Text List

On this page

Caput 3

Prev

How to Cite

Next

Caput 3

Caput 3

An intellectus noster in rebus materialibus cognoscat singularia, an universalia tantum

CAPUT III. AN INTELLECTUS NOSTER IN REBUS MATERIALIBUS COGNOSCAT SINGULARIA, AN UNIVERSALIA TANTUM.

1. Pro totius capitis doctrina consulendus auctor, disp. 6, Metaphysicae, sect. 6. — Quod singularia non cognoscat, suadetur primo. — Secundo. — Tertio. — Quarto. — Postquam expositum est, quid sit objectum commune intellectus, et quomodo intellectui unitur, oportet in particulari exponere, qua ratione intellectus percipiat, quae sub tali objecto continentur: haec autem sunt materialia et immaterialia, ac medium inter illa, quod est anima nostra, et quae ei insunt, de quibus sigillatim est dicendum: ergo circa res materiales proposita quaestio difficultatem habet, quoniam Aristoteles 2, de Anima, cap. 5, constituit differentiam inter intellectum et sensum, quod sensus sit singularium, intellectus universalium. Eamdem distributionem refert 1, Posteriorum, cap. 20, 5 Metaphysicae, cap. 9, ex quacolligi videtur, sicut sensus est singularium, et non universalium, ita e converso quod intellectus sit universalium, non singularium, quod sic exponit, sequiturque Alexander Aphrodisius, libro de Intellect. agent., ac ratione arguitur. Nam intellectus noster non habet propriam speciem rei singularis: ergo non potest singulare cognoscere, siquidem intellectus non nisi per species cognoscit. Antecedens probatur, cum enim intellectus sit spiritualis, abstrahit ab hic et nunc, seu a loco et tempore: ergo et species illius in modo repraesentandi abstrahit a conditionibus individuantibus : quare, etc. Confirmatur, quoniam species repraesentans singulare materiale spiritualis esse posse non videtur: nam repraesentatum materiale est: modus etiam repraesentandi, cum sit contractus, est similiter materialis: non ergo habet species, unde evadat spiritualis. Tertio arguitur. Si intellectus cognosceret directe singularia, prius illa conciperet, quam universalia: consequens est contra omnes philosophos, etiam Aristotelem dicentem 1, Physic., cap. 1, universaliora esse nobis notiora: ergo, etc. Quarto. Ad hoc ponitur intellectus agens, ut abstrahat species repraesentantes universalia a phantasmatibus repraesentantibus singularia: non ergo haec, sed illa tantummodo novit.

2. Opinio D. Thome et aliorum. — In hac quaestione conveniunt auctores singulare aliquo modo cognosci ab intellectu nostro, quoniam id evidentissima constat experientia, ut statim probabimus: attamen difficultas est et dissensio circa modum, quo singulare ab intellectu cognoscitur. S. Thomas ergo ad loca citata opinatur, singularia non cognosci directe, sed reflexe tantum, id est, non cognosci per propriam speciem, sed per speciem rei universalis, facta quadam conversione ad phantasmata. Idem habet quodlib. 12, quaest. 8, et in quaest. de Anima, art. 20. Idem omnes Thomistae, lib. 2, de Anima, JEgidius, lib. 3, textu 10, Ferrarius, 1, contra, cap. 65. Sit tamen.

3. Prima assertio affirmans multipliciter ostenditur. — Prima conclusio. Intellectus coenoscit singulare formando proprium et distinctum conceptum illius. Ita sentiunt Scotus, in 4, distinct. 45, quaest. 3, Richardus, in 2, dist. 24, quaest. 4, circa tertium principale, Ariminius, in 1, dist. 3, q. 1, art. 1, cond. 3, Durandus 2, dist. 3, quaest. 7, Argentina, in 4, dist. 10, art. 3, quaest. 1, Jandunus 3, de Anima, quaest. 11, Apollinaris, ibid., quaest. 12, Palatinus, ibidem, capit. 4, 5, Ferrarius, quaest. 13, Burlaus 1, Physicorum, et ali. Probatur. Quoniam intellectus format propositionem ex singulari, et universali termino: ergo concipit utrumque extremum proprio conceptu. Quod vero quidam volunt in tali aliqua propositione, verbi gratia, Petrus est homo, subjectum esse in cogitativa, et praedicatum in intellectu, omnino est alienum a ratione, nam ubi, quaeso, erit copula? aut quomodo una ipsa potentia poterit comparare praedicatum subjecto, nisi utrumque cognoscat. Praeterea intellectus distinguit hominem a Petro: ergo utriusque habet distinctam cognitionem: ut enim docet Aristoteles 3, de Anima, cap. 2, textu 145 et 146, nulla potentia discernere valet inter duo, nisi utrumque norit et est satis evidens, qui enim discernet inter incognita? Item prudentia versatur circa singularia, hoc scilicet, aut illud esse prosequendum, vitandum, etc. Sed prudentia est intellectualis virtus: ergo, etc. Rursum fides divina sape singularium est, ut beatissimam Virginem matrem esse Dei, Christum passum esse, et tamen fides est virtus intellectus: ergo, etc. Similiter charitas ad singularia materialia tendit, et est in voluntate, quae intellectum sequitur: concipit ergo intellectus proprio actu haec singularia. Ratio a priori sumitur ex universalitate potentie, est enim superior et potens omnia, quae inferiores sensus, imo dirigens illos et er- rores illorum corrigit: multo ergo melius singularia novit, quam sensus.

