Text List

On this page

Caput 9

Prev

How to Cite

Next

Caput 9

Caput 9

Utrum intellectus practicus et speculativus sint potentiae distinctae

CAPUT IX. UTRUM INTELLECTUS PRACTICUS ET SPECULATIVUS SINT POTENTIAE DISTINCTAE.

1. Prima differentia inter practicum et speculativum. — Replicatio secunda.—HWHanc quaestionem tractat Aristoteles, lib. 3, de Anima, cap. 9 et 10. Estque valde necessaria ad explicanda diversa munera intellectus nostri, disputat praeterea de intellectu practico et speculativo, libro 6, Ethicorum, a capite 1, per sequentia, et lib. 14, Magnorum Moral., c. 35, Metaphysicae, capitibus 1 et 6, Metaphysicae, capite primo. Pro expositione ergo primo notandum, practicum et speculativum potissime differre ex parte finis, ut Aristoteles, dicto loco, docet: nam finis speculationis est veritas, et perfectio ipsius intellectus ut sic, finis vero practici est opus: et ideo speculatio propter seipsam est appetibilis: practicum vero tantum in ordine ad opus, et propter bonum, quod in operatione reperitur. Ad cujus differentiae declarationem est secundo notandum intellectum nostrum circa duo versari: primo quidem circa cognitionem rerum tam externarum, quam propriae etiam naturae: secundo circa operationes proprias, inter quas aliae sunt in potestate hominis, quoad usum et exercitium, atque etiam quoad rectitudinem et pravitatem, aliae vero fiunt necessario, quae proinde in potestate hominis non existunt. Circa priores autem operationes dupliciter potest intellectus versari: aut cognoscendo illas secundum entitates suas naturales: aut regulando, constituendoque in illis modum, quo optime fiant. Quando ergo intellectus noster versatur circa rem quamlibet sibi extrinsecam, vel intrinsecam, cognoscendo tantum naturam, et proprietates illius, ea cognitio speculativa est, quando vero circa operationem hominis ipsius, regulando, ponendoque illi modum, talis actio erat communiter practica. Quapropter cognitio speculativa vendicat pro materia proxima circa quam versatur, rem cognitam: pro fine autem ipsam veritatem, quae de re illa potest demonstrari: at vero cognitio practica pro materia, et objecto sortitur operationem humanam, et pro fine rectitudinem illius, et, ut ita dicam, regulationem in facto esse: quod intelligendum venit, quando operatio ipsa est praxis, ut statim explicabo. Et hac de causa intellectus practicus rem considerat, ut operabilem, quia nimirum immediate considerat, ut operationes hominis, ac res alias, ut sub talibus cadunt operationibus.

2. Secunda differentia. — Tertia. — Quarta. — Quinta. — Hinc altera sumitur differentia practici et speculativi, quod speculativum versatur potissime circa universalia, unde scientia maxime speculativa, qualis est metaphysica, maxime universalia contemplatur: practicum vero potissime intendit in particularia: qua de causa prudentia habitus intellectus est maxime practicus, quia particularia considerat. Ac ratio a priori est, quia circa actiones versatur, quae ad singularia terminantur. Et quamvis practicum circa universalia saepe versetur, id tamen non nisi in ordine ad singularia. Unde suboritur tertia differentia, quod speculativum est maxime de aeternis, ac necessaris: quod si attingit etiam corruptibilia, ea plane abstrahit, et quasi perpetua considerat: practicum vero de contingentibus, quia respicit singularia particularesque circumstantias eorum, quae facile mutabiles sunt. Est et alia differentia, quod speculativum res contemplatur ex earum principiis: practicum vero considerat easdem, quasi ponens in seipso principium illarum: sic philosophus naturalis cognoscit passiones animae considerando quid in se sint, et quomodo oriantur a tali natura, et hoc ipsum est considerare rem speculativo modo: philosophus autem moralis observat animae passiones, ut reducendae sint ad mediocritatem per virtutes, quod est agere de illis modo operabili. Ultima tandem differentia, ad quam numeratae omnes reducuntur, posita est in diversitate objecti formalis, nam practicum respicit operabile, ut sic, speculativum autem veritatem, ut sic, quae est differentia ex parte finis, ut recte notavit Cajetanus, 1 part., quaest. 14, art. 16. Quapropter superflua est quorumdam disputatio, an practicum et speculativum differant ex objecto, an ex fine, quam excitant Antonius Andreas 6, Metaphysicae, q. 1, Soncinus, q. 4, Javellus, quaest. 5, si enim sermo sit de objecto materiali, in eo plane non differunt, cum circa idem objectum materiale practicum et speculativum possint versari: si vero de objecto formali idem prorsus est cum fine: nulla ergo existit controversia.

