On this page
Caput 10
Caput 10
Utrum intellectus practicus et speculativus sint potentiae distinctae
1. Tria hic explicanda puncta. — In hoc capite superest explicemus reliqua, quae ad potentiam intellectivam pertinent: quorum primum illud est, quomodo intellectus noster praeterita cognoscat, et obiter etiam attingemus de modo cognoscendi futura, ac tandem diverse denominationes explicabuntur, quae intellectui accommodantur. Circa primum experimento constat, intellectum nostrum cognoscere praeterita, de modo tamen est ditficultas: circa quam fuit opinio Avicennae post actum intelligendi, intellectum non conservare species, sed quandocumque cognoscit absens objectum, fieri novam productionem speciei a phantasmate, et intellectu agente. Ratio ejus est, quia si potentia cognoscitiva conser- varet species, semper cognosceret, quia semper praesto esset cognoscendi causa, nimirum potentia, atque species.
2. Prima assertio contra Avicennam. — Sit tamen prima conclusio. Species intelligibiles conservantur in anima transacto intelligendi actu. Est communis Theologorum, de qua D. Augustinus, 10 lib. Confessionum, a cap. 8, et ultra, Magister, in 2, distinct. 3, et ibi expositores D. Thomae 2, contra Gentes, cap. 74. Cicero, Tusculana prima, colligitur ex Aristotele, lib. 2, de Anima, cap. 5, ubi docet intellectum permanere posse in actu primo absque secundo, et lib. de Memoria et reminiscentia, cap. 2, fatetur dari memoriam intelligibilium. Idque experientia patet: nam recordamur actuum praeteritorum Dei et beneficiorum ejus: item cum volumus, consideramus ea, quae habitualiter novimus: est autem superfluum novam semper productionem specierum inducere, quia rerum plurimarum species multo discursu et labore comparantur, eaque ratione tolleretur scientia habitualis, quae magna ex parte consistit in ordine specierum. Causa a priori est, quia intelligibiles species non pendent in conservari a praesentia objecti, nec ab actu intelligendi, quia nullum est talis dependentiae verisimile fundamentum: neque nullum genus causae assignabitur in quo pendere dicantur, aut contrarium, a quo jam productae corrumpantur, cum tam ipsae quam subjectum spiritualia sint. Et confirmatur , quia intellectus angelicus conservat species, et pars sensitiva interior similiter: cur ergo non intellectus noster, qui in suo genere habere debet virtutem completam cognoscendi: ea vero magna ex parte completur ex hac perfectione retinendi species: alias anima separata non recordaretur rerum, quae gessit in corpore, cujus oppositum Scriptura sacra non obscure testatur, docens animam separatam memorari rerum hujus vita, ut Lucae 16, Isaiae ultimo, de quo iterum, lib. 6, cap. 3, fundamentum tamen Avicennae solutum est, lib. 3, cap. 3, de quo videndus D. Thomas, de Memoria et reminiscentia, lect. 2.
3. Secunda assertio contra Magistrum. — Dubii incidentis dilutio em schola Thomistarum non placet.—Aliorum responsio emploditur. — Restat vero dubium, quaenam sit potentia conservans hasce species, nam Magister supra putat distinctam ab intellectu. Sittamen secunda conclusio. Potentia specierum servatrix ipse est intellectus. Suadetur primo, quia eadem est potentia cognoscens in praesentia, et ab- sentia objecti, ut de sensibus interioribus vidimus in libr. 3, quod majori ratione verum habet in intellectivis potentiis, quae sunt universaliores, ac minus limitatae. Secundo, quia superfluum est multiplicare potentias sine necessitate: rationes deinde pro prima conclusione factae probant species intelligibiles in ea potentia conservari, in qua primo recipiuntur. Dubium tamen ulterius suboritur, an intellectus conservans, ut probatum est, species, propriam rationem vendicet memoriae S. Thomas supra, art. 6, negat, quoniam memoria ( inquit) debet esse praeteriti, ut praeteritum est, intellectus autem non potest cognoscere praeteritum ut sic, id enim importat tempus determinatum in particulari, quod pertinet ad conditiones individuas, quas ignorat intellectus, qui universalia tantum attingit. Hoc idem sentit ipsius Schola, sed jam exclusum est ex supradictis: etenim intellectus rem cognoscit cum affectionibus, seu conditionibus peculiaribus perfectius multo, quam sensus. Alii ergo putant intellectum non sortiri perfectam rationem memoriae, eo quod non habeat pro objecto adaequato praeteritum, ut sic, sed indifferens sit ad praesens, et praeteritum cognoscendum. Hoc tamen momentum non habet, quia memoria etiam sensitiva non versatur adaequate circa praeterita, sed etiam praesentia novit, ut ostendimus: praeterquam quod non sit, cur ad rationem perfectae memoriae spectet adaequari praeterito: Angeli namque et Deus perfectissime memorantur. Genes. 9. Becordabor faederis mei, et caetera. Jerem. 2. RHecordatus sum tui. Nimirum Deus memoriam habet, non ut potentiam tantum importat, sed actualem cognitionem omnium praeteritorum, qua tamen etiam praesentia intuetur.
