Text List

On this page

Caput 4

Prev

How to Cite

Next

Caput 4

Caput 4

Quo pacto intellectus noster cognoscat substantiam materialem, et alia per accidens tantum sensibilia

CAPUT IV. QUO PACTO INTELLECTUS NOSTER COGNOSCAT SUBSTANTIAM MATERIALEM, ET ALIA PER ACCIDENS TANTUM SENSIBILIA.

1. Exponitur difficultas. — Prima assertio ejusque probatio. — Est inter alias lata differentia sensuum ac intellectuum, quod illi in externorum accidentium sensibilium cognitione sistant: intellectus vero ex accidentium cognitione ad contemplanda ea, quae sub accidentibus cadunt, atque latent, ingreditur: unde intellectus nuncupatur, quasi intus legens: de accidentibus ergo per se sensibilibus nulla difficultas est, qua ratione ab intellectu cognoscantur, nam cum ea species suas sensibus imprimant, consequenter etiam imprimunt imn intellectu possibili virtute agentis intellectus: de aliis vero rebus, ut de substantia, et de accidentibus iis, quae per se non cadunt sub sensum, difficultas restat. Pro qua sit prima conclusio. Sensibilia per accidens non cognoscuntur primo ab intellectu per proprias species. Probatur: nam species, quae primo fit ab intellectu, est omnino similis in repraesentatione phantasmati, sed per phantasma tantum repraesentatur res secundum accidentia per se sensibilia: ergo eamdem rem, et eodem modo repraesentat species intelligibilis facta ab intellectu agente. Major patet, quia cognitio sensitiva est principium cognitionis intellectivae, nam determinat intellectum agentem ad productionem talis speciei: ergo talis est repraesentata per speciem intelligibilem productam ab intellectu agente, qualis fuerat per sensuum cognita, repraesentataque in phantasmate. Occurretur fortasse phantasma non repraesentare tantum accidentia sensibilia, sed etiam aliquo modo subjectum eorum: siquidem illa non abstracte repraesentantur, sed concrete, atque adeo devolvendo in tali repraesentatione subjectum, idque esse satis, ut intellectus agens possit inde propriam subjecti speciem, nimirum substantiae eruere. Sed falso occurretur. Primo, quia intellectus agens speciem producit determinatus a cognitione phantasiae, quae non nudum subjectum percipit, sed accidentibus affectum, seu hoc album, hoc quantum, etc., hoc ergo ipsum per speciem intelligibilem spiritualiter repraesentatur. Secundo. Si data responsio vera foret, jam sequeretur, apprehenso per proprium phantasma homine, verbi gratia, confestim intellectum agentem producere speciem repraesentantem substantiam hominis, atque adeo materiam illius et formam. Consequens, et falsum est, et contra experientiam; ergo, etc. Sequela patet: quia etiam in eo phantasmate confuse repraesentatur hominis substantia. Confirmatur institutum: nam ideo Angelorum, et Dei non potest dari in intellectu nostro species, per quam primo, directeque intelligantur, quia non cadunt sub cognitionem alicujus sensus: ergo eadem ratione res materiales, quae sub cognitionem alicujus sensus non cadunt, non poterunt primo cognosci ab intellectu per propriam speciem. Atque haec conclusio magis exponetur in sequenti.