3. Primum corollarium ea doctrina data. — Finis scientis potest per accidens variare rationem practici vel speculativi: non vero per se. —Ex dictis de practico et speculativo in communi colligitur primo resolutio illius quaestionis, an scientia practica et speculativa differant ex fine ipsius scientiae, multi enim putant habitum practicum non esse absque fine scientis, ut Soncinus et Javellus paulo ante citati, quibus videtur favere D. Thomas, 1 p., q. 14, art. 16, et quaest. 79, art. 2. Dicendum est tamen, habitum ex se habere practicum esse, vel speculativum, neque finem scientis posse variare hujusmodi rationem in habitibus: sic scientia, qua cognoscitur Deus cum attributis ipsius speculativa est, quantumlibet ipse sciens finem aliquem extrinsecum per illam sibi proponat acquirendum. Alioquin vana foret divisio scientiarum in practicas et speculativas, nam quaelibet posset practica evadere, aut speculativa juxta placitum addiscentis, quod est ridiculum. Ac ratio a priori est, quia habitus practicus dicitur, eo quod directivus sit operationis, quod vero actu non dirigat per directionem et intentionem addiscentis, per accidens est, nec illius mutat naturam, sicut regula semper talis est, quamvis ad regulandum non applicetur. Ita Cajetanus, citato ar- tic. 16, primae partis, Ferrarius 3, contra Gentes, cap. 20, Soto, quaest. 4, proaemialium in logicam. Fatemur tamen finem scientis modum mutare in acquisitione scientice, operationemque et habitum practicum reddere, non quidem per se, sed quasi per accidens et occasionaliter: veluti si quis acquirat scientiam de re operabili, non animo operandi, sed cognoscendi naturam illius, procedit quidem ex accidenti, speculativo modo: qui vero addiscit animo operandi, procedit practico, atque adeo cognitio haec practica erit, illa speculativa, quod quidem ex fine scientis ortum habuit, occasionaliter tamen id habent ex intrinseco modo procedendi, et ita est intelligendus sanctus Thomas: si tamen quis non variaret modum acquirendi scientiam, quamvis variaret propositum et finem suum, ratio scientiae non mutaretur, et ita per se loquendo finis scientis non variat rationem habitus practici, vel speculativi.

4. In dubio suborto prima sententia. — Secunda sententia rejicitur. — Sed an in actibus ipsis requiratur actualis intentio operandi ut consideratio practica dicatur, dubitari posset. Quidam affirmant, asserentes nullam considerationem actualem esse practicam simphiciter, nisi illi addatur actus voluntatis intendentis operationem: habitus enim, inquiunt, dicitur practicus, quia est directivus, talis autem est absque operantis directione, et ideo est etiam practiens absque tali directione: at vero actus practicus dicitur, quia actu dirigit, non potest autem dirigere actu nisi voluntatis intentio accedat: quare, etc. Alii addunt requiri voIuntatem rectam, quod falsum puto, nam a voluntate errante procedere potest actus practicus pravus: et imprudentia practica plane est, sicut contraria prudentia, imo et error practicus dari valet, unde ex 3, Ethicorum, cap. 1, celebratur omnem pravum gnorare quid agat, ignorantia practica videlicet, ignorantia quippe speculativa minime ignorat.

5. Primum quoque exploditur. — At enim non solum sententia haec, verum etiam prior displicet, namque ut actus intellectus dicatur practicus, non pendet a voluntate, ut a movente: quod probatur, quia omnis actus intellectus, qui de se tendit ad movendum appetitum et regulandum actum illius, practicus est: actus autem, a quo movetur appetitus, antecedit omnem appetitum: non ergo actus practicus per se requirit voluntatis intentionem. Major patet: quia non intellectus speculativus, sed practicus movet appetitum, ut docet Aristoteles: minor vero ostenditur, quia appetitus non tendit nisi ad objectum cognitum, ideoque prima cognitio practica appetitum movens praeire debet omnem actum appetitus, alias in infinitum procederetur, ut notavit Aristoteles 7, Ethicorum ad Eudemum, et nos infra dicemus, lib. 5, capite 3, hic vero actus, omne malum est fugiendum, practicus est, siquidem vim habct movendi appetitum, imo primum principium censetur rationis practicae: ut divus Thomas notat, 1 p., quaest. 79, art. 12, unde in 2, 2, queest. 49, art. 2, habitum elicitivum talis actus inter partes prudentiae collocat.

