Text List

On this page

Caput 8

Prev

How to Cite

Next

Caput 8

Caput 8

Quid sit intellectus agens et possibilis

CAPUT VIII. QUID SIT INTELLECTUS AGENS ET POSSIBILIS.

1. Vide l. 9, de Angelis a n. 14. — Diximus de objectis et actibus intellectus agentis et possibilis, dicendum superest de ipsis potentiis. Et quoniam una sine altera perfecte non cognoscitur, de utraque breviter agendum. Est ergo in parte intellectiva animae nostra duplex productio, nempe speciei et actus, duplexque receptio correspondens, utraque vero debet fieri ab spirituali virtute, et in potentia spirituali, ut ex dictis patet. Est autem potentia eadem receptiva speciei, productivaque act intelligendi, quae intellectus possibilis vocatur, quia ex natura sua est potentia, ut speciebus rerum omnium informetur, et per eas intelligat: at vero virtus productiva specierum, quia recipiendi munus non habet, sedtantum agendi, ideo ab actione denominatur agens, diciturque intellectus, non quia intelligat: cum solum producat species, quae productio intellectio non est (objectum enim sensibile species quoque producit, nec tamen sentit), sed quia res intelligibiles reddit.

2. Differentia duplem inter intellectum possibilem et agentem. — Hinc porro duae colliguntur differentiae inter has potentias. Prima, quod altera sit cognoscitiva, altera minime. Secunda, quod actio intellectus possibilis vitalis sit, atque immanens, cum sit actio cognoscendi: at intellectus agentis operatio ex se, et ex propriis non item: productio quippe speciei ex suo genere posset a re non vivente fieri, ut proxime de objecto sensibili diximus. Actio ergo intellectus possibilis ex propriis vendicat esse a principio intrinseco activo: non vero intellectus agentis actio: et hinc est, quod actio intellectus possibilis de se sit immanens, actio vero agentis ex modo suo transiens esse queat: constat ergo ratio et diversitas utriusque potentiae, saltem quantum ad quid nominis. Ad explicandum autem quid rei earum, alia dubia sunt enodanda.

3. Primwmn dubiwn in preesenti capite quid Sit uterque intellectum. — Evternorum philosophorum varia placita.—Primum est: an uterque istorum intellectuum sit vera aniniae potentia ? In qua re Graeci fere omnes hallucinati sunt, ponentes intellectum agentem et possibilem esse substantias separatas, concedentesque animae nostrae tantum cogitativam, quam intellectum passivum vocant. Ita Theophrastus et Themistius, lib. 3, de Anima, Alexander autem, lib. 2, inquit intellectum agentem esse Deum ipsum, ac quod saltem sit substantia aliqua ex separatis, putarunt Arabes, Avempace, et quos refert Albertus 3, de Anima, tract. 9, cap. 4, Averroes 3, de Anim., text. 5 et 20, et 12 Metaphysicae, text. 17, Avicenna, quoque 9 Metaphysicae, cap. 4, credit intelligentiam ultimam, quae praesidet sphaerae activorum et passivorum esse intelligentiam agentem, quae gubernat animas nostras, et 6, Natural., p. 5, c.5et6, addit species intelligibiles esse in ea ipsa intelligentia, ex illaque derivari in easdem animas. Huic sententiae favere videtur Aristoteles 3, de Anima, textu 19 et 20. ubi de intellectu agente ait, quod passione vacat, ac separabilis est, cum sit substantiae actus: et infra ait: Non quandoque intelligit, quandoque vero non intelligit, separatus vero, id est, atque id solum est immortale, etc. Et Alexander ex mente Aristotelis ipsius probat intellectum agentem, Deum esse, cum doceat intellectum agentem omnia facere, quod solius Dei est.

