On this page
Caput 1
Caput 1
Utrum in quolibet cognoscente sit necessaria specialis potentia appetitiva
1. Dubitandi ratio. — Appetitus naturalis, et elicitus. — Concinit, disput. 4, Metaphysice, sect. 6, mim. 30.—Materiam hanc aggredimur a quaestione an est, quoniam appetitus commune aliquid esse videtur animatis et inanimatis; unaquaeque enim res inclinationem aliquam vendicat: appetitus autem, et inclinatio non raro confunduntur, et ideo non est cur haec potentia specialiter animantibus tribuatur. Ut ergo diversitatem appetituum breviter explicemus, est notanda distinctio appetitus in naturalem et elicitum, de quo diximus 1, Physicorum, cap. 8, quaest. 4, circa quartam materiae proprietatem. Appetitus naturalis dicitur quaelibet propensio cujusvis rei in suum proprium bonum, quae propensio non est proprie appetitus, sed metaphorice, neque est specialis potentia, neque fit per actionem ipsius appetentis, sed est coaptatio naturalis quam quaeque res habet cum ea, ad quam ordinatur, unde talis appetitus non supponit cognitionem, nec fit ab ipso appetente, sed illi datur a natura, et ad proprium commodum tendit: quare appetitus naturales tot multiplicantur, quot sunt diversae inclinationes naturales: de hoc ergoappetitu disputatio hocloco non suscipitur.
2. Prima assertio ejusque ratio er D. Thoma. — Prima conclusio. Praeter appetitum naturalem est in re qualibet cognoscente specialis potentia animae, per quam actu sibi proprio vitaliter appetit. Haec constat experientia, cujus rationem reddit optime D. Thomas, quod appetitus sequatur formam, ideoque juxta diversum modum, rationemque formae, diversa ratio appetitus consequatur. Unde cum inanimatae res informantur solum naturali forma, solam habent inclinationem naturalem, consequentem naturalem formam: res autem cognoscentes, cum informentur etiam per cognitionem, etiam aliarum rerum formis intentionaliter superiori quodam modo, fiuntque res ipsae cognitae vitaliter et intentionaliter, ideo altiorem nactae sunt appetitum, hoc est, vitalem, qui consequitur cognitionem. Quae ratio aliis etiam modis exponitur: ac probatur secundo. Quia res cognoscentes prius intendunt propria bona, quam quaerant, et exequantur media, quibus illa sunt consecuturae: quo fit, ut in suis operibus cognitione ducantur: necessaria ergo est potentia ad appetenda bona, quae intendunt consequi, parum enim esset bona intenta cognosci nisi etiam appeterentur. Quare si non daretur appetitus, consecutio plane non daretur: appetitus enim causa est executionis, mediat siquidem inter cognitionem et executionem, cum illam sequatur et hane praecedat. Tertio probatur. Res cognoscentes apprehendunt quid nocivum sit toti animali, singulisque ejus partibus, ut capiti, pedi, etc.; ergo necessaria est una potentia specialis animae, quae hanc cognitionem sequatur, ordineturque ad consequendum bonum et fugiendum malum totius, ac singularum partium, in quo diflert appetitus naturalis ab appetitu elicitivo, nam cum appetitus naturalis nihil aliud sit, quam res ipsa, ut inclinata, per se primo tantummodo ordinatur ad bonum particulare sui: at appetitus elicitivus specialis potentia est respiciens bonum totius, et singularium partium: hac enim de causa animantibus communicatur non nisi secundum gradum cognitionis eorum, ut videbimus, appetitus autem naturales tot multiplicantur, quot sunt res appetitae. Videatur Cajetanus, 1 part., quaest. 10, art. 1. Quarto probatur ex differentia inter cognoscentes et non cognoscentes, quod hae non se moveant proprie, sed potius moveantur, vel saltem ferantur pondere quodam naturali ad perfectiones suas, quando illis carent: at vero res cognoscentes se movent, non solum ex pondere naturali, sed cognitione. Ex qua oritur in eis pondus aliquod, seu appetitus, ratione cujus ad perfectiones non habitas sponte moventur. Confirmatur ultimo, quia in animali diversae sunt potentiae, et instrumenta operationum: erit ergo necessaria una potentia applicans reliquas ad operationes suas, et haec est appetitus.
