, unde per facile leeditur: haec ergo omnia manifestant perfectionem hujus sensus supra alios. De auditu id etiam patet tum ex objecto, a quo, immaterialius prae reliquis tribus immutatur, atque ex delectatione quam ab eo capite quodammodo spiritualem: tum ex organo, quod subtilius est utpote aereum. De odoratu similiter ostenditur, nam superat duos alios in modo, quo immutatur, minus enim habet de materialitate, qualitas quoque immutans perfectior aliis est, ob easdemque rationes gustus tactum vincit.

2. Objectioni occurritur. — Objicies primo, organum auditus nobilius esse, quam visus, cum illud sit aereum, hoc vero aqueum, ob hanc forte rationem Plato posuit organum visus igneum esse, quod est probabile. Occurrendum tamen non semper mixtum illud in quo praedominatur nobilius elementum esse perfectius, sed illud in quo perfectior existit mixtio: hac ergo ratione organum visus, organum auditus superat. Secundo oppones, objectum auditus imperfectissimum esse videri, cum sit qualitas facile transiens: ergo et auditum ipsum videri imperfectissimum. Respondetur sonum in esse qualitatis imperfectiorem esse. at in esse sensibilis praestare aliis tribus, quod immaterialiori modo immutet ut dictum est, et ideo potentiam ipsam simpliciter esse perfectiorem, ut colligitur etiam ex modo, quo attingit objectum, perfectiori scilicet, quam in aliis sensibus, ut etiam ex dictis constat.

3. Circa secundum punctum assertio secunda. — De tactu. — De gustu. — De odoratu. — De auditu. — De visu. — Secundo loco occurrit comparatio inter sensum hominis et brutorum, singulas vero horum species inter se conferre nimis prolixum esset. Unde sit secunda conclusio. In omnibus sensibus exterioribus superat homo caetera animalia simpliciter, et absolute loquendo, quamvis secundum quid superetur in nonnullis. Probatur singulatim. Imprimis enim habet homo perfectissimum tactum simpliciter, et quoad omnes conditiones, ut Aristoteles docet, secundo de Anima, capite decimo, et experientia testatur, atque etiam ratio, quia tactus ut sit perfectus requirit temperamentum primarum qualitatum: ergo tactus temperatissimi corporis, nempe humani, erit perfectissimus, utpote magis denudatus ab objecto, cum propter moderationem ad nullam qualitatem magis accedat, quam ad aliam. Idem est de gustu philosophandum, quoniam proxime convenit cum tactu: et a fine etiam concluditur, nam hominis perfectior complexio perfectiori eget cibo: ergo ef perfectiori gustu. Odoratum ait Aristoteles, in capite nono, in homine esse hebetiorem, quam in plerisque animalium: sed intelligendum hoc est secundum quid, quoad facilitatem, videlicet percipiendi melius odores, vel a distantia majori, in quo certe multa animalia excedunt hominem, ut superius de vulture notatum est. Canes etiam de nocte mire discernunt inter homines, ut latronem a domestico, et similia pleraque. Ratio vero redditur optima ab Alberto 1, de Anima, cap. 13, AEgidio, textu 92, ex libro de Sensu et sensi- bili, capit. 4, 5, quod cerebrum hominis sit frigidissimum et humidum nimis, unde et somno eget longiore. Ita vero factum est, ut melius deserviret cognitioni: calor enim conturbat animales spiritus: quia ergo organum olfactus juxta cerebrum situm est, olfaciendi viae obturantur, continua cerebri distillatione frigida et humida, unde quo plura ejusmodi excrementa per nares defluunt minus olfacimnus: at vero caetera animalia cerebrum habent calidius, unde in hominibus ipsis odoratus acutior caliditatem et siccitatem cerebri indicat, et ex consequenti ruditatem et obscuritatem ingenii. At vero his non obstantibus olfactus hominis simpliciter perfectior est, quam brutorum, cum se extendat ad nobiliora objecta, bruta enim, ut plurimum olfaciunt odores, qui sunt conjuncti saporibus, nam ad hoc potissime illis data est vis odorandi, ut discernant alimenta: odores vero reliquos per se delectantes sine conjunctione ad sapores, ut florum, bruta vel nullo modo percipiunt, vel in eis non delectantur cum tamen homo perfectissime sentiat ejusmodi odores, in eisque nimium satis delectetur. Cujus rei ratio est apud Aristotelem, de Sensu et sensibili, cap. 3, quod nimium calidi sint, temperentque proinde frigiditatem nostri cerebri. Unde jam acute percipl possunt: ac tristare si sint dissentanei, aut delectare, si consentanei. Idem colligitur ex eodem Aristotele, prima de Generatione animalium, cap. 2, et Galeno, octavo libro de Usu partium. Omnibus ergo pensatis perfectior censetur olfactus hominis, cum perfectius sit posse extendi potentiam ad universalius et nobilius objectum, quam intense, vel facile partem objecti cognoscere. De auditu liquet in nobis esse perfectissimum: nimirum percipit perfectissimas sonorum differentias non tantum naturales, sed etiam artificiales, habetque perfectissimum et subtilissimum organum. De visu id facile intelligitur ob easdem rationes. Accedit hos duos sensus disciplinae esse, ac dici: quod est proprium hominis. Ita patet conclusionis probatio, cujus ratio a priori est: quia natura sensitiva in homine conjungitur rationali: est ergo perfectior simphiciter: ergo et talis naturae etiam potentiae simpliciter erunt perfectiores, licet quoad aliqua superentur ex indigentia corporis, eo quod saepe dispositio necessaria ad operationem unius membri impedit aliquo modo operationem alterius, non enim potuit tanta diversitas membrorum stare, sine ullo prorsus inter se impedimento. Et haec de secundo puncto.