4. Tertia conclusio contra preedictos auctores probatur. — Tertia itaque conclusio sit. Intellectus est proprie admodum memoria et multo perfectior, quam in parte sensitiva inveniatur. Haec ex ipsa definitione ostenditur. Nam memoria est potentia cognoscens praeteritum ut praeteritum, sed intellectus hoc modo perfectius percipit, quam sensus: quippe qui novit tantum praeteritum materialiter, intellectus vero etiam formaliter, cum cognoscat ipsam temporis rationem: ergo, etc. Oppones in hunc modum, Aristoteles, lib. de Memoria et reminiscentia, videtur abstruere memoriam per se esse primi sensitivi, per accidens vero esse intellectivae partis. Experientia quoque liquet memoriam intellectivam maxime pendere a sensibus: quare, etc. Respondendum: cum intellectus in hac vita pendeat in cognoscendo a phantasmate, eorum tantum memorari, quorum phantasmata apud sensum reperiuntur, ideoque memoriam dici existere in primo sensitivo, ortumque habere dependentiam memoriae intellectivae a sensibus: unde rerum, quae altius imaginationi imprimuntur, facilius memoramur; qua de causa Cicero, in l. Rheticorum, monuit, si subtilium rationum memorari volumus, eas sensibus alligemus.
5. Notationes pro cognitione futurorum. — Pro cognitione futurorum non possumus hoc loco multa disserere, videri possunt aliis in locis in Theologia: hic breviter est notandum, cujusmodi futura, ut futura sunt, non posse a nobis certo cognosci per vim nativam intellectus. Secundo notandum inter contingentia quaedam esse libera, utpote quae a libertate pendent: alia vero contingentia dici a causis quidem naturalibus: sed quia aliquando impediuntur, ideo suam etiam contingentiam habere censentur. Et in utrisque alia dantur, quae saepe eveniunt, alia quae raro, vel quae ad utrumlibet: atque in confuso loquendo ea, quae frequenter eveniunt, judicari probabiliter possunt eventura, et sic de aliis proportione servata. At vero descendendo ad particulares effectus considerandae sunt circumstantiae, et signa omnia, ex quibus conjectari possit quidnam sit eventurum, nunquam tamen determinato judicio cognosci valent, ea praecipue quae sunt libera: unde qui hujusmodi futura praedicunt, ut certa, saepissime decipiuntur, et spiritu daemonis aguntur. Aliae tandem sunt res futurae satis certae: aut quia sunt a Deo revelatae ut extremum judicium: aut quia habent determinatas causas naturales, quae proinde possunt a nobis determinate, ac certo cognosci, cum subordinatione tamen ad divinam potestatem, quae facile omnes potest invertere.
6. Varia munera unius intellectus percurruntur et nomina. — Ultimo loco est in hoc capite notandum, intellectum nostrum varias habere denominationes, quarum omnium significata explicare oportet, quia non diversas potentias important, sed unam et eamdem sub rationibus diversis. Ad illarum ergo omnium explicationem recolendum ex superioribus intellectum secundum se nudum quidem esse speciebus et habitibus, potentem vero utraque recipere, et ut sic dici possibilem, cumque primo recipiat species rerum, vel habitus, ideo intellectum vocari in actu primo, hoc est, habitualiter: postmodum vero cum jam actu operatur, dici intellectum in actu secundo. Porro in hac operatione multipliciter variatur: nam res quasdam cognoscit simplici intuitu, ut de primis principiis indicat naturali lumine sine discursu, sub qua consideratione intellectus simpliciter nominatur, eo quod in tali operatione assimilatur intelligentiis angelicis. Ex principiis deinde ratiocinando conclusiones colligit: eoque modo appellatur ratio. Unde jam constat rationem, et intellectum eamdem esse potentiam. Deinde ratiocinatio haec versari potest, aut circa res divinas et aeternas, aut circa humanas et caducas. Circa divinas dupliciter, vel cognoscendo, atque in se ipsas contemplando, vel per eas regulando actiones humanas, veluti si ex bonitatis Christi consideratione colligamus peccatum non debere regnare in mortali corpore nostro, quod fecit Paulus ad Roman. 6. Ratio ergo hoc utroque modo divina considerans ratio superior nominatur. Similiter circa res humunas versari potest intellectus cognoscendo, aut etiam actiones hominis regulando, quo pacto dicitur inferior ratio. Atque ita constat etiam inferiorem rationem, ac superiorem unam esse inter se potentiam eamdemque cum intellectu de qua distinctione optime D. Augustinus, de Trinitate, cap. 2. Ulterius vero dici solet intellectus mens, qua voce potentia alia non importatur, sed explicatur dignitas intellectus nostri, mens enim quamdam eminentiam significat in ipsa potentia intellectiva, quasi a metiendo dicta, metitur enim veritatem in rebus, quidque unicuique conveniat, aut non conveniat. Distingui praeterea solet in anima nostra pars opinativa et scientifica, Aristoteles enim 6, Ethicor., cap. 1, ait esse in anima potestates et vires rationis participes, alteram per quam contemplamur necessaria, ad quam habitus scientiae pertinent, alteram per quam contemplamur contingentia, ad quam pertinet habitus opinionis, quo loco intelligentiae non sunt diversae potentiae, sed unus intellectus utrasque complectens vires, discurrendi scilicet, tum in rebus evidentibus, tum etiam in probabilibus, unde diversas recipiat denominationes. Eodemque modo est interpretandus Augustinus 10, de Civitate, fere per totum. Denique dici interdum solet intellectus noster adeptus, id est, in eo statu constitutus, in quo consecutus sit quaecumque habere potest, quem statum solum in gloria habebit. Atque haec sunt officia, quae intellectui tribuuntur. De aliis enim vocibus practico, speculativo et memoria jam a nobis est dictum.