4. Improbatur. — Ratio em Aristotele. — Confirmatio prima. — Confirmatio secunda.— At enim, quod ad intellectum possibilem ar- tinet, sententia haec erronea est in fide, et in philosophia delirium, quod supra late probavimus, lib. 1, ac. 9, tum absolute, tum etiam in sententia Aristotelis. Quod vero pertinet ad intellectum agentem, certum etiam habetur esse veram animae potentiam. Ita D. Thomas, 1 p.. q. 79, art. 4. Colligitur etiam ex eodem in q. S4, art. 4. ubi opinionem Avicennae imprcbat, et Platonis species intelligibiles fieri ab ideis: certum autem non dico, quod putem de fide. Nam quod intellectus agens, aut etiam species intelligibiles dentur, de fide non est: nec praeterea ullus error in fide esset sentire illas a Deo, vel intelligentia aliqua produci. Rursus non dico certum quod evidenti demonstratione habeatur, nisi quantum res philosophica, eaque tam abdita patitur. Probatur ergo ratione Aristotelis, in 3, de Anima, c. 5, nam cum anima nostra ab intrinsecosit intellectualis, ab intrinseco habere debet necessaria ad exercendas intellectuales operationes, natura enim non deficit in necessariis, nec ordinat rem ad actionem, pro qua exercenda non conferat requisita, unum autem ex requisitisad intellectus opera, est maxime productiva vis specierum intelligibilium, cum sine eis intellectio non fiat: habet ergo anima nostra hanc virtutem, sive potentiam. Quam rationem S. Thomas optime prosequitur, confirmaturque primo. Nam si virtus productiva specierum esset substantia separata, non penderet in illarum productione a phantasmate, neque a corpore, quia actio intelligentiae separatae superioris rationis existit: consequens autem est falsum et contra dicta: ergo, etc. Confirmatur secundo: quoniam in sensibus non desideratur aliquod ens separatum, quod perficiat species, sed in exterioribus ipsa externa sensibilia eas efficiunt, in interioribus autem virtus aliqua ipsius sentientis: idem ergo erit in intellectu possibih, probatio tamen Aristotelica potissima est, atque a priori.

5. Instatur Aristotelis ratio. — Sustinetur tamen.—Dictum etiam est in disp. 150, Metaphysicae, sect. 4, n. 11.—At dices, illa ratione concludi non valet, intellectum agentem esse potentiam animae, sed esse tantum virtutem quamdam necessariam, ideoque a natura provisam pro illa ipsius actione, quemadmodum sensus etiam indigent virtute movente, quae tamen potentia animae non est, sed externum sensibile: coelum quoque indiget movente aliquo, qui tamen potentia coelo interna dici non potest. Respondetur vero Aristotelis rationem concludere propriam animae potentiam ex illo principio in philosophia manifesto. Naturam perfectam ab intrinseco habere cuncta necessaria ad suas actiones exercendas, quod plane instantiam non habet: adducta vero ad rem non faciunt: coelum enim non indiget motu ad propriam actionem et perfectionem, ut etiam diximus in lib. de Coelo, q. S. Quod si indigeret, argumentum certe concluderet motum illius a virtute intrinseca proficisci, ut etiam ibi diximus: sensus porro externus cum proprium objectum sibi proportionatum vendicet, non eget activa vi specierum, neque objectum ipsum censendum est extrinsecum agens, sed potius maxime connaturale potentiae cognoscitivae, unde si possibilis intellectus objectum sibi proportionatum sortiretur, non egeret plane intellectu agente: atque hinc etiam concludi potest hanc esse Aristotelis mentem, cum credendum non sit plus illum sua ratione conficere, quam intenderit: quod patet etiam ex ipsius verbis, quae scite notavit Philoponus primo, quia postquam docuit in omni natura esse agens et patiens, subdidit in citato, cap. 5, text. 17. Necesse esse has easdem differentias anime inesse - aperte igitur significat agentem intellectum in anima residere, atque adeo potentiam illius esse: intelligentia vero separata in anima non existit. Secundo, quia si intellectus agens intelligentia aliqua foret, actu separata esset: Aristoteles vero solum dixit intellectum agentem esse separabilem: non sentit ergo esse intelligentiam: quare cum infra intellectum agentem separatum vocat, intelligit aperte separatum ab organo corporeo, cum sentiat esse potentiam spiritualem, ac minime organicam, cum vero ait esse separabilem, intelligit omnino a corpore per separationem animae, cui inhaeret.