4. Contrarium tamen hujus conclusionis tenent Philoponus et Alexander 3, de Anima, c. 8, Themistius, c. 20, Averroes, comment. 9, Mirandulanus, lib. 23, de Eversione singularis certaminis, a sect. 4, Aureolus, in 1, dist. 35, quaest. 4, art. 1, Capreolus ibid., quaest. 2, Cajetanus, 1 part., quaest. 68, art. 1, JEgidius, quodlibet. 1, q. 9 et alii. Aiunt ergo, maxime Cajetanus intellectum non formare proprium conceptum rei singularis, sed illam tantum confuse cognoscere ad hunc modum. Concipit intellectus prius hominem, verbi gratia, intelligensque illum non posse abstracte subsistere, arguit esse contractum in singulari aliquo; cognoscit ergo indefinite esse aliquod singulare humanae naturae, modo alio singulari distinctius concepto. Sed falsi sunt in hac opinione ii auctores, neque ratio adducitur apparens, nec supra factae rationes dissolvuntur. Nam vere ad tam evidentes discursus, quales sunt illi, quos circa singularia habemus, non sufficit illa arguitiva et confusa cognitio.

5. Secunda assertio duplici via ostenditur.— Prima via multipliciter suadetur.— Lib. 2, de Angelic., cap. 6 et 13. — Secunda conclusio. Intellectus noster cognoscit singulare materiale per propriam ipsius speciem. Hanc negant nonnulli ex citatis pro prima conclusione auctoribus, duplici tamen medio probare possumus. Primum est, quia nihil repugnat dari speciem spiritualem impressam repraesentativam singularis rei materialis, ut sic: ergo talis species produci valet ab intellectu agente: ergo a possibili jam cognoscetur singulare per propriam speciem. Antecedens suadetur primo: nam potest dari species expressa, seu proprius conceptus rei singularis, ut probatum est: ergo et species impressa, ac propria juxta dicta supra, lib. 3, cap. 5, circa quintam difticultatem. Probatur secundo idem antecedens: nam in Angelis, ut in proprio loco tradimus, dantur species spirituales, et singulares repraesentantes propria singularia materia, ut sic: ergo non repugnat materiale singulare repraesentari per speciem spiritualem. Tertio res universales materiales repraesentantur per speciem spiritualem: ergo et singulares poterunt repraesentari. Nam si semel per spiritualem qualitatem potest repraesentari res materialis, nihil interest, singularis ne sit, an universalis. Dices: hoc interesse, quod in communi repraesentatur spirituali modo, in particulari autem modo materiali. Sed contra: quia imprimis res materialis, atque individua potest etiam repraesentari spirituali modo ex parte speciei repraesentantis, ut patet in Angelis. Deinde probatur primo consequentia, quia si repugnaret fieri talem speciem in nostro intellectu passivo, vel repugnaret propter illius incapacitatem: vel quia licet capax sit recipere, intellectus tamen agens non potest illam producere. Non primum, intellectui enim, ut intellectus est, non repugnat habere speciem propriam rei singularis, ut patet in angelico: ergo nec repugnat humano: non enim est major ratio, quin potius humanus videtur aptior, quia magis accedit ad materialitatem. Secundum etiam dici non potest. Nam virtus activa intellectus agentis debet esse adaequata capacitati intellectus possibilis: ergo si non repugnat ex parte intellectus possibilis, non repugnat ex parte agentis, seu minus assignetur ratio aliqua ejusmodi repugnantiae intellectus agentis, cur etiam possit efficere species universalium, non vero singularium, quandoquidem possibiles admittuntur. Confirmatur haec ratio. Nam in anima separata manet cognitio rerum singularium, et actionum particularium, quas gessit in vita, ut patet ex colloquio divitis cum Abrahamo, quod refertur Lucae 15, tractabiturque infra lib. 6, cap. T, agendo de anima separata: manent ergo species in ea anima rerum singularium, non enim dicendum videtur a Deo denuo infundi: tum quia superfluum id videretur, neque etiam ratio ulla daretur, cur infunderentur horum potius, quam aliorum singularium species: tum quia si tunc primo infundantur, non id sane continget propter capacitatem solummodo obedientialem intellectus, alias animae separatae supernaturaliter cognoscerent singularia materialia, quod est absurdum: infunduntur ergo ob naturalem capacitatem ; ergo animus noster de se est capax specierum rerum singularium: ergo illa aptitudo et potentia virtute intellectus agentis in hac vita actuari, explerique potest. Atque haec de primo medio.

6. Secunda via probandi assertionem. — Secundum medium ad ostendendam conclusionem ita habet. Si intellectus noster careat specie rei singularis, non poterit tormare proprium, et distinctum ejus conceptum: hinc enim Cajetanus supra citatus potissime negavit intellectui nostro conceptionem propriam rei singularis, quod scilicet careat propria illius specie: ergo a contrario, si habet propriam, ut est probatum, necesse est propriam efformet conceptionem. Probatur consequen- tia, quia non valet intellectus de re cogitare amplius in actu secundo, quam datum ei sit in actu primo, seu per speciem: ergo sit non habet propriam speciem de re singulari, neque propriam formabit conceptionem. Tandem confirmatur magis consequentia haec excludendo modos, quibus dici solet singulare cognosci ab intellectu reflexe. Unde fit.