4. Circa tertium punctum comparatio duples. — Doe priori comparatione tertia conclusio in ordine. — Circa tertium punctum notandum est primo in sensibus hominis duplicem perfectionem et commoditatem posse considerari. Prima est intrinseca ipsorum in ordine ad proprios actus ac sensibilia propria. Secunda est utilitas acquirendae scientiae. Pro priori consideratione sit tertia conclusio. Quinque sensus eumdem ordinem perfectionis habent in homine, quem ex se habent. Haec facile patet, quia is ordo consistit in specifica perfectione, secundum quam unus excedit alium qui profecto ordo in homine non destruitur: ergo, etc. Est tamen conclusio intelligenda, si comparatio absolute fiat, ut intendimus: proportionaliter namque hoc est loquendo de quovis sensu in sua proportione, seu specie, perfectissimus hominis sensus erit tactus. Sicut enim considerando hominem ad equum, simpliciter, quilibet homo est perfectior equo, in sua tamen quemque specie comparando, fieri potest, ut aliquis equus in sua specie inveniatur perfectior, quam in sua homo ; ita dicetur imperfectissimum hominis sensum esse olfactum, perfectissimum autem esse tactum, nam habet summam perfectionem, quam intra speciem habere potest, et forte idem est de gustu: visus autem et auditus non adeo sunt hoc modo perfecti, a multis enim animalibus superatur homo in acumine, aut firmitate horum sensuum, atque ita venit intelligendus Aristoteles, de Sensu et sensibili, capit. 4, divus Thomas ibid., lection. 9, et auctores alii.

5. De posteriori comparatione quarta conclusio tripartita. — Legatur auctor, disp. 1, Metaphysicee, sect. 6, a n. 14. —Si vero comparentur hi sensus secundum utilitatem ad scientiam, sit quarta conclusio. In homine imperfectissimus est odoratus, deinde gustus, alii vero tres mutuo se excedunt, simpliciter tamen excedit visus. Prima pars de odoratu et gustu experientia est nota. Circa tres alios sensus, quae est secunda conclusionis pars, recolendus duplex modus acquirendi scientiam, per inventionem scilicet et disciplinam: quantum ergo ad hunc posteriorem, utilissimus est auditus, quia percipit voces explicantes conceptus ad vivum: ad priorem vero magis deserviunt tactus, atque visus, quia ad plura objecta se extendunt, unde simpliciter, et per se sunt utiliores, tum quia modus acquirendi scientiam per disciplinam est quasi per accidens, et in ipsa inventione fundatus, tum etiam quia quodammodo per accidens est auditui disciplinam fieri mediante illo, significatio enim vocum accidit objecto auditus, neque auditus ipse significationem capit, sed sonum materialem. Inter tactum autem et visum observandum est illum hunc excedere, quod sit universalior ex parte subjecti, est enim diffusum per corpus: ideoque perfectior tactus arguit in toto corpore optimum temperamentum et complexionem. Unde divus Thomas, secundo de Anima, recte dixit excessum in tactu, excessum esse in virtute sensitiva simpliciter, quia sensus est universalis : hac ergo ex parte sensus hic aptissimus est ad scientias, unde etiam Aristoteles ob id scripsit molles carne aptos esse ingenio, et 3, de Partibus, capite quarto, quo sensu hebeti sunt durum habere cor, cujus rationem reddunt sanctus Thomas, lectione 32, et Philoponus, folio sexto, col. tertia, quia mollities corporis arguit corporis temperamentum et optimam compositionem in organis sensuum. Item tale corpus deservit optime ad ministrationem virtutis animalis, nam cum corpus molle est, spiritus animales subtiliores sunt, discurruntque celeriter per corpus: non sic autem quando corpus durum est: hoc tamen est intelligendum, ut ait divus Thomas, et Themistius de mollitie naturali, non de ea, quae cura, et arte adquiritur. Additque Albertus inter ipsas naturales mollities aquosam, ac provenientem ex pituita, ut in foeminis, non arguere aptam complexionem, nec idoneum ingenium, sed quae provenit ex puro sanguine, quia sic temperatiorem complexionem causam habet, ut citato loco de generatione etiam dicitur: hac ergo ex parte tactus superat visum.