7. Objectio dupliciter removelur.— Ex dictis omnibus constat potentiam intellectivam esse unicam, significatam diversis nominibus juxta diversos conceptus inadaequatos intellectus nostri. Dices, si haec omnia, nec distinctionem quidem formalem, seu essentialem arguunt in intellectu possibili, certe neque agens intellectus ab eo distinguetur essenptialiter, si semel demus non distingui realiter. Admitti totum imprimis posset, neque magnum id esset inconveniens. Secundo neganda est aequiparatio: namque intellectus possibilis et agens objecta adaequata vendicant, actusque adaequatos omnino distinctos: in modo etiam operandi longe differunt, quia unus operatur cognoscendo, et non alter: unus est in potentia ad actum primum, alius vero est in actu primo constitutus ex natura sua, ac tandem rationes habent distinctas, quarum altera non est pars alterius: at vero rationes illae, quas in intellectu possibili consideramus, partiales sunt et inadaequatae, integrantes unam perfectam rationem potentiae cognoscitivae, et ideo non est par ratio. S. Alia intellectus nomina ulterius afferunlur.—Praeter dicta circumferuntur ahla nomina, quae non tam ipsam potentiam intellectivam, quam actum aliquem, vel habitum ejus significant, quorum primum est intelligentia, quae proprie actualem dicit operationem, qua rem simplici intuitu cognoscimus, unde simplex primarum veritatum cognitio antelligentia dicitur, cum vero talem cognitionem ad alia cognoscenda adhibemus, discursus vocatur, ab aliis vero attentio: cum autem circa aliquid inquirendum insistimus, cogitatio nuncupatur, et in practicis consultatio, cum cognitionem assequimur, nominatur sapientia, vel rectun judicium, cum res cognitas disponimus, ut aliis manifestamus, quaedam interior locutio censetur, et per haec pleraque nomina alia in- ternoscemus: universa enim exponere esset superfluum.
9. Duo alia tandem exponuntur de quibus . auctor 4, 2, tract. 3, disput. 12, sect. 1.—Duo tamen non praetermittam, synderesim et conscientium - synderesis nomen est non intellectus, sed habitus in eo existentis, facilemque reddit ad assentiendum principiis practicis, unde Latine sonat conservationem, fortasse quia judicio talis habitus plura sunt conservanda, vel certe, quia illius munus est conservare in nobis officium rationalis naturae. De hoc habitu, atque altero, qui circa speculativa versatur, intellectusque principiorum dicitur, videantur dicta apud Aristotelem in posterioribus. Jam conscientia significat habitum quemdam dimanantem a synderesi immediate, vel mediate judicio alicujus conclusionis practicae, est enim conscientia quoddam actuale examen nostrarum operationum, quo judicamus illas malas esse, aut bonas: si forte judicamus malas, e vestigio sequitur in voluntate remorsus, et tristitia quaedam, quae vermis appellatur. Si autem nihil apprehensibile in illis invenimus, subsequitur quies quaedam et gaudium. Unde 2, Corinth. 1, dicitur: GIoria nostru est testimonium conscientie nostra. Qua de cau:a Durandus, in 2, dist. 9, quaest. 2, putavit conscientiam esse habitum voluntatis, sed minus vere, nam, ut ex ip:o nomine constat, conscientia cognitionem significat, id autem, quod in voluntate sequitur, affectus est bonae, vel malae conscientiae. Solet etiam aliquando sunii conscientia pro ipso habitu synderesis, quo sensu Damascenus vocat nostri intellectus lucem: Basilius vero esse naturale judicatorium, Hieronymus super Ezechielem appellat synderesim, prout haec omnia refert S. Thomas, prima parte, quaest. 79, art. 13, et optime exponit.