7. Tertia assertio unde probatur. — Modus D. Thomee excluditur. — Tertia conclusio. Intellectus noster cognoscit directe singularia materialia absque reflexione. Probatur ex praecedenti conclusione. Nam omne, quod cognoscitur per propriam speciem, per illam valet directe cognosci: ostendimus autem singularia, de quibus agimus per propriam cognosci speciem, ea igitur directe attinguntur ab humano intellectu. Deinde probatur, excludendo modos omnes cognoscendi tantum per reflexionem. Ac primum Cajetani jam refellimus. Secundus ex S. Thoma, 1 part.,loco citato, et de Veritate, q. 2, art. 6, est singulare cognosci quatenus intellectus cognita prius natura universali reflectitur ad phantasma ipsum, a quo rei universalis species fuerat abstracta, ac per illud rem singularem cognoscere. Rogo autem, qua ratione per conversionem hanc per phantasma singulare cognoscatur: et per quam speciem. Nam vel cognoscitur per phantasma, tanquam per objectum, seu medium cognitum: vel tanquam per speciem. Tanquam per objectum cognosci, est impossibile primo, quia alioquin prius foret cognoscendum ab intellectu phantasma ipsum, quam singulare in eo repraesentatum, quod est contra experientiam ; multi siquidem singularia norunt, ac de illis ratiocinantur, qui nihil noverunt de phantasmatibus. Secundo, quia rationi dissonum est, ut intellectus in re materiali, et inferioris ordinis, tanquam in objecto quippiam cognoscat. Esset enim magna quaedam illius imperfectio, nullaque cogens ratio ad illam asserendam, imo in omnibus aliis etiam brutorum potentiis cognoscentibus insolita. Tertio, quia phantasma ipsum est quid singulare, ac materiale: ergo si cognoscitur, ac in illo res singularis tanquam in objecto repraesentatur, jam singulare ipsum materiale directe cognoscitur. Quarto si cognoscitur singulare in phantasmate, assignanda erit intelligibilis species, qua illud cognoscat, non quidem species rei universalis, quia indifferens est, nec magis hoc, quam illud singulare repraesentans. Jam vero cognosci singulare per phantasma tanquam per speciem, seu medium non cognitum, dici nullo modo potest. Quia res materialis et inferioris ordinis non potest concurrere in actum spiritualem. Tertium tamen modum assignat Soto, 1 lib. Phys., quaest. 2, art. 2, dicens singulare cognosci ab intellectu per determinationem ad particulare phantasma, sed vel modus hic coincidit cum praecedenti, vel illud certe novum continet, quod phantasia operante circa tale aliquod singulare ita determinetur intellectus, ut per speciem universalem possit jam singulare attingere, quod tamen impossibile est: namque operatio phantasiae impertinens est, atque insufficiens, si intellectus ipse intra se non habet sufficiens principium cognitionis, qualis non est rei universalis species, sed sola species rei singularis: ergo, etc. Alii tandem ponunt cognosci singulare cognita integra collectione accidentium illius. At tunc redit quaestio de accidentibus, an in universali, an in singulari potius cognoscantur. Si primum, per illa profecto non deveniemus in cognitionem hujus singularis. Si secundum: ergo accidentia singularia cognoscuntur directe per propriam speciem, quod est intentum.

8. Arguitur contra omnes simul modos reflexionis. — Praeterea contra praedictas reflexiones omnesin universum sunt argumenta. Primum ab experientia: nam antequam sciat unusquisque reflecti descendendo a natura universal ad singularia, novit ipsa singularia. Rusticus enim cognoscit Petrum, resque caeteras individuas, ac circa illas ratiocinatur immediate, cum prorsus ignoret naturas universales, quod etiam doctus quilibet valet in se experiri, si consideret modum, quo singularia noverat, antequam philosophiam perdisceret, aut etiam dialecticam. Secundum argumentum sit: quia si in intellectu esset tantum species universalis naturae specificae, vel genericae, per quam cognosceret ipsam, sequeretur dari in intellectu unam tantum speciem repraesentantem hominem in communi: namque una producta omnes aliae essent superfluae: ergo species hominis semel tantum abstraheretur ex phantasmate singularis hominis primo cogniti: ergo occurrentibus sensui aliis hominibus, intellectus nullam de caetero speciem acquiret: ergo non posset illos distincte cognoscere, cum ibi nulla esset conversio ad phantasmata, siquidem intellectus nullam haberet speciem desumptam ab eorum phantasmatibus. Tertiumargumentum. Nulla ratio, aut experientia se offert ad denegandamintellectui directam cognitionem singu- laris, quia aut negatur propter ipsius intellectus imperfectionem, aut propter perfectionem. Si hoc posterius dicatur, sane multo perfectiores sunt intellectus Angelorum, ac Dei, qui tamen singularia directe noscunt: si prius illud asseratur, multo imperfectiores sunt sensus et tamen etiam illa percipiunt. Quod si occurratur, impotentiam provenire ex imperfectione alterius rationis, nimirum, quoniam intellectus noster in gradu et ordine intellectuum est imperfectissimus, ideoque valere quidem naturas universales cognoscere, non tamen individua: hoc certe non recte dicetur: intellectus enim quantumvis imperfectus elevatur super perfectionem sensus: qua de causa nulIus sensus, solus vero intellectus ad universalium cognitionem potuit attingere. Habere ergo debet quidquid perfectionis est in potentiis inferioribus, cujusmodi est directa singulorum perceptio. Observandum tamen, non omnia singularia aequaliter cognosci ab intellectu, sed praecipue naturarum, quas per proprias species cognoscunt, ac de his procedere conclusiones, quae autem sint eae naturae, in sequentibus dicendum erit.