6. Replica pro eadem prima sententia. — Vera enodatio. — Suadetur. — Sed occurrunt adversarii, actus ejusmodi non esse perfecte practicos, cum possit mens in eorum cognitione sistere: et speculari tantum omne malum esse detestabile et omne bonum dirigibile, unde a quibusdam similes actus vocantur speculative practici. Fortasse tamen quaestio de nomine erit, atque ita actus ille potest simpliciter practicus censeri. Unde S. Thomas, quaest. 17, de Veritate, art. 1, synderesim vocat simpliciter habitum practicum. Ratio est, quia licet possit intellectus in cognitione illa sistere, ex natura tamen sua actus ipse movere appetitum valet, media conclusione practica, quae ex illo infertur, assensus namque principiorum naturaliter tendit ad assensum conclusionum, ejusdemque ordinis est cum illo: unde confirmatur institutum, nam actus hic in particulari, malum hoc, verbi gratia, futurum, est fugiendum, practicus est: ergo, et universalis ille, omne malum est fugiendum, practicus erit. Antecedens suadetur, quia talis habet pro objecto rem operabilem, modoque operabili circa illam versatur, cum proponatur facienda, et actus ipse sufficiens sit ad movendum voluntatem, et ad hoc ex se dirigatur. Jam consequentia suadetur: quia eadem est ratio de actu universali et particulari. Hinc ergo formatur argumentum. Actus hic, omne malum est fugiendum, practicus est, non pendet autem ex voluntate operantis: ergo, etc. Tandem actus conscientiae, dictus murmuratio intellectus de actu malo, ex quo sequitur remorsus in voluntate, ille, inquam, actus practicus est: utpote quaedam synderesis, movetque voluntatem et tamen praevenit omnem appetitum, quia nobis etiam nolentibus intra nos excitatur: ergo actus practicus non tantum ille est, qui a voluntate procedit, vel qui actu dirigit operantem, sed qui de se est sufficiens ad moven- dum appetitum, et ad id ex se tendit natura sua.

7. Doctrina proacima temperatur. — Est quidem verum inter practicos actus esse nonnullos magis practicos, quam alios: namque sermones universales nonnihil magis speculationis participant, et inter actus prosecutionis, vel fugae, il, qui exercite ad illam dirigunt, quale imperium, magis practici sunt, quam qui in actu signato solum judicant fugiendum esse, vel persequendum: omnes tamen possunt dici practici absolute, quia omnes habent pro fine opus. Inferes, ergo omnis actus intellectus practicus est, siquidem omnis de se excitat voluntatem saltem delectando, cognitioque Dei practica est, quoniam motiva etiam est voluntatis ad illum amandum. Neganda tamen sequela, actio enim practica non ea dicitur, ex qua sequi potest affectus in voluntate, ut S. Thomas notat de Veritate, quaest. 14, art. 4, sed quae directiva est operum, ad hocque tendit ex genere suo, hujusmodi vero est omne dictamen intellectus circa res agendas, vel fugiendas, sunt item consilii, qui plane inducunt ad operandum, quamvis efficaciter id non efficiant, id enim de ratione omnium practicorum actuum non est, sed quod ad id tendant ex sese.

8. Secundum corollarium. — Secundo colligitur ex dictis, quidnam sit actus practicus, quidnam praxis, de quo plurimi plurima disputant tam metaphysici, quam theologi : quidam autem aftfirmant praxim debere esse operationem intellectus: alii vero, ut Scotus et Soncinus definiunt praxim necessario esse operationem alterius potentiae ab intellectu : est vero, ut existimo, dissensio de nomine, nam actus practicus est, ut diximus, quo intellectus ordinat, aut dirigit operationem , praxis vero dicitur operatio ipsa quae regulatur et ordinatur per actionem practicam intellectus: nam praxis nomen Graecum est, Latine, operationem significans: atque hic videtur communis vocabulorum usus, unde communiter praxis putatur actus alterius potentiae ab intellectu, practicus vero actus ab intellectu ipso elicitur, atque intra illum invenitur.

