Text List

On this page

Caput 7

Prev

How to Cite

Next

Caput 7

Caput 7

Utrum intellectus noster pro hoc statu pendeat in operatione sua ab operatione phantasiae

CAPUT VII. UTRUM INTELLECTUS NOSTER PRO HOC STATU PENDEAT IN OPERATIONE SUA AB OPERATIONE PHANTASIAE.

1. Pro toto hoc cagite videndus auctor, l. 2, de Gratia, cap. 4. — Argumentum primum parlis negantis.—Argumentum secundum. — Tertium. —De substantia actus intellectus nostri nihil dicendum superest, praeter tradita in libro tertio de compositione autem et artificio actuum intellectus sufficienter in dialectica dictum est: solum ergo restat dicendum de modo operandi, quem intellectus noster habet: eritque sermo de intellectu in statu animae conjunctae corpori: nam de modo intelligendi in statu altero, infra dicitur libro sexto. Est autem in praesenti quaestione certum intellectum dependere a sensibus in acquisitione specierum, ut supra ostensum est. Investigandum tamen superest, an post acquisitionem possit libere illis uti absque ulla dependentia a sensibus ? Et quidem sensibus externis nihil operantibus, plana est responsio affirmans, ut experientia docet, et maxime in viris contemplativis, qui extasim patiuntur: Aristoteles enim 1 Ethic., cap. S, docet viros divinos et heroicos ita subditos esse contemplationi, ut nulla alia sensuum actio, seu affectio illis supersit tribuenda: an vero intellectus ab interno sensu, seu phantasia dependeat, videtur pars negativa etiam vera. Primo, quia intellectus constitutus jam est in actu primo per species, ut ponimus, estque potentia perfectior ipsa phantasia: habensque ex se virtutem, et lumen sufficiens ad operandum, non est ergo cur a phantasia dependeat, unde Aristoteles 3, de Anima, text. S, et lib. 2, cap. 5, ait intellectum acquisita jam scientia posse operari cum vult, neque indigere extrinseco motivo. Secundo intellectus saepe intelligit ea, quorum phantasia nullas habet similitudines veluti rerum communem spiritualium, etc.; ergo in ea operatione saltem non pendet a phantasia. Tertio, quia alias impediretur saltem intellectus a sua operatione ligatis externis sensibus, tunc enim, et phantasia ligabitur, imo exterior ipse sensus ligari non posset, nisi ligata phantasia, quae est quasi principium omnis exterioris sensationis. Consequens autem est contra dicta: ergo, etc.

2. Varia auctorum placita. — Hac in re AIbertus, lib. 3, de Anima, tractat. 2, cap. 19, opinatur intellectum acquisitis speciebus non habere dependentiam a sensibus, maxime in cognitione spiritualium. Idem credit Philoponus, textu 30, et lib. 3, cap. 4, Thienensis, text. 39, consentiunt, in 3, de Anima, Averroes, Avicenna, Simplicius, Themistius, locis citatis, cap. praeced., aiunt enim in communibus operationibus pendere intellectum a phantasia, in cognitione vero abstractissima Dei et Angelorum minime. Bonaventura quoque asseruit in altissima contemplatione posse intellectum omnino abstrahi a sensibus etiam interioribus, acsineulla prorsus imagine Deum contemplari. Alii dixerunt in cognitione saltem sui, ac suarum specierum non pendere intellectum a phantasia. Venetus, in text. 33, voluit, quoties intellectus per species elicitas a phantasmatibus operatur, pendere quidem a phantasia, non item quando operatur per eeas, quas ipse sibi formavit.

3. Communis conclusio. — Ratio a priori ec S. Thoma, impugnatur ab Scoto.—Communis tamen sententia oppositum docet, quod Aristotelis phrasi dici solet, intellectum nihil nisi conversione, non quidem sui, sed animae, seu phantasiae ad phantasmata intelligere. Ita S. Thomas, 1 part., quaest. 84, art. 7, Cajetanus ibid., Ferrarius 1, contra, cap. 65, et lib. 2, cap. 73, Scotus, in 4, distinct. 45, quaest. 2, JEgidius 3, de Anima, text. 38. Sit ergo conclusio: Anima dum corpori unitur, intrinsecam dependentiam habet a phantasia, quatenus videlicet per intellectum minime operatur, nisi actu etiam per phantasma aliquod operetur, quod Aristoteles 3, de Anima, text. 39, expressit, dicens: Qu contemplatur, necesse est una cum phantasmate contempletur. Idem sentit divus Dionysius, c. 7, de Divinis nominibus et de coelesti Hierarch., cap. 10. Inpossibile, inquit, est nobis superlucere divinum radiwm nisi varietate sacrorum velaminum circumvolutum. Idem D. Augustinus 4, supra Genesim ad litteram, cap. 7, dum ait, quando numerum cognoscimus, aliud corporeum sensum, aliud rationem attingere: et Nazianzenus, orat. 2, de Theologia. Experientia quoque ita docet, primo, quia laesa phantasia, laeditur, et rationis usus, eademque impedita somno impeditur et intellectus: habet ergo manifestam dependentiam. Secundo: quando aliquid perfecte intelligere conamur, sensibilem imaginem illius intra nos formamus, quando alterum docere sensibilia exempla quaerimus quasi materiam phantasiae suppeditantes, a qua intellectus in dicendo pendet, quae profecto experientie a D. Thoma citat., a. 7, allatae ostendunt conclusionem certam a posteriori: attamen ratio a priori difficile redditur. Idem S. Thomas hanc adducit, quod objectum intellectus nostri sit quidditas materialis rei: quae ab intellectu nostro cognosci nequit secundum modum, quem in singularibus habet absque sensus juvamine, ideoque ad perfectam rei cognitionem postulari concomitantiam sensitivae operationis. Quae ratio multis impugnatur ab Scoto, in 1, dist. 3, q. 3, neque satis mihi arridet: fundatur siquidem potissime in eo, quod intellectus singularia directe non cognoscat, quod, cap. 3, improbatum est. Praeterea quamvis ea non ita cognoscat, attamen adducta ratione non potest haberi necessaria concomitantia inter operationem intellectus et phantasiae: sed cum maxime valet ea ratio ad suadendum, egere intellectum juvamine sensus ad perfectam cognitionem rei singularis, ac materialis ad suam usque singularitatem: hinc autem quomodo potest intelligi aut colligi tanta dependentia, quanta est inter sensum etintellectum ? Quomodo item haberi ratio: quare laesa phantasia laedatur intellectus in suis operationibus universim ?