9. Solvitur objectio contra promime resoluta, et satisfit prime suasioni, in n. 1. —Contra nostram tamen sententiam depromitur argumentum ex Aristotele 3, de Anima, text. 10, sic scribente: S'ensitiva ergo pars calidum discernit et frigidum, quorum quedam est ratio, caro - alia vero esse carnis discernit, aut separabili, aut sese habente ad seipsam, perinde ac se habet cum sese eatendit linca refleva. Ex quo loco infertur communiter singulare ab intellectu cognosci actu quasi reflexo. Sed non urget locus: quippe Aristoteles intendit solum eumdem esse intellectum, qui cognoscit singulare et universale: nam sicut eadem linea curva est, et recta, habens se tantum diversimode, ita et intellectus duo illa cognoscens. Sic exponit Philoponus, et insinuat Themistius, in paraphrasi 3, de Anima, c. 19, ad finem: quandocumque ergo Aristoteles pronuntiat intellectum esse universalium, sensum autem singularium, interpretandus erit, quod sensus cognoscat tantum singularia, intellectus vero non tantum, sed ultra singularia ad universalia quoque conscendet.

10. Ad secundam suasionem in eodem n. 1. — Ad tertiam et quartam. — Ad primam rationem, quae erat secunda suasio in numero primo, dic intellectum dici et esse potentiam spiritualem abstrahentem a conditionibus materiae, non ob esse quominus possit cognoscere res materiales cum omnibus conditionibus individuantibus, ut in Angelis patet: solumque posse inferri speciem, per quam intellectus cognoscit singularia, debere esse spiritualem, cum quo stat repraesentare posse rem singularem, ut ostensum est. Ad tertiam suasionem postea videtur. Ad quartam, intellectus agentis abstractionem intelligi non debere productionem speciei repraesentantis naturam communem sine conditionibus individuantibus, quas phantasmata repraesentat, ut plerique voluerunt: sed intelligi productionem speciei spiritualis abstrahentis in suo esse a materialitate phantasmatis, sicut jam supra exposuimus. Et haec de modo cognoscendi singularia.

11. Quarta assertio constat emperientia et ratione. — Superest jam, ut explicemus modum, quo intellectus cognoscit universalia, qua de re sit quarta conclusio. Intellectus cognoscit proprio conceptu universalia, abstrahendo a singularibus, seu non curando de illis. Haec constat experientia, consideramus enim hominem non considerando Petrum et Paulum. Constat ratione. Nimirum haec est vis intellectus supra sensum, ut proprias rerum quidditates cognoscere possit, quae plane universales sunt, et communes ; quare, etc.

Dubia aliquot ea dictis resolvuntur, an singulare et universale per distinctas specues cognoscantur. DUBIUM I.

19. Probatior conclusio in hoc dubio ostenditur. —Ex dictis in hoc capite solvuntur quaestiones aliae incidentes. Quod ad hanc primam attinet, jam ex dictis habemus singularia cognosci per propriam speciem repraesentantem nimirum conditiones rei individuantes: universale autem ,cognoscitur per speciem repraesentantem naturam absque iis conditionibus: per suam ergo unumquodque attingitur. Probabilius tamen apparet, cum primo intellectus percipit universale, id praestare per speciem repraesentantem rem singularem, quod probatur in hunc modum. Posito phantasmate Petri, verbi gratia, intellectus agens producit speciem Petri in intellectu possibili, habet siquidem virtutem ad illam efficiendam: estque naturale, ac universale agens non impeditum: ergo non efficit speciem hominis universalis. Posterior haec consequentia ostenditur primo: quia species Petri repraesentare nequit hunc hominem, quin repraesentet hominem: per illam ergo potest homo absolute cognosci, atque adeo superflua est species alia. Secundo. Si intellectus agens duas species abstrahit, unam repraesentantem hominem, alteram vero Petrum, abstrahet similiter aliam, atque aliam animalis, viventis, caeterorumque superiorum generum, cum aequa sit distinetio omnium inter se graduum, etiam usque ad individuam differentiam: consequens autem falsum est: jam enim multiplicabuntur intelligibiles species absque necessitate: cujus ratio a priori est. quoniam in inferiori omnia superiora conünentur, sicque species repraesentans illud sufficiens principium est cognoscendi ista. Tertio: quia si omnium praedicatorum producerentur species distinctae, posset facillime res distinctae cognosci quantum ad omnia praedicata sua, quod tamen falsum est, cum ignoremus quam plura genera, et differentias rerum singularum. Quarto, si quis solam vidisset albedinem, non discerneret inter illam et colorem, quia ignoraret differentiam albedinis ab aliis coloribus: unde ignoraret etiam, an albedo et color modo aliquo distinguerentur: ergo signum est non fuisse productas duas species albedinis, aliam et aliam coloris. Si namque fuissent, cognosci utique possent tanquam diversa ea, quae ab illis repraesentarentur. Ouinto, si intellectus agens quoties occurrit individuum omnium ejus graduum species semper imprimeret in possibilem, semper ipse possibilis plures actus simul eliceret: quia non esset ratio, cur potius hac, quam illa specie uteretur. Consequens autem absurdum est, atque ipsi etiam experientiae contrarium: ergo intellectus agens a principio imprimit tantum speciem rei singularis, per illamque possibihs attingit tam singulare ipsum, quam universalia in eo contenta.