3. Secunda assertio. — Explicatur et suadetur.— Secunda conclusio, quae ex praecedente sequitur, secundum diversos gradus rerum cognoscentium, sunt etiam diversi gradus appetituum: unde sicut est duplex gradus cognoscentium, scilicet, sentientium et intelligentium, ita duplex est appetitus, sensitivus scilicet et rationalis, materialis et spiritualis. Conclusio est omnium theologorum et philosophorum: etenim si cognitio radix est et origo hujus appetitus, ex diverso genere cognitionis diversum sequitur genus appetitus. Quod ulterius ostenditur ; nam appetitus sequens cognitionem sensitivam, nequaquam superat talem gradum, unde tantum versatur circa res singulares, ac materias concretas: appetitus autem consequens intellectivam cognitionem non debet esse ordinis inferioris, quam sit cognitio, ideoque versari potest circa res spirituales et universales: sunt ergo isti duo appetitus distincti, quorum primus in brutis, secundus in Angelis, et uterque simul in homine reperitur: nam in solo homine invenitur cognitio sensitiva simul atque intellectiva, et in qualibet vendicat complementum ei debitum, seu quidquid ex vi utriusque consequitur. Unde de fide etiam certum est dari in homine hos duos appetitus, quorum repugnantia describitur ad Rom. 7: "Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis" mem, et ad Gal. 5: "Caro concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem, lheec enim invicem adversantur". Matt. 17: "Qui vult venire post me, abneget semetipsum" - alius enim est appetitus, qui abnegat et alius qui abnegatur. Et cap. 26: "Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma". Eccl. 2: "Nec prohibue cor meum, quin omni voluptate frueretur": prohibere enim voluntatis est, voluptas vero appe- titus sensitivi. Et cap. 18: "Post concupiscentias tuas ne eas". Experientia quoque docet talium appetituum distinctionem, nam sensitivo sensibilia prosequimur, rationali supernaturalia et divina. Notandum tamen, de fide non esse hosce appetitus realiter inter se, et ab anima distingui, hoc enim ad opiniones philosophicas pertinet, sed tantum haberi certum esse in nobis potentias ad efficiendos actus utriusque appetitus, sive distinctae sint entitates, sive indistinctae: esse tamen entitates distinctas multo verior est, ac fidei conformior sententia.
4. Objectio contra primam assertionem.— Contra secundam. — Ad primum. — Ad secundum.—Sed arguet quis primo contra primnam conclusionem. Si in omni natura cognoscente datur appetitus elicitivus, dabitur etiam in Deo, cumille sit etiam cognoscens. Consequens falsum est, quoniam appetere indigentis est, et carentis bono, quod appetit, unde appetitio imperfectionem süpponit. Circa secundam conclusionem etiam arguitur, quoniam superflue ponitur in homine duplex appetitus, cum unus sit satis ad omnia illa, pro quibus diximus, necessarium esse appetitum. Ad primum respondetur appetitum, ut sic, videri quidem significare desiderium de bono non possesso, hujusmodique appetitum non esse in Deo, maxime quantum ad proprium sibi bonum, quantum autem ad bona nostra, solere illi tribui desiderium, sed metaphorice magis, quam proprie. Nunc vero appetitum non sumimus eo modo, sed ut significat virtutem amandi vitaliter bonum aliquod: talis porro virtus in Deo est, non a sua essentia distincta, sed ipsamet essentia, quatenus seipsam amat, et in propriis gaudet bonis, ex quo etiam creaturas amat. Ad secundum negatur esse superfluum duplicem astruere appetitum in nobis cum debitus sit naturae nostrae, quae superiora et inferiora in se quodammodo complectitur, sicut etiam superfluum non est habere duplicem cognitionem, intellectivam scilicet et sensitivam, quia sensitiva intellectivae deservit : ac similiter appetitus sensitivus rationali, ut vehementius afficiatur quod si illi contrariatur, id quoque usui est, in exercitium videlicet et meritum, est quoque utilis, ut prospiciat bonis corporis tanquam illi maxime connaturalibus, voluntas vero quando oportet hunc refraenat et dirigit.