6. Enodatur totus Aristotelis temtus circa utrumque intellectum.—N erba tamen, quae de hoc intellectu agente Aristoteles in textu 19, addit, immiatus est, et impatibilis, cum sit substantia actu ens, dificillima sunt, et ideo diversimode transferuntur et exponuntur Argyropoli: ergo dicto modo vertit, Philoponus legit, et affectione vacuus cum substantia sit actu. Simplicius ita, em substantia actio existens. Itaque duo hi posteriores philosophi exponunt operationem potentiae esse ejus substantiam, cumque intellectus agens potentia sit activa, ideo substantiam ejus dici actionem, hoc vero falsum est, quia in solo Deo ejus operatio est substantia, ut alibi docetur. S. Thomas, quem plerique sequuntur, exponit, est sub- stantia actus, id est, secundum essentiam suam (quae ibi substantia appellatur ) actus est, seu potentia activa. hatio expositionis redditur, quia illis verbis afferatur ab Aristotele causa, cur in illis actibus passione vacet intellectus, nempe quia non concurrit ad intelligendum, ut potentia recipiens, sed ut agens tantummodo: unde substantia eo loco non importat rem de praedicamento illo, sed essentiam, vel entitatem, ut sensus sit, est substantia actus, id est, secundum entitatem suam actus est. Quae expositio omnium probabilissima videtur, stante communi illa Argyropoli translatione: possunt vero aliter transferri verba philosophi ut substantia non nominandi, sed gignendi casu legatur, hoc modo, est substantiee actus, id est, animae, qui principium agendi confert, videturque id litterae Graecae consonum, nam vox Graeca significans substantiam non absolute ponitur, ut solet, in recto, sed ei additur articulus sequentis casus. Verba autem subjecta, nimirum, non quandoque intelligit, quandoque non intelligit, referenda non sunt ad intellectum agentem, de eo enim jam docuerat philosophus minime intelligere, eo quod non esset, omnia fieri, sed referenda ad scientiam in actu, dixerat enim scientiam in actu posteriorem esse scientia in potentia in eodem subjecto, addidit tamen non simpliciter et absolute, pro qua limitatione probanda subdit scientiam in actu, id est, actu scientem semper intelligere: nam licet unus, et idem non semper intelligat, absolute tamen inter habentes scientiam nunquam deest, qui actu intelligat, atque ita simpliciter loquendo non est prior scientia, quam sciendi actus. Sic exponunt in citato loco Philoponus, et S. Thomas, ac rursum de Spiritualibus creaturis 10, ad 3, et de Anima, a. 5, ad 1. Aliam quoque expositionem tradit idem S. Doctor, 1 p.. q.79, a. 4, ad 2, q. 10, de Veritate, a. 8, ad ultimum, quae tamen non videtur adeo consona litterae.