13. Modus cognoscendi universalia. — Modus autem universalia cognoscendi hic esse videtur: namque dum intellectus cognoscit diversa singularia etiam ejusdem rationis, sive simul, sive successive (hoc enim parum ad rem interest) per diversas plane species ea intelligit, cum a diversis phantasmatibus fuerint abstractae: species autem ejusmodi partim in repraesentatione conveniunt, partim differunt, quia repraesentant diversimode contracta; intellectus ergo vim habet tum ad consideranda individua ipsa, ut talia sunt: tum etiam id, quod commune illis per species repraesentatur, quod est considerare universalia: atque hoc eodem modo cognoscit genera per convenientiam scilicet specierum.

14. Exponitur conchusio tradita uum. 12.— Sed notandum est, nos in conclusione tantum dixisse ad primam conceptionem rei universalis non esse necessariam speciem repraesentantem universaliter et abstracte. Namque habita prima conceptione rei universalis, dubium esse potest, an ex vi illius cognitionis maneat in intellectu species repraesentans ipsum universale abstracte, atque universaliter, et eo modo, quod fuerat cognitum: quod dubium problema esse potest utrinque probabile, nam una ex parte non videtur occurrere necessitatem ponendi talem speciem, cum cujuscumque singularis propria species sufficiat, ut sufficere potuit pro prima conceptione. Ex altera vero parte, quae probabihor apparet, potest assignari utilitas et necessitas, nempe ut intellectus possit facile, et prompte absque dependentia singularis, propriam quidditatem generis, differentiamque concipere: unde experientia videtur habere, postquam intellectus conformavit semel conceptum rei universalis, multo facilius concipere illud absque memoria alicujus singularis, quod signum est relictam esse in intellectu ipsius speciem. Confirmatur. Quia similiter supra diximus de imaginativa, licet in prima compositione rerum simplicium non utatur unica specie rei compositae, attamen relinqui postea unicam: simile ergo erit intellectu.

Quid prius cognoscatur ab intellectu, universale ne, an singulare. DUBIUM II.

15. De praecedentia cognitionis inter singulare et universale. — Quaestio secunda incidens, atque ex dictis resolvenda est, quid prius cognoscatur ab intellectu, universale ne, an singulare. S. Thomas, et qui eum in superiori opinione de cognitione singularium reflexa scquuntur, cohaerenter aiunt prius formari conceptum universalis. Idem tenet Richardus, in 2. dist. 24, quaest. 3, licet alias dicat singulare cognosci directe. Scotus, in 1, dist. 3, quaest. 2, vult speciem infimam prius cognosci, quam singulare, licet in 4, dist. 45, quaest. 3, nobiscum sentiat dari propriam speciem intelligibilem singularis materialis sensati, Durandus vero, in 2, dist. 3, quaest. 7, et Gregorius in 1, dist. 3, quaest. 3, art. 1, volunt prius concipi ab intellectu singulare, quam universale, quod est mihi probabilius, sumiturque ex dictis ac suadetur primo. Intellectus potest directe co- gnoscere singulare, ac prima species, quae in intellectu imprimitur, est rei singularis: ergo id, quod prius concipitur, ipsum est singulare. Patet consequentia, quia potentia id prius concipit, cujus prius recipit speciem, ut inductione constat et ratione: tunc enim est potentia constituta sufficienter in actu primo ad cognoscendum id, quod per speciem repraesentatur : ipsum ergo illico cognoscit. Secundo. Eo ipso, quod sensus cognoscit singulare, potest intellectus facillime illud cognoscere, universale vero non ita facile, siquidem prius requiritur cognitio singularium, et convenientia illorum, nt ab illis abstrahatur natura communis: ergo prius concipitur singulare, quam universale. Confirmatur: nam rudes, quia unicum vident solem, conceptum Solis in communi non formant, sed illius tantum quem vident, ut quisque etiam apud se compertum habebit, antequam hasce abstractiones noverit: ergo formatur prius conceptus hujus Solis, quam Solisin communi, ille autem conceptus apud intellectum est, cum ridiculum sit existimare rusticos homines nunquam intellectu solem concipere, cum circa illum utrumque ratiocinetur, etc. Tertio cognitio nostra a sensu incipit: ergo quod facilius sensu percipitur, facilius etiam concipitur intellectu, si id alioquin non repugnet: ergo, etc. Quae sane ratio est Aristotelis 1, Posteriorum, cap. 2, ubi ait notiora nobis ea esse, quae sunt sensui proximiora, talia vero sunt singularia: ubi de singularibus in rigore loquitur, sicut olim eo loco exposuimus.

16. Notandum porro hanc doctrinam minime contradicere iis, quae 1, physicorum traduntur, universaliora esse priora cognitione minus universalibus, ibi enim comparatio fit universalium inter se, hic vero universalium ad singularia. Unde si singularia quoque inter se comparemus, quae magis communia sunt, facilius cognoscentur, ut ibidem etiam docuimus: dici etiam potest, cum Aristoteles scribit universaliora esse cognitione priora, intelligi ordine doctrinae, quoniam in qualibet scientia praemittuntur, quae communia sunt, ne postea inepta fiat repetitio dictorum: non tamen intelligitur absolute particularia non posse, quantum est de se, prius cognosci. Neque contra hanc resolutionem ulla restant argumenta, quae difficultatem habeant.

An cognitio universalium possit senswi competerc. DUBIUM III.