6. Qua e contra superetur a visu. — Attamen visus e contra superat tactum in multis. Primo, quia est universalior ex parte objecti, percipit enim coelestia et terrestria sensibilia, propria et communia, multoque faciliori modo, quam tactus. Item est certissimus inter omnes sensus, utpote immaterialior, minusque proinde deceptioni obnoxius, ideoque maxime deserviens inventioni, atque attestationi veritatis. Unde Plato in Timaeo ait rerum sublimium notitiam oculos nobis attulisse, et Aristoteles 1, Metaphysicae, c. 1, ideo nos visum maxime diligere, quia maxime cognitioni subservit. Ex quibus jam patet tertia conclusionis pars, excessus enim ille tactus non in intrinsecis cernitur, sed in iis, quae tactum comitantur, unde magis tanquam signum arguit perfectionem, quam per se ipse afferat. visus vero in intrinsecis, magisque propriis superat tactum, ac reliquos sensus: quare, etc., sic ergo intelligendus Aristoteles 1, de Gener. animalium, cap. 20, scribens non provenire prudentiam ex tactu, nimirum tanquam ex proprio instrumento, quamvis deserviat non minime ad prudentiam propter complexionem, quam arguit optimam, nisi alioquin natura deerret.

7. Objectio prima contra proxime resoluta.— Responsio em Aristotele. — Oppones primo, in sectione 30 problematum, narrat Aristoteles quicumque ingenio, vel studiis, vel Reipublicae administratione, vel in carmine pangendo, aliisve partibus claruere, fuisse melancholicos: haec ergo complexio secundum Aristotelem apta est ad ingenium, inepta vero ad tactum, cum humor ille, utpote terrestris, duriores efficiat carnes, ac proinde organum tactus obtundat. Fatetur quidem Aristoteles illa loco melancholiam, si dominetur, sua naturali frigiditate et siccitate impedimento esse, talemque complexionem nactos, stolidos fieri et ignaros. Contingere tamen (inquit Aristoteles) atram bilem, si moderata sit, per totum corpus dispersam calefieri ab humore alio, vel complexione calida, sicque vehementem concipiendo calorem calefacere: quemadmodum etiam experimur ferrum et aquam ex se frigida, semel tamen calefacta multum concipere calorem urereque velociter: sic ergo melancholia a propria natura extracta conducit ad ingenium, optime disponendo corpus ad diffusionem spirituum animalium, temperandoque nimiam sapguinis vivacitatem: tandemque hominem studiosum, ac si sit ad mediocritatem redacta, efficit prudentiorem: unde licet melancholici, inquit Aristoteles, in aliquo excedantur ab aliis: multis tamen in rebus sunt illis praestantiores, alii quidem in studiis litterarum, alii in artibus, alii in Republica, atque si in excessu humor hic calefiat, facit hominem loquacem et poetam, aliaque non pauca ibique videre licet.

8. Objectio secunda.——Ad objectionem.— Oppones secundo contra resoluta pro visu, nam tactus videtur certior sensus, ut experientia colligitur, et ex Aristotele, libro de Sensu et sensibili, cap. 4, et 2 de Partibus, cap. 16. Certitudo autem maxime ad scientiam exigitur: ergo tactus est utilior. Et confirmatur, quoniam tactus esse videtur magis diligibilis. quia magis necessarius. Respondendum heet tactus certior esset, visum alioquin haberi utiliorem, propter universalitatem, sed et certio- rem esse negandum est. Etenim si comparentur ad objecta propria non minus certus est visus, quam tactus, ac forte certior, si vero ad objecta communia facilius hallucinatur tactus, applicaus illis in proportione aequali: quod enim aliquando visus decipiatur, ex nimia distantia provenit, id vero non derogat ejus certitudini, quae pensanda est penes objectum debite applicatum. Ad confirmationem dicito amorem tactus, et visus non esse apte comparabiles, quia unius amor alterius amorem includit: tactus enim est fundamentum aliorum sensuum, atque adeo illo destructo destruentur alii, qua certe consideratione maxime diligitur: si vero praecise considerentur, ac invicem separari, ac separatim conservari possent, sic plane magis diligibilis est visus de se, ac praecipue ad utilitatem scientiae: quamvis alii sensus sint diligibiles ad percipiendam sensibilem delectationem, ut tactus et gustus, qui tamen amor nimium est imperfectus et animalis, prior autem perfectior et conformior homini, ut homo est, sicut locutus fuit Aristoteles 1, Metaphysicae, cap. 1.

PrevBack to TopNext