2. Secunda assertio exponitur. — Confirmatur utraque conclusio. — Secunda conclusio. Intellectus noster non format proprium et distinctum conceptum rerum, quae sensibiles per se non sunt. Explicatur: nam proprius conceptus alicujus rei dupliciter dici potest. Uno modo, si rei conveniat, ut non conveniat aliis, quo sensu conceptus proprius distinguitur contra communem, neque de hoc procedit conclusio, sic enim proprium conceptum formare etiam de Deo possumus, cum praedicata quaedam, sive attributa de eo concipiamus, quae nulli alii conveniant. Altero modo dicitur rei conceptus proprius, quando formatur ex propria rei similitudine absque analogia, vel negatione: res ergo, quae sub sensum cadunt, propriis conceptibus secundo modo a nobis concipiuntur, ut experientia constat: quae vero non cadunt, esto materiales sint, non ita a nobis concipi valent pro hoc statu. Sic ergo exphcata conclusio probatur primo. Si rei materialis non sensatae haberemus talem aliquem conceptum proprium, esset maxime substantiae materialis, ejusque autem non habemus: ergo nullius. Major propositio est manifesta: nam substantia hujusmodi majorem prae omnibus aliis conjunctionem habet cum accidentibus per se sensibilibus, quorum proprios formamus conceptus. Minor vero probatur: quoniam materialis substantia ex materia, et forma constat, neutrius autem habemus conceptum proprium: materiam namque cognoscimus per analogiam ad artificialium materiam, subjectumque accidentium: formam vero ex effectibus multipliciter discurrendo deprehendimus, ac tandem explicamus per similitudinem ad accidentales formas. Confirmatur, quia ex vi conceptus, quem de substantia exprimimus, discernere non valemus, an simplex sit, vel composita: hoc enim explicandum venit per effectus, et analogiam ad composita accidentalia: ergo, etc. Secundo probatur conclusio Par est de homine, ac de aliis substantiis ratio ad proprium formandum conceptum, atqui de homine non foriamus proprium, cum de ipsius anima nullum talem formemus, sed tantum per ordinem et analogiam ad ejus operationem : quare, etc. Denique experientia ipsa demonstrat nos propriam susbtantiae rationem non concipere: cum non nisi per ordinem ad accidentia illam declaremus, affirmemusque id, quod accidentibus primo substat, esse substantiam, explicemus similiter res insensibiles per ordinem ad sensibilia, quod apertum indicium est eorum, quae per se sensibilia non sunt, proprios conceptus in nobis non gigni. Atque hinc etiam confirmatur prior conclusio. Etenim si intellectus reciperet propriam speciem substantiae materialis actione intellectus agentis, posse utique illam proprio conceptu cognoscere: hoc autem non potest: ergo, etc. Major propositio liquet. Nam cum species sit ratio concipiendi rem, cujus est propria dari etiam poterit proprius conceptus. Confirmaturque utraque conclusio ex mysterio Eucharistiae, in illo quippe eodem modo subduntur sensui accidentia panis, quo res aliae sensibiles, neque in rebus aliis sentitur magis subjectum accidentium, quam in Eucharistia, ibi autem ex puantasmate panis consecrati non producitur in intellectu species propria substantiae panis, nec proprius illius conceptus, cum ibi vere non sit talis substantia: ergo neque in rebus aliis sensibilibus acquiretur illa species, formabiturve talis conceptus: alias posset intellectus dijudicare, subessetne his accidentibus substantia, an non?

3. Progressus nostri intellectus in principio cognoscendi. — Quare processus intellectus nostri in cognoscendo esse videtur, ut primo quidem accipiat speciem spiritualem repraesentantem rem sensibilem et materialem eamdem ipsam, quae repraesentatur in phantasmate, atque adeo primo repraesentantem accidentia sensibilia propria substantiae alicujus: tum etiam sensibilia communia, quae propriorum modificant cognitionem, ac tandem in confuso repraesentantem subjectum accidentium, cum accidentia illa repraesentet in concreto. Intellectus ergo tali formatus specie proprio conceptu attingit sensibilia propria, atque etiam communia, quae aliquo modo per se in specie relucent: quia vero natus est adunata dividere, potest talia sensibilia propris, et distinctis conceptibus apprehendere: subjectum tamen accidentium, ac caetera, quae per speciem non repraesentantur, discursu colligit, quatenus considerans ipsa accidentia, ac praecipue cognoscens illorum transmutationem, quae fit circa idem subjectum (nunc enim calidum, nunc frigidum experitur, nunc lucidum, nunc tenebrosum, etc.) discursu colligit aliquid substare illis, sicque concipit substantiam per modum subjecti substantis, et ita de reliquis.

4. Assertio unde constet. — Porro ex his tertia haec deducitur conclusio. Quando intellectus per discursum pervenit in cognitionem substantia, speciem elicit repraesentantem modo aliquo substantiam ipsam: et idem est de similibus judicium. Ita optime colhgitur ex iis, quae de cognitione universalis dicta sunt, nimirum quod prius concipiatur per speciem singularis. Deinde vero propria illius formetur species, quod etiam de imaginativa verum est: illa enim primo concipit sensibilia composita per species simplicium, posteaque formas eorum species. Ad hune ergo modum intelligendum, in praesenti contingere: nam intellectus res a sensibus non perceptas primo non concipit per proprias earum species, sed per species sensibilium discursu pervenit in illarum cognitionem: tuncque demum intra se earumdem format species tali cognitioni respondentes: id quod persuadetur similibus, argumentis superius adductis, nempe quia intellectus et capax est illarum specierum, quas cum nondum habeat, ex cognitione rerum ipsarum necessario resultabunt, et quia postea facilius easdem cognoscit, quod indicium est relictas fuisse proprias, cum per alienas tam prompte id praestare non posset.

