Text List

On this page

Caput 6

Prev

How to Cite

Next

Caput 6

Caput 6

Quomodo possimus deum, et substantias separatas pro hoc statu cognoscere

CAPUT VI. QUOMODO POSSIMUS DEUM, ET SUBSTANTIAS SEPARATAS PRO HOC STATU COGNOSCERE.

1. Prima assertio. — In hac quaestione sit prima conclusio. Intellectus pro hoc statu potest devenire in aliquam cognitionem Dei, substantiarumque separatarum. Ita Aristoteles 9, Metaphysicae, cap. 12, ubi aperte affirmat non posse cognoscere substantias separatas, (licet illud sub dubio reliquerit, lib. 3, de Anima, cap. 7, in fin.) Inlib. etiam 12, Metaphysicae illas investigat. Idem docet D. Thomas supra, et 3, contra Gentes, a cap. 4M usque ad 45, Albertus 3, de Anima, text. 30, acap. 6 usque ad 29. Commentator, citato loco de Anima. Est denique satis aperta doctrina Pauli Rom. 1, dum Gentiles philosophos arguit, quod Deum, et invisibilia noverint, nec tamen coluerint. Est autem primo notandum duplici modo posse rem cognosci. Uno quantum ad an est: altero quantum ad quid est. Ipsum deinde an est dupliciter adhuc potest cognosci, aut quoad actualem existentiam, aut quoad aptitudinem: longe enim differunt nosse rem actu esse, vel tantum posse esse. Denique quidditatem rei cujusvis possumus attingere perfecte, atque adaequate, vel imperfecte, cognoscendo scilicet praedicata aliquot quidditativa, non vero integram quidditatem. Secundo notandum, perfectam cognitionem, aut comprehensivam esse, quando nimirum tota quidditas distinctissime, ac per eam proprietas ejus universae percipiuntur. Qui cognoscendi modus angelorum proprius est, non hominis, unde res perfecte cognosci perhibetur, quando propria ejus essentia claro conceptu percipitur, et ex illa affectiones aliquot propriae, et non tantum communes: qui quidem modus perfectae cognitionis haberi potest per speciem rei, vel etiam per effectum ejus proprium, seu qui a sola illa causari potest. Imperfecte autem res cognoscitur, quando solum secundum communia attingitur. Tertio observandum, in praesenti dubitatione diversam nimium rationem esse de substantia infinita, quae Deus est, ac de aliis substantiis spiritualibus, quae vocantur Angel.

2. Secunda assertio.—His positis sit secunda conclusio. Nulla substantia spiritualis potest a nobis pro hoc statu mortali cognosci prout in se est, seu per propriam ejus speciem, sed tantum per effectum aliquem. Probatur ; nam intellectus noster species intelligibiles acquirit mediis sensibilibus objectis, ac mediis actibus, qui inde procedunt, sed nulla substantia spiritualis objici potest sensibus: non ergo potest imprimere sui speciem intellectui. Confirmatur experientia, nemo enim nunquam de Deo, aut Angelis naturaliter quippiam novit, quam per effectus, neque perfecte assecutus est illorum notitiam, unde D. Dionysius 7, de divinis Nominibus, et de coelesti Hierarchia, c. 1, dixit Deum a nobis cognosci solum ex sensibilibus, idemque celebrant Augustinus 15, de Trinitate, c. 8, Damascenus et alii Patres exponentes illud 1, Corinth., c. 13: "VFidemus nunc per speculum in enigmate": nimirum per creaturas.

3. Tertia assertio. — Fidendus et ipse auctor, tum disp. 30, Metaphysice, praesertim sect. 11 et 19, tum lib. 2, de Attributis, a cap. 1.— Tertia conclusio. Deus quantum ad an est, potest evidenter cognosci per creaturas: potest item ejus quidditas, confuse tamen et impei fecte: sed de hac conclusione videndus D. Thomas, 1. p. q- 2, 12, 13et 88, ubi de hac re latius agitur, et apud Aristotelem, et in Metaphysica: potest etiam, ac solet hic tractari, et 8, etiam Physicorum, q. 17, nonnulla diximus. Ratio vero conclusionis est, quia Deus, cum sit prima causa, a qua effectus omnes pendent in esse, et fieri, quaeque omnia gubernat, et omnibus providet, habet necessariam quamdam connexionem cum effectibus, et ideo ex illis evidenter cognoscimus dari aliquam talem primam causam omnium, quam Deum vocamus. Rursus autem, ex eisdem effectibus naturam hujus causae investigamus, cognoscimusque illam esse, suum esse per essentiam, quia non potest ab alia causa ipsum recipere: alias non esset prima: cognoscimus etiam esse infinitam, bonam, sapientem, etc. Atque ita formamus quemdam conceptum proprium Dei, quo ejus quidditatem aliquo modo assequimur: nunquam tamen clare et distincte: eo quod effectus ipsi Deum non repraesentant, prout in se est, neque totam virtutem, essentiamque illius explicant.