17. Resolutio negativa. — Objectio prima contra resolutionem. -- Secunda. — Tertia.— Dubium hoc similiter resolvitur ex dictis negative juxta communem doctrinam Aristotelis 1, Phys., text. 49, et alibi non raro, D. Thomae, 1 part., q. 12, art. 4, et aliorum, dicendum enim est soli intellectui id convenire, sensus enim non cognoscunt rem, nisi indutam accidentibus, nec pervadunt ad nudam rei quidditatem, universale autem a conditionibus accidentalibus liberum est: et ideo ejus cognitio est immaterialis, quia scilicet abstrahat ab omnibus conditionibus materiae, ac praeterea non fit sine aliquo discursu et ratiocinatione. Oppones primo. Objecta sensuum sunt universalia, verbi gratia, color absolute, non hic, aut ille primario, sed unaquaeque potentia cognoscit suum objectum: cognoscit ergo sensus res communes. Secundo visus a longe non discernit determinate hunc, vel illum hominem, sed aliquem: aliquis autem homo communius quippiam est, quam hic homo: ergo, etc. Tertio, quia in sensu dari potest abstractio, percipit enim oculus in pomo colorem abstrahendo a sapore et odore, cum eos non attingat: ergo et abstractio universalis dari poterit in sensibus.

18. Ad primwn.— Ad secundum. — Adtertium.— Ad primum respondetur ex S. Thoma 1, 2, quaest. 29, art. 6, objectum sensus esse quidem universale, non secundae intentionis, sed primae, id est, naturam communem in multis individuis contentam: hujusmodi autem universale non attingi a sensu in sua universalitate, sed particulariter contractum: sic objectum visus est lucidum absolute, quia quidquid videtur, luce perfunditur, exercite vero nunquam conspicitur color in communi, sed hic, vel ille color determinate. Unde talis determinatio, seu contractio objecti sensibilis est veluti necessaria conditio, ut sentiri possit, natura autem communis, quasi ratio formalis objecti sensibilis, et ideo Aristoteles 2, Posteriorum, scripsit sensum esse universalis, sentire vero singularis. Ad secundum respondetur oculum cernere singulare determinatum, hanc scilicet rem coloratam, vel figuratam, quiescentem, vel motam, etc. Dubitatio vero ipsa, an sit Petrus, an potius Paulus, etc., ut ego existimo apud intellectum est, non apud sensum. Ad tertium respondetur in sensu proprie non inveniri abstractionem formalem, provenientem scilicet ex virtute potentiae: quod ergo sensus illo modo abstrahat, cognoscendo nimirum : colorem absque sapore, limitatio est virtutis ipsius, quod nequeat ultra colorem amplius aliquid attingere, non autem propria, ac praecisiva abstractio. Negatur igitur argumenti consequentia: nam abstractio universalis ex virtute et immaterialitate potentiae provenit, ille autem modus abstractionis non item.

Quid sit abstractio intellectus, et quomodo fiat. DUBIUM IV.

10. Abstractio alia est speciei intelligibilis, alia natura communis. — Quarta dubitatio ex superioribus quoque ita resolvenda constat nimirum ex dictis abstractionem, vel posse referri ad speciem ipsam, vel ad naturam repraesentantem in specie: si ad speciem referatur, operatio est intellectus agentis, qui abstrahere dicitur species a phantasmatibus propter rationem in praecedentibus allatam : si vero referatur ad naturam repraesentatam, communiter etiam asseritur hujusmodi abtractionem fieri virtute intellectus agentis producentis speciem repraesentantem nudam per universalis naturam. Verum ex dictis liquet intellectum agentem talem aliquam speciem non producere. Ea ergo abstractio operatio est intellectus possibilis, qua naturam universalem considerat absque conditionibus individuantibus, sic enim per actum illum repraesentatur natura, ut universalis, atque abstracta.

20. Abstractio formalis quid. — Quid abstractio universalis. — Utraque ad quid inserviat.—kstque hoc loco notandum, abstractionem aliam dici universalem, aliam formalem: per hanc uniuscujusque rei propria ratio concipitur, non attendendo ad caetera sibi forte adjuncta: quomodo in scientiis abstrahimus essentiam a proprietatibus, genus a differentia, etc., ut uniuscujusque propriam rationem investigemus. Atque haec formalis abstractio distinctionem aliquam supponit inter rem abstractam et caetera, a quibus abstrahitur, vel sine quibus consideratur unde proprie non causat distinctionem, sed concipit. Abstractio universalis, ut sic, fit ab inferiori: dico autem, ut sic, quia superius abstrahi etiam potest praecisive, seu abstractione for- mali, considerando illud secundum ea, quae ex propriis actualiter habet, non consideratis inferioribus. Alio ergo modo abstrahitur superius, ita ut in potentia claudat inferiora, et haec dici solet abstractio universalis, ut sic, quia in ea concipitur res, ut universalis et communis. Praeter has vero abstractiones nulla alia in intellectu reperitur, ut experientia constat: fueruntque necessariae, et sufficientes ad res perfecte cognoscendas, nam abstractio universalis fuit necessaria ad adstruenda objecta scientiarum perpetua: formalis quoque fuit necessaria ad perfecte comprehendendum objectum, distinguendo omnia, quae illi conveniunt. Unde hae duae abstractiones se invicem juvant, et sibi deserviunt: utraque autem illarum ex virtute et immaterialitate intellectus provenit, quia enim intellectus immaterialis est, minime subjicitur materialitati objecti, sed vincit illam, et quantum fieri potest ipsum spiritualisat. Rursum, quia immaterialis est, subtilitatem habet ad dividendum cuncta, et penetrandum quid sit uniuscujusque eorum proprium: ac denique quia incorruptibilis est, potest incorruptibili modo res universales concipere.

An universale fiat per comparationem, an vero per abstractionem. DUBIUM V.