5. De praecedentia cognitionis inter accidens et substantiam. — Objectio prima. — Secunda. — Toertia. — Quarta. — Ex doctrina hujus capitis quaestio duplex resolvi potest, una illa est, quidnam ab intellectu nostro concipiatur primo via originis, substantia ne, an accidens? Constat ergo prius formari conceptum accidentis, quam substantiae: illius quippe rei prius format conceptum intellectus noster, cujus speciem prius recipit: prius autem recipit speciem accidentis, cum recipiat actione intellectus agentis immediate, et sine discursu aliquo: per illam ergo formare poterit conceptum accidentis, substantiae vero non item. Objicies tamen primo: quia substantia, juxta Aristotelem 7, Metaphysicae, textu 4, est prior cognitione accidenti. Quod ratione etiam pro- batur. Secundo: nam accidens intrinsecum ordinem vendicat ad substantiam: impossibile ergo est formari conceptum accidentis, nisi cum ordine ad substantiam: ergo debet praeconcipi substantia. Tertio modus ille cognoscendi substantiam supra a nobis positus videtur impossibilis: cognitio namque substantiae sub rationem substantis relativa est: supponit ergo absolutam: praecedere ergo debet absoluta, ac adeo propria substantia cognitio. Quarto, quia sequeretur substantiam non cognosci a nobis quidditative, quia res ita solum cognoscitur, cum proprio conceptu attingitur. Consequens autem falsum est, homo enim quidditative cognoscitur, cum animal rationale definitur.

6. Qui nostram sententiam respuant, qui amplectantur. — Ad primam objectionem. — Ad secundam .— Ad tertium.— Ad quartam.— Propter haec argumenta Thomistae vulgo sequuntur oppositum nostrae sententiae, ut videre est in Soncino 7, Metaphysicae, quaest. 13 et 14, Javello, q. 3. Ea tamen verior est, quam docuit Scotus, in 1, dist. 3, quaest. 1 et 3, et dist. 8, quaest. 2, Richardus, in 2, dist. 24, quaest. 3, a. 3, Hervaeus, quodlib. 3, quaest. 11, Antonius Andreas 7, Metaphysica, quaest. 4, Jandunus, quaest. 3, ac rationes factae illam vere convincunt. Quapropter ad Aristotelem respondendum, substantiam secundum se esse priorem cognitione, non tamen quoad nos. Secundo dicito, distincta et quidditativa cognitione substantiam esse priorem accidente, cum hoc ab illa pendeat in essendo et cognoscendo perfecte, cognitione vero confusa et imperfecta accidens prius esse cognitione: quia primum est, quod sensibus objicitur. Ad secundam objectionem dicendum, primam cognitionem accidentis non terminari ad abstractum, sed ad concretum, quod non dicit ordinem ad subjectum, sed illud potius in confuso includit, sicque substantiam quodammodo cognosci simul cum accidenti, hoc est, in confuso, in quantum videlicet pars est talis concreti accidentalis, non tamen proprio substantiae conceptu: simile videre est in ipsa cognitione phantasiae. Ad tertiam dicitur substantiam primo concipi, ut substantem, in quo cognoscendi modo includitur, quod ipsa subsistat, atque ita in confuso cerni ibi absolutum conceptum substantiae, tunc tamen non concipi substantiam illo conceptu praeciso et proprio, sed ut subest alteri rationi notiori nobis. Ad quartam dicitur substantiam cognosci a nobis quidditative modo humano, scilicet a posteriori, et per effectus, et hoc modo cognosci materiam, animamque nostram, etc., nunquam vero ista concipi propriis et absolutis conceptibus.

7. De utilitate cognitionis accidentium ad cognitionem substantie, de qua auctor, disp. 38, Metaphysicae, sect. 9.—Altera quaestio est, quonam pacto accidentia conferant ad cognitionem quidditatis subjecti, sicut Aristoteles docuit in Prologo, 1. 1, de Anima, quia enim intellectus noster ab accidentibus incipit, indeque ad substantiam usque penetrat, ideo cognitio accidentis ad cognitionem quidditatis substantiae magnopere confert: quod maxime verum habet, ut divus Thomas et Philoponus ibi notant, de cognitione propriorum accidentium, operationum et potentiarum substantiae. Ex his enim colligimus rerum differentias et perfectionem, quod faciunt saepissime philosophi, praesertim Aristoteles, ut videre est in libris de Anima, et 1 Physic. dum principia rerum naturalium inquirit, et in 4, ubi essentiam loci investigat, et 1, de Generatione, cum naturam generationis substantialis explorat. Quod etiam advertit S. Thomas 2, contra Gentes, cap. 56. Oportet autem observare, utilitatem hanc cognitionis accidentium ad rerum quidditates assequendas, in principio tantum habere locum, quando scilicet via inquisitionis proceditur, ideoque non requiri integram, exactamque ipsorum accidentium cognitionem: talis namque cognitio magna ex parte pendet ex cognitione subjecti et principii, a quo dimanant: requiritur ergo solum aliqualis cognitio accidentium, per quam paretur via ad habendam perfectam cognitionem quidditatis substantialis, ex qua rursus a priori procedendo perfectius cognoscuntur passiones ipsae, ac de essentia ipsa demonstrantur.

PrevBack to TopNext