4. Objectio contra hanc tertiam conclusionem diluitur. — Objicies tamen contra conclusionem. Intellectus noster finitus est, Deus autem infinitus: non ergo potest ab illo cognosci, cum inter intellectum et intelligibile debeat inveniri proportio: finiti vero ad finitum nulla talis potest cogitari. Et confirmatur ex 3, Phys., text. 65, ubi Philosophus pronuntiat, infinitum, qua infinitum est, ignotum esse. Respondeo infinitum duplex esse aut secundum essentiam, aut secundum molem, neutrumque valere a nobis perfecte percipi in hac vita, quia neutrius habemus propriam, adaequatamque speciem, neque infinito modo nobis competit cognoscere, posset tamen intellectum nostrum naturali suo lumine, finito modo, infinitum attingere, cum ad cognitionem non requiratur proportio certa in ratione entis, sed in ratione objecti, et potentiae tantummodo, ut D. Thomas observat, 4 p., q. 12, a. 1, ad quartum. Quidquid autem entitatem habet, comprehenditur adaequate sub objecto intellectus nostri, ut cap. 1, visum est: ideoque est aliquo modo proportionatum cognitioni illius, proindeque potest ab illo utcumque intelligi. Ad confirmationem dic loqui ibi Aristotelem de infinito, ut importat negationem, quae non per se, sed per formam nega:am cognoscitur. Sic ergo non finitum per finitum aliquid intelligitur. Vide D. Thomam, ib., ad 2.

5. Quarta assertio bipartita, de qua late in disp. 35, sect. 1, et lib. 1, de Angelis, c. 1.— Ostenditur prima pars. — Quarta conclusio. Aliae substantiae separatae quantum ad actualem existentiam possunt optimis rationibus cognosci, non tamen demonstrationibus convincentibusintellectum, quidditas etiam earum imperfecte potest cognosci quantum ad communia quaedam praedicata, non vero quantum ad priora In prima conclusionis parte loquor de actuali existentia, nam de possibili tantum demonstrabiles fortasse sunt creaturae aliquae spirituales. Primo quia nos evidenter cognoscimus animam nostram spiritualem esse, atque in illo genere incompletam substantiam: evidenter quoque Deum esse substantiam intellectualem et spiritualem, summam et primam in illo ordine, ac tandem scimus evidenter gradum substantiarum intellectualium esse omnium perfectissimum: ex quibus praemissis evidenter inferri potest possibiles esse substantias spirituales, et intellectuales integras in suo genere, mediasque inter substantiam Dei, atque animae nostra.. Secundo argumentari possumus possibiles esse praedictas substantias, quia nec ex parte rei potest reperiri implicatio, neque ex parte Dei impotentia: ex quo recte etiam colligimus dari actu existentes, cum illae sint, qua maxime assimilantur Deo, et quae complent supremum gradum creaturarum intellectualium, qui in anima nostra inchoatus tantum fuit, atque imperfectus: naturae autem ordo postulat ad complementum universi, ut substantiae completae, et perfectae in illo gradu inveniantur. Tertio effectus plurimi dantur in universo, qui non nisi his substantiis possunt attribui, ut coelorum motus, quos non decet Deo tribui immediate, quidquid Aristoteles hac in re dixerit, de quo alibi. Dixi tamen hoc non posse demonstratione convinci, quia nullus est effectus in universo, qui necessariam omnino counexionem habeat, cum substantis separatis: nam omnes possunt a Deo fieri: unde cum tales substantia non habeant ab intrinseco necessariam existentiam, ut suis etiam locis demonstratur, sed illam debeant recipere ex libera Dei voluntate: effectusque non omnino demonstrent evidenter, Deum illas fecisse, jam sequitur non posse ostendi illas esse actu, demonstratione cogente intellectum: ostenditur tamen evidentia quadam morali, qua homo minime pervicax convincetur.