21. Ultima dubitatio enucleatur. — Oltima dubitatio ex dictis quoque decidenda est, quo modo universalis fiat ab intellectu, per abstractionem ne, an vero per comparationem ? Quae versari solet latissime in principio logicae: sed immerito, ibi enim multis etiam verbis intelligi vix potest, hic vero perfacile. Notandum est, naturam, qua ab intellectu universalis concipitur in rebus ipsis reperiri, et a parte rei habere universalitatem quamdam, quae in unitate ejusdem naturae in multis existentis sita est. Unde natura sub hac universalitate non fit, sed potius cognoscitur ab intellectu; haec porro universalis naturaa parte rei non subsistit abstracta ab individuis, imo existit facta particularis: intellectus autem cognoscit illam abstracte, cognoscendo scilicet solitariam, ac sine individuis, et in ea quidem sic abstracta duo possunt considerari. Primum est essentia: secundum modus essendi, quem in intellectu habet, nimirum esse abstractum. Primum realiter datur in natura, seu ipsa est natura, cognosciturque ab intel- lectu directa cognitione, quae solet dici prima intentio, seu conceptus formalis: natura vero sic cognita prima intentio objectiva, sive objectivus conceptus. Secundum autem non est quidem in natura ipsa realiter, quia natura, ut diximus, realiter non est abstracta: neque tamen est secunda intentio, seu relatio rationis, quia ejusmodi entia non nisi dum cognoscuntur, existunt: quando autem primo natura abstracta concipitur, nullum adhuc ens rationis ab intellectu concipitur: nullum ergo tunc ens rationis est a quo natura dicatur abstracta : talis ergo denominatur extrinsece ab actu intellectus, in quo abstracta repraesentatur, et per quem sic abstracta cognoscitur, quemadmodum res visa dicitur, vel amata denominatione extrinseca: cum ergo in natura abstracte cognita duo illa reperiantur, natura videlicet, ejusque abstractio, intellectus directa operatione cognoscit naturam ipsam, per virtutem autem reflectendi non sistit in ea directa cognitione naturae, sed ultra procedit considerando modum, quae natura ipsa habet, ut est cognita, deprehenditque nudatam omni contractione, ac nuditatem ipsam quasi formam quamdam talis naturae considerat, ratione cujus plura ipsa respicit, a quibus fuerat denudata, sive abstracta. Atque haec vocatur notitia comparativa, seu secunda intentio formalis: natura vero, ut sic, cognita, appellatur secunda intentio objectiva. Est scilicet haec vis intellectus nostri, ut quoties deprehendit rem ab aliquo extrinseco denominari, quo exactius denominationem ipsam comprehendat, sic eam fingat, ac si rei denominatae forma aliqua denominas adhaereret, et hoc modo innumeras fingis relationes rationis, ut relationem creatoris in Deo, relationem visi in pariete: idem ergo fit in proposito.

22. Universale triplex, de quo in disp. 6 Metaphysicee, sect. 8, a n. b.—Concinit auctor, disp. ult. Metaphysice, initio. —Ex his constat triplicem posse considerari universalitatem in natura. Primam, qua a parte rei dicitur universalis: alteram, quam habet ab intellectu per extrinsecam denominationem et abstractionem, juxta quam ipsa natura repraesentatur, ut communis, et indiffereus: tertiam relationis, quae est quasi applicatio secundae universalitatis ad naturam ipsam, ac si in illa existeret realiter. Natura primo modo solet dici universale physicum, quia ut sic est subjecta motui et accidentibus sensibilibus. Secundo modo dicitur universale metaphysicum. Tertio universale logicum: quamvis appella- tiones ejusmodi non sint omnino necessariae: prima enim universalitas potest optime metaphysica dici, quia a metaphysico consideratur, et quia in rebus metaphysicis abstrahentibus a materia secundum esse reperitur. Secunda quoque universalitas, quamvis metaphysica dicatur, eo quod ad metaphysicum pertineat inquirere, an natura abstracta sit a parte rei, nec ne: attamen dici etiam potest physica, quia cum illa abstractio sit opus intellectus, physicus disserendo de operibus intellectus debet etiam de illa abstractione agere: quod logico quoque incumbit ea ratione, qua operationes intellectus considerat, ac denominationes simul ab eis provenientes: sicut considerat rationem praedicati subjecti, et similium. Universale denique tertio modo logicum vocari consuevit, quia communiter censetur, artificem dialecticum praecipue agere de entibus rationis: sed revera magis proprium est Metaphysici, cujus est entia rationis a realibus distinguere, et illorum entitatem investigare dialectici vero non item, quin potius nimis id extrinsecum est privatio fini illius: sed quidquid sit de nominibus, utendum illis erit cum pluribus.

23. Dubitationis resolutio.—Ex dictis patet solutio hujusce dubitationis postremae, quae tribus conclusionibus continetur. Prima. Universale primo modo non fit ab intellectu, sed illius cognitioni supponitur. Haec in logica probata est a nobis, atque etiam inferius magis probanda. Secunda. Universale secundo modo per abstractionem intellectus efficitur. Tertia. Universale tertio modo, quod logicum vocatur, in relationeque rationis consistit per actum reflexum, qui etiam notitia comparativa dicitur, solummodo datur. Universale primo modo ens reale est. Tertio modo est ens rationis pro formali, ac tale quoque censetur a multis universale secundo modo, quoniam illa etiam universalitas per intellectum efficitur, nihilque ponit in re abstracta: revera tamen rationis relatio non est, sed natura ipsa realis, ut existens sub directa conceptione mentis, atque ut a tali conceptione denominata. Unde universale primo modo reale quippiam est, rebusque intrinsecum: tertio modo non nisi quid per actionem fictum, actanquam intrinsecum rei cogitatum. Universale denique secundo modo reale aliquid est, rem tamen extrinsece denominans.