T. Ulterior enodatio.— Phantasia quo sensu appelletur intellectus patibilis. —Sunt et alia, quae Aristoteles in capite subjicit in haec verba, Separatus autem, id est, solum quod est, atque id solum est immortale, perpetuumque, qui tamen non recordatur, quia est impassibilis: intellectus aute passibilis corrumpitur, sine quo nihil iutelligit anima: difficilia valde. Etenim non constat, quid intelligat per verbum separatus, an ne intellectum agentem, an vero possibilem: unde etiam obscurum est. cui tribuat immortalitatem, cui vero mortalitatem : videntur ergo interpretanda citata verba in hunc modum. Sola pars animae, quae intellectiva et separata manet, immortalis est, sub qua certe parte intellectus agens, atque possibilis comprehenduntur: atque adeo dictio solum partes caeteras animae excludit, sensitivam scilicet ac vegetativam: praedictaque pars est id, quod est, seu subsistens et perse intelligens, quae cum superata invenitur, non recordatur, eo scilicet modo quo in corpore: cum non intelligat ministerio phantasiae: siquidem ista in separatione animae corrumpitur. Unde non male dicitur intellectus ille patibilis, qui corrumpitur, intellectus quidem, quia intellectui ministrat, et nonnihil rationis participat, dum rationi subditur, et ab ea dirigitur, ut idem Aristoteles observavit 1, Ethic., c. ult., et l. 6, c. 1, patibilis autem, vel quia proprie pati potest, phantasmata impressa, expressaque recipiendo, vel quia ejus operatio non sine passionibus, vel odii exercetur, etc., ut 1, de Anima, textu 66, habetur. Atque ita exponunt Philoponus et S. Thomas. In qua tamen expositione unus restat scrupulus, quia ejusdem vocis sequivocationem admittit in uno contextu : nam in principio capitis intellectus possibilis accipitur pro vera potentia intellectiva et spirituali:in fineautem pro imaginatione, seu phantasiacorruptibili et corporea.Occurrendum vero nunquam intellectum spiritualem dici patibilem, sed absolute intellectum, qui sit omnia fier, postea vero addi vocem patibilis, ad ostendendum, non ibi jam sermonem haberi de priori intellectu, sed de phantasia: quia patet etiam ex adjunctis verbis, et sine hoc nihil intelli git anima, quae otiosa essent, si loqueretur philosophus de potentia vere intellectiva: clarissimum quippe erat sine intellectu ueminem posse intelligere: loquitur ergo de phantasia, sine qua etiam nihil intelligimus in hac vita: alia de hac re adduxi, 1. 1, c. 11, tractando de spiritualitate, immortalitateque principii intelligendi hominis: sed nunc data expositio videtur potissima.

8. Corollarium triplea ea dictis. —Ex decisione hujus dubii sequitur primo intellectum agentem et possibilem non esse unum eumdemque in omnibus hominibus, sed multiplicari pro multiplicatione animarum, de quo etiam superius, citato libro 1, cap. 12, meminimus: nam multiplicata forma, multiplicantur consequenter ejus potentiae. Secundo sequitur intellectum agentem potentiam organicam non esse, sicut de intellectu possibili eodem in lib. cap. 9, ostendimus, sunt nimi- rum spirituales, quoniam ad actus spirituales immanenter eliciendos ordinantur. Tertio sequitur intellectum agentem ut sic esse tantum potentiam activam: possibilem vero esse passivam simul, atque activam, ut dictum est, lib. 3, cap. 4.

9. Secundum dubium hujus capitis. — Dubium deinde secundum est de iisdem intellectibus, an uterque sit lumen: Aristoteles quidem agentem intellectum lumen vocat, idem vero sentiendum de possibili, licet diversa raüone: notandum est enim ex D. Thoma, 1 p., q. 71, art. 1, licet lumen primo sit dictum de materiali hoc, atque tangibili, nomen tamen translatum fuisse ad spiritualia, non metaphorice, sed proprie, cum lumen proprie sit quidquid manifestativum est, juxta illud ad Eph. 5: Omnia,que argwuntur manifestantur a luminemanifestatio autem etiam in rebus spiritualibus proprie reperitur. Imprimis ergo intellectus agens lumen dicitur manifestans rem possibili, intellectui nimirum in actu primo, quatenus producit inillo species rerum: quo etiam modo dicitur manifestare, seu illustrare phantasmata, ut c. 2, hujus libri expositum est, neque alia profecto illuminatio procedit ab intellectu agente, quia neque in phantasmate Iumen aliquod producit, neque item medio, cum nullum tale sit, per quod cognitio intellectualis diffundatur: nec vero in intellectu possibili lumen aliud producit, quam species: quia neque ipse possibilis alio indiget, neque illuminatio materialis in rebus spiritualibus fingenda est. Inferes: ergo etiam quodlibet objectum sensibile dici poterit lumen, quatenus producendo species sui seipsum sensui manifestat. Illatio quidem in rigore admittenda esset, si usus ferret. Fortasse tamen lumen magis dicitur de his, quae alia, non quae seipsa manifestant. Deinde intellectus possibilis lumen quoddam est manifestans veritatem in rebus, et judicium ferens de illis.