6. Ostenditur secunda pars. — Secunda pars conclusionis experientia evidenti patet: intellectus enim neque proprium conceptum alicujus Angeli format, neque unum ab alio per proprias differentias distinguit, sed concipit tantum sub communi ratione substantiae incorporae, et cum maxime distinguit per conceptus accidentales in ordine ad effectus, veluti si hunc Angelum distinguas, quia hoc coelum, verbi gratia, lunae movet: sic enim Gabrielem concipimus sub ratione nuntit incarnationis, Michaelem sub ratione ducis, etc., alium sub ratione custodis, etc. Quibus fere modis distinguunt Patres, ac theologi Angelorum hierarchias et choros. At propriis conceptibus ipsos concipere naturaliter est impossibile. Ratio est, quia nullus ejusmodi substantiarum effectus nobis innotescit, qui ostendat proprias earum proprietates, nec etiam praedicata, quae non sint omnibus communia. In quo late differunt a Deo:de illo enim plura cognoscimus, quae soli conveniunt. Ac differentiae causa est, quia licet Deus sit multo altior et perfectior, habet tamen longe plures effectus in universo, majoremque connexionem cum illis; unde magis cognoscibilis evadit ejus substantia, quam Angelorum. Solum ergo in hac vita substantiarum separatarum quidditatem in communi et confuse cognoscere valemus: porro harum conclusionum doctrina Aristotelica est in 3 lib., de Anima: nam, cap. 4, docet objectum proportionatum intellectui nostro esse quidditatem materialem, et c. 7, atque 8, sine phantasmate nihil nos intelligere. Secundo etiam Metaphysicae comparat intellectum nostrum oculis noctuae, quibus sicut intueri solem nequit, ita nos intellectu manifestissima naturae, quales sunt spirituales substantiae. Denique 1, de Partibus Animalium, c. 5, Partem illam, inquit, nobilem, atque divinum minus contemplari valemus, quia admodum pauca illius sensibus patent, quorum beneficio, tum de ea ipsa parte divina, tum de aliis, que nosse cupimus, facultas nobis cogitandi, indagandique suppeditatur. Et infra: Res namque illas superiores tametsi leviter attingere possumus, tamen ob ejus generis cognoscendi excellentiam amplius oblectamur, quam si haec inferiora omnia teAneamnus: constat ergo ex Aristotelis sententia ilas substantias non posse a nobis perfecte cognosci.

4. Quid aberraverint Platonici circa praecedentem conclusionem. — Quid nonnulli Peripatelici. — Contra probatam vero conclusionem Plato, Platonicique omnes opinati sunt, substantias has posse a nobis perfecte intelligi, ponebat enim ipse quidditates rerum materialium separatas dari ab individuis, unde consequenter aiebat, sicut rerum materialium, quidditas potest a nobis perfecte cognosci, ita, et posse separatas ideas, in quarum contemplatione beatitudo nostra consisteret, ut videre est, libro primo Ethicorum, cap. 6. Sed fundamentum Platonis inane est, et passim ab Aristotele confutatum. Ex Peripateticis etiam multi voluerunt substantias separatas posse a nobis in hac vita perfecte cognosci, ut Alexander Aphrodisius, libro suo de Anima, et 9, Metaphysicae, c. ultimo, et l, 2. Item Themistius, Philoponus et Simplicius, num. 3, de Anima, atque iterum Simmplicius, lib. de Animae immortalitate, Themistius, paraphrasi in 3, de Anima, cap. 3 et 51, Commentator, text. 35 et 36, Avicenna et Avempace quos refert Commentator, ac, quod mirum est, idem tenuit Albertus Magnus 12, Metaphysica, tract. 2. cap. 15, et in libello de Intellectu et intelligibili, qui omnes diversis procedebant viis, quas S. Thomas supra, et 3, contr. Gentes, elegantissime impugnat. Eorum ergo plures hoc nitebantur fundamento, quod intellectus agens non potentia animae nostrae sit, sed substantia quaedam separata, quae discursu temporis efticiat nescio quam unionem cum intellectu possibilh, qua mediante intellectus posset assurgere in cognitionem substantiarum separatarum confirmantque ex Aristotele 9, Metaphysicae, cap. 12, ubi diserte affirmat posse nos cognoscere substantias simplices et separatas, ac intelligendus videtur de perfecta et quidditativa cognitione. Libro item 12, Metaphysiese, cap. 7 et 9, loquens de Deo, de intellectioneque divina disputans, talem ait inesse illi perpetuo contemplationem, qualis inest nobis exiguo tempore, et 12, Ethicorum, cap. 7, felicitatem nostram sitam esse in contemplatione divinorum. Etenim fundamentum allatum tam falsum est. quam quod falsissimum ut ex dicendis constabit in octavo capite. Atque positio ipsa manifesta militat contra experientiam, modumque naturalem intelligendi animae, quem nunc exercemus, contra rationes etiam supra factas, ac denique contra ipsum Aristotelem: in locis autem citatis haud dubie loquitur de cognitione illa, quam humano modo possumus assequi.