24. Quo pacto quidam resolvant.—Quo pacto a lii.—Ex his reconciliantur diversae opinriones in hac materia. Alii enim dicunt universale fieri per abstractionem, quod insinuat S. Thomas, 1.p., q. 16, art. 7, ad 2, q. 85, art. 1, et a. 3, ad 4, et opusculo 42, c. 5, et opusculo 55, de Ente et essentia, cap. 4, 7, Metaphysicae, lectione 13, indicat etiam Commentator 1, de Anima, textu 8, dicens intellectum facere universalitatem in rebus, quod communiter accipitur de intellectu agente producente species universales: nam Commentator ipse 2, de Anima, textu 10, ait intellectum moveri ad ultimam perfectionem a rebus universalibus: movetur autem ab speciebus. Et 3, de Anima, textu 8, scribit, si universalia essent extra animam, frustra ponendum intellectum agentem, quasi ipse ea faciat. Similem sententiam indicat Durandus, in 1, distinct. 3, q. 5, num. 27, et in 2, distinct. 3, q. 7, num. 12, Flandria 7, Metaphysicae, q. 16, art. 1, et in 3, Metaphysicae, q. 3, art. 2, Soto, in logica, quaest. 2 et 3, universalium. Alii opinantur universale fieri per notitiam comparativam, sicut etiam sentire videtur D. Thomas 1, Periherm., lectione 10, ub: inquit, intellectum formare intentiones, attribuendo illas rei intellectae, dum ipsam comparat ad res, quae sunt extra animam. Et apertius, 1 part., quaest. 28, a. 1, in corpore, et ad 4, atque ibidem Cajetanus: et rursus S. Thomas, de Potentia, q. 7, art. 1, et opusculo 48, cap. 1 et 2, atque etiam 4, Metaphysicae, textu 5, Cajetanus, in cap. de Genere, et de Ente et essentia, cap. 3 et 4, paulo ante q. 7, et iterum in ipsa q. 7. Item Ferrarius 4, contra, c. 11, Soncinus 10, Metaphysicae, q. 15, Scotus 7, Metapbhysicae, q. 18, Antonius Ándreas 16, quaest. 17, Antonius Trombetus, in quaestionibus Metaphysicis, q. 2, art. 1, Viguerius et copulata Lovaniensis, cap. de Genere.

25. Quousque admittenda sit prima opinioc. — Utraque vero opinio potest ad veritatem concilari, vel etiam ac falsitatem trahi, si perperam exponatur: si enim prima tantum velit, naturam, eo ipso quod abstrahitur, habere modum aliquem universalitatis, quem non haberet in rebus, recte exponitur, sive universalitas, illa vocetur Metaphysica, sive logica, id quod in hunc modum suadetur primo, si vera esset positio Platonis, ideaque hominis esset in rerum natura subsistens abstracta ab individuis, proculdubio haberet alium modum universalitatis, quam nunc habeat: ergoetiam quando concipitur illo modo, videlicet tanquam abstracta ab individuis, plane ut sic repraesentata, et concepta habet modum universalitatis quem reipsa non habet. Confirmatur, quoniam illa natura concepta, una est objec- tive, et praescindit ab inferiori multitudine, estque communis multis: est ergotunc universalis alio modo, quam in rebus. Secundo. Natura ut abstracta habet alium modum, quam in rebus habeat, id est, non est singularitatis, sed potius indifferentiae et communitatis: ergo. Tertio. Natura per contractionem fit singularis: ergo dum a contractione liberatur, accipit modum essendi contrarium singularitati: ergo fit aliquo modo universalis: si ergo prima opinio hoc tantum dicat, vera erit, si secunda idipsum neget, erit falsa.

26. Quousque secunda.— Quod si prima opinio intelligat, secundam intentionem, seu relationem universalitatis fieri per abstractionem, sine dubio falsa est, cum fiat per comparationem, et in hoc verum habet secunda opinio, hocque negare esset ignorare differentiam inter relationem realem et rationis. Primo, quia si facta abstractione, illico natura abstracta refertur ad inferiora, certe refertur realiter. Probatur: nam vel refertur realiter, vel fingitur referri: at vero referri non fingitur, nisi dum ad ipsa inferiora comparatur, ut ex supradictis patet: ergo si refertur. realter sane refertur. Secundo. Per meram cognitionem abstractivam non cognoscitur relatio aliqua universahtatis: ergo nec inde consurgit, ullumve esse habet. Patet consequentia: quoniam relatio rationis aliud non habet esse, quam cognosci: solum enim existit, cum objicitur intellectui, esse autem objective nihil est aliud, quam cognosci. Certe, si ejusmodi entia rationis existerent etiam quando non cognoscuntur, realia plane essent: non enim medium datur inter esse fictum et reale: esse autem fictum, non est nisi dum fingitur. Tertio explicatur idem per relationes alias rationis: etenim paries, verbi gratia, denominatur visus ante operationem intellectus, et similiter Deus denominatur creator, et tamen neque paries refertur relatione visi, nec Deus relatione creatoris, nisi quando intellectus ea actualiter comparat et refert: nam si ante hanc comparationem referrentur, plane a parte rei referrentur: ergo idem est in prassenti dicendum. Quocirca recte intellecta natura relationis rationis, est in hoc sensu secunda opinio plane evidens: neque ulla alia hic superest difficultas.

PrevBack to TopNext