9. Dubii cujusdam enodatio. — Sed, an praxis sit etiam interdum actus ab intellectu elicitus communiter negari solet, dicendum tamen actum intellectus considerari, aut ut operatio est, secundum suam substantiam tantum, sicque verum, vel falsum esse, ac speculationem quamdam ; aut considerari, ut objicitur actui voluntatis, ab eaque elicitur, et a prudentia imperatur, et ut sic intellectum bonum esse, vel malum, atque ejus actus praxes, cum sint actus voluntarii et morales, proindeque virtutis, vel vitii: qua propter cum sanctus Thomas, 1, 2, quaest. 57, art. 1, ad primum, ait habitum practicum dirigere opus exterius, seu alterius potentiae ab intellectu, non contendit dirigere semper, ac necessario, sed communiter. Etenim prudentia dirigit etiam actus intellectus quantum ad usum: vel certe intelligendus erit, quod immediate dirigat actum alterius potentiae, nempe voluntatis: mediate enim dirigere poterit actum intellectus, in quantum sub voluntatis electionem cadit.

10. Tertium corollarium continens assertionem principalem. — Tertio colligitur decisio quaestionis propositae, cujus tandem conclusio sit. Intellectus practicus et speculativus non duae sunt, sed una potentia tantum realiter, atque formaliter. Ita S. Thomas supra dum asserit hosce intellectus differre tantum secundum modum concipiendi nostrum. Ratio conclusionis est, quia objectum intellectus adaequate estunum formaliter, nempe intelligibile: sub quo continentur practicum et speculativum, et eorum actus tanquam objecta partialia, quod supra lib 3, cap. 30, in simili dicebamus de sensu interiori, et patet amplius. Nam speculatio est quasi fundamentum actus practici, a cognitione enim speculativa saepe descendimus ad cognitionem practicam: praeterea si intellectus practicus et speculativus formaliter differant propter diversitatem actuum, quaelibet potentia haberet innumeras fere distincticnes formales, nam quot habet actus diversos, tot conceptibus diversis potest concipi. Tandem, quia potentia intellectiva est universalissima in suo genere, ideo una tantum merito ponenda est.

11. Objectio contra assertionem ec Aristotele. — Ex ratione. — Satisfit. — Huic conclusioni repugnare videtur Aristoteles 6, Ethicorum, cap. 1, et libro Magnorum moralium, cap. 35, ubi intellectum practicum et speculativum, duas partes animae genere diversas vocat, assignata ctiam distinctione ex objectis: et 3, de Anima, textu 53, intellectum practicum virtutem deliberantem appellat, intellectum vero specula:ivum principium intelligendi, additque distingui inter se magis, quam irascibilem et concupiscibilem, quae utique potentia secundum pene omnes distinguuntur realiter: quare, etc. Accedit ratio, quia diversa objecta, et actus horum intellectuum veram arguunt distinctionem. Ad Aristotelem res- pondendum: si, ut verba sonant, opinetur, non esse probandum: exponi tamen posse, voluisse tantum in intellectu nostro duplicem vim partialem intelligi, duplexque munus ejusdem potentiae, veluti si in luce Solis distinguamus virtutem calefaciendi, atque illuminandi ad ostendendos diversos effectus ejusdem potentiae. Ad rationem dicitur illa omnia, quae recensentur partialia esse sub objecto adaequato comprehensa.

12. Instantia ex sententia Capreoli et quorumdam Thomistarum. — Eacluditur. — Sed obstat adhuc, si intellectus practicus et speculativus essentia non distinguantur, nec habitus scientiae practicae et speculativae distinguentur. Ita quidem asseruerunt Soncinus, Javellus et alii cum Capreolo in prologo. Eorum tamen sententia falsa videtur, quoniam praedicti habitus per proprios, et intrinsecos fines, et objecta formalia separantur, ut supra ostendimus, neque est simile de potentia et habitibus: nam, ut etiam alibi monuimus, potentia multo universalior est, quam habitus eam perficientes, cum sit superior et eminentior, unde licet una potentia sit, quae speculatur veritates, et dirigit operationes humanas: alter tamen habitus est, qui potentiam hanc perficit in primo munere, alter, qui in secundo: qua de causa distinctio habituum non essentialis solum, sed etiam generica dici solet: ut notavit Sotus in logica supra, et Cajetanus, 1 part., quaest. 1, art. 4, non quod in nullo genere conveniant, ut nos etiam in posterioribus apud Aristotelem docuimus, sed quod constituant duos habituum ordines valde inter se diversos, distinctasque rationes scientiarum sub se continentes. Unde sub priori ordine continetur tota latitudo principiorum, conclusionumque scientiarum speculativarum, quae ex variis abstractionibus distinguuntur, de quibus etiam in proprio loco plura diximus, sub posteriori vero tota latitudo habituum practicorum coercens omnes practicas scientias, artes, prudentiam, etc., qui habitus inter se per activum, factivumque distinguuntur ab Aristotele 6, Metaphysica, et 6 item Ethicorum.

