On this page
Caput 5
Caput 5
Quomodo intellectus cognoscat seipsum, animam, et quae in ipsa reperiuntur
1. Arguitur in utramque partem.—Platonis et aliorum opinio in hac quaestione.— Impwgnatur. — In hac quaestione speciatim loquimur de anima rationali, ac de his, quae illi inhaerent: sunt autem potentiae actus et habitus spirituales. Ac ratio dubii est, quia cum omnia haec spiritualia sint, atque adeo actu intelligibilia, poterunt sane per seipsa cognosci, neqne indigebunt ulla specie, aut extrinseco aliquo, ut cognoscantur: hac enim de causa ita rectius sentiunt theologi de Angelis disputantes. In contrarium vero est, quia si intellectus ita seipsum, animamque cognosceret, aperte omnino, atque perfecte cognosceret, imo et jugiter in actualem cognitionem incumberet: utrumque autem est contra experientiam: ergo, etc. Propter haec non defuerunt, qui dicerent, animam seipsam perpetuo cognoscere et intelligere, quod tenuit Plato in Alcibiade, sic explicans illud Delphici oraculum. Nosce teipsum: quod videtur amplecti D. Augustinus 10, de Trinitate, per totum, praecipue cap. 89, et lib. 14 cap. 8et 10. Idem sentit Ariminensis, in 1, dist. 5, q. 2, Picus Mirandula, in suis conclusionibus. Haec tamen opinatio contra experientiam militat, nullus enim in se experitur continuatam animae suae cognitionem, quin etiam ignorant plurimi, animam ne habeant: quod vero occurrunt, minime discerni hanc cognitionem ob illius assiduitatem, quasi in ea mens occaluerit, ridiculum plane est, et simile placito Pythagorico, coelum longe, lateque sonum edere, non audiri vero ad assuetudinem, quod alibi refellendum est: stabilitum sit ergo, animam nostram non semper seipsam cognoscere.
2. Primum pronuntiatum pro resolutione hujus capitis. — Secundum. — Tertium. — Ex quo sequitur primo ipsam non cognoscere se per suam substantiam: alioquin plane seipsam perpetuo cognosceret, quemadmodum et Angeli, utendo videlicet substantia pro specie: quod si ita esset, non a sensibus, non ab intrinseco alio penderet in intelligendo: quia apud se haberet omnia necessaria ad cognoscendum: semper ergo cognosceret, quod est absurdissimum: non ergo se cognoscit per suam substantiam: atque idem est de potentia intellectiva comparatione sui ipsius propter eamdem rationem philosophandum. Hinc secundo sequitur animam ut se cognoscat egere specie superaddita: si namque ex se suflicienter actuata non est, nec habet sufficiens principium se cognoscendi, actuari oportet principio cognoscendi, sive specie. Unde tertio sequitur, animam neque seipsam, neque suas potentias per proprias species, sed per alienas cognoscere. Nulla quippe species potest ab intellectu agente formari, quae aut animam, aut potentias, prout in se, referat. Ratio est, quia anima non per seipsam, ut diximus, se cognoscit, sed in cognitionem sui devenit per effectus, seu actus proprios: ergo per alienas species, nempe ipsorum actuum se intelligit, potentiasque proprias, atque habitus: alioquin si haec omnia per ipsorummet essentias attingeret, distincte omnino, atque intuitive intelligeret, quod experientiee adversatur. Ratio vero horum omnium est, quia anima cum spiritualis sit, intellectiva est, quia vero infima est in eo gradu, infima quoque est in ratione intellectivae, insutficienterque actuata, ut intelligatur, unde actualitate aliqua eget, quam in specie assequitur: hoc autem totum provenit ex dependentia, quam habet a sensibus corporis, cujus, ex natura sua, est actus. Quae doctrina tota est D. Thomae, supra a. 1, ac per se aperta satis, Cajetanus vero ibi prolixa quadam expositione obscurandam reddit, et falsis nonnullis miscet, quale illud, intellectum nostrum non in genere solum intelligibilium, sed etiam intellectivorum esse puram potentiam: hoc enim posterius stare non potest, cum intellectus noster actualiter et essentialiter sit potentia intellectiva: ergo intrinsece vindicat activam vim ad intelligendum, quod etiam patet ex jam dictis, lib. 3, c. 5, non ergo in hoc genere est pura potentia.
3. Quartum pronuntiatum. — Quintum pronuntiatum. — Unde consequenter (quod jam tetigimus) constat, quo modo anima cognoscat habitus sibi inhaerentes, non enim possidet illorum proprias species, sed sicut potentias, ita et habitus, utpote tenentes se ex parte earum, per actus ipsos faciliter elicitos cognoscit. De actibus vero esto quidam velint cognosci per seipsos, non per species, eo quod sint immediate, ac per se conjuncti potentiae intellectivae: nihilominus alii rectius pronuntiant cognosci per species. Primo, quia si intellectus per se ipsum se nequit cognoscere, multo minus eos actus, eo modo cognoscet. Secundo, quia transacto actu recordatur intellectus, se hoc vel illud intellexisse: relicta ergo est in illo species actus, atque adeo per illam cognoscitur. Tertio, si actus per se cognosceretur, apertius utique cognosceretur, quam solet: juxta hanc vero sententiam eo ipso, quod intellectus operatur, resultat in illo species talis actus, imperfecta tamen, ut videtur, unde imperfecte confuseque cognoscitur. Ad hunc forte modum sentiendum de cognitione actus voluntatis: itaque quando voluntas exit in actum, fit in intellectu species aliqua illius. Sunt vero qui dicant, actum voluntatis cognosci ab intellectu per eum actum intellectus per quem objectum fuit voluntati propositum: quod mihi non placet: nam facta etiam propositione illa objecti potest adhuc voluntas proprium actum non elicere: non ergo ex vi illius valet intellectus actum voluntatis cognoscere: aliud ergo principium est necessarium, quod aliud fingi nequit, quam species. A. Sextum pronuntiatum. — De ipsis tandem speciebus intelligibilibus quidam similiter volunt per seipsos cognosci, quia cum sint principia cognoscendi, alia possunt esse principia se cognoscendi. Oppositum tamen censeo verum, alias evidentissime cognoscerentur : quod tamen non ita esse satis intelligitur ex controversia in lib. superiore, c. 2. Itaque dico cognosci ejusmodi species per effectus suos, hoc est, per actus, in quos influunt: namque ex illis colligimus dari species, et non modo alio. Si autem inquiras, cur haec omnia, per quae discurrimus, per seipsa clare, atque distincte non cognoscantur, cum sint spiritualia, et animae ipsi satis conjuncta, est in promptu ratio: impedimentum scilicet corporis, et dependentiam, quam pro hoc statu habent vires animae spirituales ab ipsis sensibus, unde cum illorum nihil percipiatur sensibus, intellectus etiam formare nequit clarum, distinctumque conceptum earum. Hinc ultimo colligitur, quod Aristoteles 3, de Anima, text. 15, ait in rebus, quae vacant materia, idem esse quod intelligit, et quod intelligitur, exponendum esse de iis, quae adeo vacant materia, ut neque ordinem habeant ad illam quales sunt intelligentiae, non vero intellectus noster pro hoc statu, de quo proinde ibidem subdit, intelligere semet, sicut alia intelligibilia extra ipsum. De cognitione animae respectu sui in statu separato infra lib. 6, capite quinto.