8. Quid denique circa illam dissidii inter Thomistas et Scotistas. —Circa eamdem etiam conclusionem Scoti, ac D. Thomae sectatores dissensionem quaerunt, Scotus quippe, ut refert Antonius Andreas 2, Metaphysicae, q. 3, vult substantias separatas posse a nobis quidditative cognosci, quod etiam habet Joannes de Gandavo 3, de Anima, quaest. 37, Thomis- tae vero contendunt hoc impossibile, ut videre est in Cajetano, 1 part., quaest. 12, art. 2, de Ente et essentia, cap. 1, quaest. 14, Capreolo, in 1, d. 2, quaest. 2, Ferrario 3, contra, c. 55, in Janduno 2, Metaphysicae, quaest. 3, /Egidio 3, de Anima, text. 36. Quae certe dissensio de nomine tantum est. Nam omnes admittunt haud posse nos propriam et distinctam quidditatem Angelorum cognoscere, quod, velint, nolint, experientia docet: omnes etiam fatentur posse nos attingere quidditates Angelorum confuse, atque in universali: de nomine ergo dissident, nam Scotistae ejusmodi cognitionem licet confusam, quidditativam appellant, Thomistae autem quidditatis. non quidditativam appellandam esse reclamant.

9. Notatio una pro eadem conclusione.— His vero relictis, in gratiam datae doctrinae, notandum primo, praedictarum substantiarum intelligendi modos varios afferri. Divus enim Dionysius, cap. 2, de mystica Theologia et de Divinis nominib., cap. 7, de Deoloquens assignat triplicem. Primus est per attributionem, attribuendo scilicet Deo quidquid in creaturis perfectum deprehendimus, quod etiam in Angelis locum habet, illis enim tribuimus, si non omnes rerum aliarum perfectiones, certe supremum illarum gradum, aftirmamusque dandas esse substantias, in quibus gradus ille in sua perfectione eluceat. Secundus modus est per negationem earum rerum, quae puram perfectionem non habent. Quo etiam modo de intelligentiis philosophari solemus. Namque intellectus concipiens generalem, rationem entis, ac substantiae, conatur eas contrahere ad genus quoddam entium, superans haec inferiora, et tunc vocibus negantibus utitur, ut immateriali, incorporeo, etc. Tertius modus est per effectus, quo potissime usus fuit Aristoteles 8, Physicorum, et 12, Metaphysicae, ac docuit Paulus ad Roman. 1: "Znvisibilia enim Dei per ea que facta sunt conspiciuntur". Potest autem addi quartus modus cognoscendi, per intellectum videlicet nostrum, in quo cum superiori illo substantiarum ordine convenimus. Unde S. Augustinus 8, de Civitate Dei, cap. 5 et 6, docet ratione intellectus nostri demonstrari, esse substantias intellectuales: assentiuntque Commentator, S. Thomas et alii. Quintus modus cx perfectione universi: et sic plures alii posscit excogitari. Vide S. Thomam supra, et 1 p., et quaest. de Spirit. creaturis, et quaest. de Anima, art. 10, opusc. 70, supra Boetium de Trinit., quaest. 4, 2 Metaphysicae, lect. 1. Potissima vero difficultas circa hoc restabat, quia anima separata potest substantias spirituales aperte intelligere: ergo et conjuncta corpori, alias impeditur a nobilissima operatione per existentiam in corpore, proindeque illud informaret praeter naturam suam: haec tamen difficultas tangit modum cognoscendi animae separatae, quod proprium locum habet infra libro sexto.

10. Notatio altera. — Notandum secundo licet alias substantias spirituales imperfecte cognoscamus, attamen animam nostram a nobis attingi quantum fas est humanointelligendi modo. Nam evidentissime scimus illam esse, et quidditatem ejus etiam usque ad ultimam differentiam specificam: proprietates denique et passiones. Ratio est, quia actus animae nostrae proprii, potissimi effectus illius sunt, nobisque notissimi: illi vero explicant nobis propriam suae causae virtutem, ut ex hactenus dictis constat: at de Angelis nullum talem effectum cognoscimus. Quare, etc.

PrevBack to TopNext