13. Notatio prima pro doctrina proxima. — Ad cujus dictinctionis intelligentiam est notandum, primo, quod habitus practicus ille dicitur, qui ponit modum et rectitudinem in dirigenda actione humana, quae quidem dirigi potest, aut quantum ad usum moralem, ut scilicet studiose fiat, aut quantum ad rectitudinem naturalem, id est, ut nimirum in pro- prio genere operatio illa perfecta prodeat: sic ars pingendi vel scribendi hominem dirigit ad recte exercendam illam operationem in ordine ad picturam, vel scripturam bonam. Prima rectitudo operationis est rectitudo ad bonum simpliciter, quia est bonum hominis, ut homo est. Secunda rectitudo est ad bonum secundum quid, quia est bonum hominis, non ut homo est, sed ut talis, vel talis artifex. Rursum prima rectitudo pertinet ad prudentiam, et actus illam comitantes, tendit enim ad rectitudinem simpliciter voluntatis et appetitus. Secunda vero rectitudo pertinet ad artes, unde scite scripsit Aristoteles, prudentem magis vituperari, si volens erraverit, quam si nolens, at vero artificem e contrario plus vituperari, si erraverit nolens, quam si volens: quia in prudente requiritur rectitudo appetitus, non item in artifice.

14. Notatio secundum. — Dialectica practica ne sit, an speculativa. — Secundo est notandum inter operationes humanas, quasdam esse, quae transeunt in exteriorem materiam, efficiuntque aliquid manens transacta actione, alias vero, quae non transeunt in talem materiam, sub quibus comprehenduntur, quae nihil operis relinquunt, cum transierint, veluti citharizatio, saltatio, etc., primi generis operationes factiones proprie vocantur: Aristoteles ergo, dictis locis, agibile vocat, id quod est agibile simpliciter, et ita solam prudentiam ait vocari, versarique circa agibile, et artem omnem circa factibile: unde prudentiam vocat habitum cum ratione activum, artem vero habitum cum ratione factivum, idem habet libro magnorum moralium, cap. ult. At enim Alexander Aphrodisius 6, Metaphysicae, cap. 1, quem sequi videtur S. Thomas 1,2, quaest. 57, art. 4, duplices artes distinguit, alias, quae versantur circa agibile, dicunturque liberales, cujusmodi sunt quaecumque circa actiones immanentes versantur, et alias, quae circa factibile occupantur, ac dicuntur, serviles: prioris generis artes distinguuntur a prudentia, quae circa agibile simpliciter versatur, dirigendo bonitatem, rectitudinemque simpliciter in actionibus: artes vero circa agibile secundum quid, ut diximus. Urgebis. Dialectica igitur scientia practica erit, cum ars directiva sit operationum humanarum et earum regula. Occurrendum tamen quantum ad modum quidem practicam esse, attamen excipi a numerc artium, et speculativam dici posse, quia speculationem, ut speculatio est, ut dirigit, alibi diximus.

15. Quaestiuncula expeditur. — De hoc argqumento videndus auctor, disp. 44, Metaphysice, sect. ult., a n. 18. — Superest breve dubium, an unus, idemque habitus esse queat practicus et speculativus, ac negandum videbitur, cum dixerimus distingui essentialiter. Censeo tamen inter habitus infusos aliquos esse practicos, et speculativos simul, eo quod perficiunt intellectum secundum operationes aliquas utriusque generis: cujusmodi sunt fides supernaturales, Spiritus sancti dona, quae fidei correspondent, ut docet D. Thomas 2, 2, quaest. 4, art. 2, ad 3, et quaest. 8 et 9. Scientia denique Theologiae. Ratio est, quia tales habitus cum habeant supremum objectum, nempe Deum, ad quem omnia ordinantur, tractando de Deo summam speculationem attingunt, quia vero simul agunt de iis, quae ad Deum ordinantur, inter quae operationes humanae numerantur, aliquid etiam practici participant, inter alios vero inferiores habitus quidam sunt mere speculativi, ut metaphysica, quidam mere practici, ut prudentia: quidam aliquid ex utroque videntur communicare, ut moralis philosophia, quae quidem practica videtur esse, partimque speculativa, ut insinuat Aristoteles, in principio Ethicorum.Quapropter speculativum, et practicum differentiae erunt essentiales, quando habitus eis adaequantur, at quando habitus superiorem quemdam modum sortitur, potest nonnihil ex utroque participare, et intellectum sub utraque ratione perficere.

PrevBack to TopNext