10. Objectio. — Solutio. — Intellectus agens quomodo dicatur illuminare prima principia. — Dices ergo etiam intellectus agens tale aliquod lumen erit: is namque intellectus communiter dicitur illuminare prima principia, et ex consequenti conclusione, illis mediantibus. Hinc S. Thomas, in 3, dist. 14, quaest. 3, art. primo, scribit lumen intellectus agentis et intelligibilis in actu efficere, et perficere intellectum possibilem ad cognoscendum: prima etiam parte, q. 97, a. 5, ad 3, ait, cognitionem primorum principiorum esse communem nobis omnibus, quia illius actionis causa, qua est in- tellectus agens, omnibus inest, et q. 106, a.1: docet lumen, quodad intellectum pertinet, nihil esse aliud, quam manifestationem quamdam veritatis, et 2, contra Gentes, c. 78, ratione 3, ait habitum principiorum intellectus agentis effectum esse. Occurrendum tamen intellectum agentem circaprincipia primanullam aliam causalitatem vendicare, quam ut producat species repraesentantes eorum terminos, manifestare autem, atque ostendere necessariam connexionem talium extremorum esse munus intellectus possibilis: etenim manifestatio haec, aut actualis est, sicque formaliter efficitur per actum cognoscendi (ipsa quippe actualis cognitio manifestatio est): aut est habitualis et effectiva, atque ita a solo fit intellectu possibili specie informato: ipse enim actum cognitionis elicit, intellectus vero agens remote solum concurrit producendo species. Quod etiam confirmatur: tum quia intellectus agens, ut sic, potentia non est cognoscitiva: tum quia principia cognitis terminis cognoscuntur 1, Posteriorum, cap. secundo, non cognoscuntur autem ab intellectu agente, sed a possibili, posita solum productione specierum per ipsum agentem, ad quam solam exercendam introductus fuit a philosophis, neque aliter cognitioni deservire dici potest: tum denique, quia intellectus possibilis sufficiens ad assentiendum primis principiis, sicut voluntas ad amandum finem ultimum ; nec ratio ulla urget in contrarium: et S. Thomas interpretandus erit, ut primo loco agat de perfectione in actu primo, quam intellectus possibilis ab agente recipit. In secundo, ut velit intellectum agentem esse quidem principium illius actionis, quatenus tamen ministrat species terminorum, quibus cognitis principia cognoscuntur: eodemque modo loquitur in quarto loco, ut seipse exponit, dum ait habitum principiorum effectum esse intellectus agentis, quatenus ab illo phantasmata illuminantur. Jam vero in tertio loco manifeste procedit de lumine intellectus possibilis: quare, etc.