4. Neque quae Scotus adducit, placent. — Vide l. 6, de Opere sex dierum, cap. 9, num. . —Commodior ratio. — Quare Scotus rationes alias invexit. Prima est in poenam peccati datam fuisse hanc dependentiam, falso tamen supponit ratio dictam dependentiam naturalem non esse, sed ex peccato descendere: cum in ipso etiam innocentiae statu locum haberet, Secunda, ejusmodi dependentiam solum nasci ex subordinatione potentiarum animae, ratione cujus naturalem connexionem habent talem, ut operante una potentia circa aliquod objectum operantur et aliae, quae idem objectum natae sunt attingere. Sed nec ratio haec videtur satisfacere. Primo, quiaprincipii petitione quodammodo laborat: nam hujus ordinis et connexionis causam quaerimus. Secundo, quia hinc, ut plurimum haberi posset, intellectum operantem excitare phantasiam, ut cum ipso simul operetur, non tamen haberi, quod in sua ipsius operatione pendeat intellectus a phantasia, ut experimur: neque item ratio redditur cur laesio unius redundet in alterum. Quapropter illa occurrit commodior et evidentior ratio, quod dependentia, de qua tractamus, proveniat ex imperfectione status, in quo intellectus non recipit species, nisi dum actu phantasia operatur, et ambae potentiae in eadem anima radicantur, sibique proinde mutuo deserviunt, atque etiam sunt impedimento. Unde quando phantasia laeditur et insanit, secum trahit intellectum et animae attentionem, qua solum ratione laesio in intellectum, utpote incorruptibilem, redundare potuit: perfectio quoque imaginationis prodesse potest intellectui, quia quanto melius imaginativa apprehendit: eo meliores species imprimuntur intellectui: sed et intellectus ipse operando movet, ac secum trahit imaginationem. Hinc ergo oritur inter potentias has tam naturalis concomitantia quae essentialis non est, sed ex actuali operatione proveniens, siquidem in anima separata, aut post corporum resurrectionem necessaria dependentia intellectus a phantasia nulla erit.

5. Ad primum in num. 1. — Ad secundum. — Ad tertium. — Ad primum argumentum in principio factum respondetur intellectum in actu primo constitutum non indigere motore extrinseco ad operandum, propter conjunctionem tamen cum corpore, habere naturalem concomitantiam cum corporea potentia. Ad secundum, quando intellectus versatur circa spiritualia, imaginatio negotiatur circa ea, ex quibus semper intelligit, aut quae formaliter repraesentantur in phantasmate, aut quae ex illo modo, aliquo deduci possunt. Ita S. Thomas supra, Philoponus quoque 3, de Anima, ad text. 21, notat divina intelligentibus concurrere imaginationem typos et figuras opponentem: quod certe sonant verba Dionysii superius adducta. Ad tertium dic, si sensus externi simul et interni impediantur a sua ope- ratione, fore ut etiam impediatur intellectus, quemadmodum contingit in dormientibus, si tamen sensus externi ligentur non propter imaginatricis impedimentum, sed ob vehementem attentionem illius ad rem disparatam, tunc intellectum minime impeditum iri, sicque in extasi contingere.

6. Instantia diluitur. — Urgebis. Intellectus dormientis aptior est ad recipiendas impressiones specierum a substantiis separatis, ac revelationes etiam divinas, ut S. Thomas tradit 2, contra Gentes, cap. 81, et sacra Scriptura confirmat, communiter docens revelationes in somniis factas fuisse Prophetis, et tamen tunc ligata est phantasia: non ergo inter utramque potentiam semper intercedit concomitantia. Occurrendum esse quidem in somno intellectum aptiorem ad recipiendas species a Deo: tum propter quietem majorem: tum ne illa impressio specierum referatur ad ea, quae exterius sentiuntur, vel proprio discursui tribuatur, quod idem D. Thomas 2, 2, quaest. 173, art. 3, et de Verit., quaest. 12, art. 3, ad 1, explicuit: esse tamen minus aptum ad ferendum judicium de rebus revelatis, quia inter dormiendum liberum usum rationis de lege ordinaria non habemus, sicut idem doctor, 1 part., quaest. 84, art. 3, ad 2, notavit.

PrevBack to TopNext