11. Tertium dubium hujus capitis. — Consulatur auctor, disp. A8, Metaphysicee, et d. 43, sect. 9. numn. 14. — Tertium dubium est, quis praedictorum intellectuum sit perfectior potentia: nam Aristoteles, citato capite quinto, libri tertii de Anima, agentem praeferre videtur: Agens enim, inquit, in omn natura prestabilius est patiente: quod etiam usurpat D. Augustinus 12, super Gen. ad litter., cap. 16. Et ratione arguitur. Nam potentia, quae ordinatur ad praestandum alteri complementum, perfec- tior est, intellectus vero agens complementum possibili praestat. Atque ita credunt nonnulli Thomistarum, inter quos est Ferrarius 3, de Anima, quaest. 9, quibus patrocinatur D. Thomas, in 2, d. 20, quaest. 2, art. 2, et quaest. 10, de Verit., art. 8. Resolvendum tamen possibilem simpliciter esse nobiliorem. Primo, quia ejus actio, nimirum intellectio, nobilissima est, nec talis ulla prodit ab intellectu agente. Secundo per intellectum possibilem est noster animus capax divinae visionis, in qua beatitudo hominis consistit. Tertio intellectus agens non nisi ut instrumentum quoddam datum est praeparandis possibili speciebus. Quarto secundum intellectum possibilem maxime Deo et Angelis assimilatur. Et ipse per se loquendo consequitur naturam substantie spiritualis, intellectus vero agens veluti per accidens, ut scilicet defectum objectorum materialium suppleat. Est ergo sine dubio intellectus possibilis absolute perfectior, quanquam prout in potentia est, ad species, quas agens producit, vendicet hic non multum excessum, quod plane sufficit instituto Aristotelis, non enim semper agens simpliciter perfectius est patiente, sed qua agens est tantummodo.

12. Quartum dubium hujus capitis, pars affirmmans. — Quartum dubium est, an hi duo intellectus realiter distinguantur: nam dicta omnia id supponere videntur, certe Aristoteles, ac S. Thomas de his loquuntur, quasi de rebus distinctis. Ratione probatur: quoniam actus harum potentiarum sunt longe diversi, principium enim agendi et patiendi realiter distinguuntur, sed intellectus agens est principium agendi, possibilis patiendi: ergo, etc. Probabilis quidem opinio haec quam innuit S. Thomas, quaest. 79, art. 7, in 1 p., et in 2, d. 17, q.2, art. 4, tenentque universa ejus schola, et Marsilius Ficinus, lib. 15, de Theologia Platonis. Potest etiam ex dictis explicari et confirmari: nam potentia cognoscitiva solum est receptiva specierum, et operativa per easdem, non autem activa illarum, sed principium agendi illas, est diversum a potentia cognoscente, prout haec omnia patent in sensibus: ergo idem credendum erit in intellectu: nam ex sensibus intelligibilia sunt investiganda.

13. Pars negans probabilior. — Opposita tamen sententia est valde probabilis, quam tenent alii non ignobiles scriptores. Major in 2. d. 16, quaest. unic. Abulensis, Exod. 23. q. 70, Niphus, lib. de Intell., tract. 4, cap. 21. Eo fundamento, quod absque distinctione reali facile possit intelligi munus intellectus agentis, eadem enim potentia activa esse valet specierum, et ut sic intellectus agens appellari: et rursum operativa per illas, sicque dici intellectus possibilis, neque in actibus spiritualibus principium agendi et recipiendi oportere distingui, ut alibi traditur. Secundo, quia multarum species potest intellectus possibilis sibi formare, ut ex supradictis patet: ergo si vim activam habet specierum quarumdam, omnium plane habere poterit. Tertio intellectus noster quasi medius est inter intellectum angelicum et sensum, ille enim natura sua inditas habet species omnium rerum, ac si ab intellectu instar passionum dimanarent, potentiae autem sensitivae maxime exteriores et speciebus carent, et illas ab extrinsecis objectis recipiunt, intellectus vero noster, et speciebus caret a principio, in quo a perfectione Angeli declinat, et quamdam habet convenientiam cum illo: statim enim, ac anima ipsa quippiam cognoscit per phantasiam, ab ipso intellectu manat species id repraesentans. Quare eflicientia haec quodammodo se habet instar emapationis speciei ab intellectu, atque ita potentia distincta non procedit talis efficientia. Confirmatur, quoniam intellectus agens post hanc vitam semper actione carebit, quod inconveniens censetur si potentia est distincta realiter: erit ergo virtus ejusdem potentiae. Itaque universa, quae de utroque intellectu dicuntur, de duplici ejusdem potentiae vi facile dici possunt, quae certe opinio verior apparet, quamvis nihil certum se offerat: an autem distinctio formalis saltem sit admittenda, dicetur inferius.

PrevBack to TopNext