On this page
Caput 2
Caput 2
Utrum objectum appetibile debeat necessario esse bonum aliquod
1. Negantis partis argumentum cum probatione quintuplici. — Secundum argumentum.— Tertium. — Quartum. — Pro negativa parte arguitur primo. Objectum potentiae est circa quod potentia elicit actus, sed appetitus non tantum elicit actus circa bonum, sed etiam circa malum: ergo non bonum, sed aliquid abstrahens a malo et bono est objectum appetitus. Minor patet primo in actu odii, qui versatur circa malum, ut malum est. Secundo in actu desiderii, quo alteri malum, ut malum est, similiter expetitur. Tertio damnati quaedam volunt ea solum ratione, quia contra divinam voluntatem militant, quae est summa perversitas, ac ratio mali. Quarto voluntas ad experiendam saltem libertatem suam expetere malum potest sub ratione mali. Quinto damnati maxime vellent non esse, atqui non esse merum malum est: ergo, etc. Secundo principaliter arguitur. Appetitus respuere valet bonum sibi propositum, ut patet experientia, maxime in libero appetitu: potest ergo appetere malum oppositum sibi. Tertio: potest quispiam etiam effticaciter appetere non esse, ut patet de homine se occidente, at vero in non esse nulla potest inveniri ratio boni, cum bonum ipsum esse praesupponat. Quarto appetitus potest ferri circa impossibilia, sed in impossibili nulla est ratio boni: ergo, etc.
2. Opinatio Ochami et aliorum. — In hac quaestione opinio Nominalium fuit, appetitum posse ferri in malum sub ratione mali appetendo illud, quamvis specialiter loquantur de voluntate. Ita Ocham, in 3, dist. 13, dub. 3, Gabriel, in 2, distinct. 6, q. 1, art. 3, dub. 20, Scotus vero, in 1, distinct. 1, quaest. 4, credit non satis probari a theologis voluntatem non nisi bonum velle posse, et in 2, dist. 5, q. 2, sentit Angelos potuisse appetere aequalitatem divinam, quamvis judicarent eam sibi esse impossibilem, et dist. 43, quaest. 3, opinatur peccare ex malitia, nihil esse aliud, quam velle malum, quia malum.
3. Prima conclusio probatur em Aristotele.— Probatur idem ratione. — Sit tamen conclusio prima. Objectum adaequatum appetitus est bonum, vel aliqua boni ratio. Haec habetur ex Aristotele, in princ. Ethic. Unde in 3 libr., cap. 1, illud celebre pronuntiat, quod omnis pravus fit ignorans, eo quod malum admittat sub ratione boni, et lib. 5, cap. 8, amabile quidem esse bonum, unicuique autem proprium: et Seneca, lib. 4, de Beneficus, c. 17, scribit, neminem uspiam adeo a lege naturah discedere, ut animi causa malus sit. D. etiam Dionysius, de Divin. nomin., cap. 4 et 6, Nemo, inquit, malum aspiciens operatur, subscribit D. Thomas, 1, 2, quaest. 8, art. 1, et videtur communis animi conceptio, ac primum principium in morali philosophia, nam bonum et appetibile idem sunt tantumdemque res habent de appetibilitate, ac de bonitate. Hinc prima principia practica extant, omne malum esse fugiendwm, et omne bonwm esse prosequendum. hatione arguitur, nam impossibile est appetitum naturalem ad malum dari sub ratione mali, quia semper datur ad perfectionem suppositi, atqui appetitus elicitivus datus est animantibus ad appetendum modo perfectiori: ergo impossibile est, quod feratur in malum sub ratione mali, sed tantum ad perfectionem suppositi: alioquin res cognoscentes essent hac in parte deterioris conditionis, quam inanimes, quae suapte natura in bonum feruntur. Secundo arguitur inductione. Namque de appetitu sensitivo notum est semper tendere imperfectionem suppositi: ac de eo quidem id omnes admittunt, quia cum naturaliter operetur, semper fertur ex inclinatione naturali, quae cum data sit ab auctore Deo, qui summe bonus est, non ad malum esse potest, sed ad bonum sub ratione boni. De voluntate autem idem probatur, ea enim agit, ex nativa propensione, atque universali ad bonum: quando vero fertur ad malum, ideo fertur, quia rationem boni applicat ad particulare, in quo apparet ratio boni, cum vere ibi non existat: procedit ergo etiam tunc sub ratione boni: unde illud.
Tertio arguitur experientia: experimurenim a nobis semper aliquam rationem boni quaeri in opere quovis, imo et in perditis hominibus deprehendimus eos mala patrare propter bonum aliquod. Quarto quod quis appetit, illud quaerit, et illo invento quiescit, ac delectatur: nemo autem quaerit malum, ut sic, vel acquisito malo conquiescit, aut delectatur: non ergo illud valet appetere sub ratione mali. Confirmatur: quia malum ex se fugat appetitum, nec in se habet, cur appetatur, omniaque naturaliter vitant sibi malum. Denique nemo potest appetere non esse beatum: hoc vero non potest, nisi quia malum est. beatum non esse, quare, etc.
4. Notatio prima pro explicanda conclusione. — Notatio secunda. — Notandum circa conclusionem, quod non simpliciter dixerimus adaequatum objectum appetitus esse bonum, siquidem potentia appetitiva versari potest circa malum, odio habendo illud, ut primum argumentum probat: potentia tamen appetitiva aliter versatur circa bonum, quam circa malum: circa bonum quidem appetendo et inclinando in illud, circa malum autem rejiciendo: quia vero actus posterior fundatur in priore (nam ideo odio habetur malum, quia contrariatur bono, unde actus odii quasi per accidens consequitur), ideo objectum simpliciter adaequatum potentiae appetitivae, ut prosecutivae censetur bonum. Notandum est secundo non esse sensum conclusionis potentiam appetitivam habere pro objecto bonum sub absoluta ratione boni, hoc enim proprium est voluntatis, ut infra dicetnr: sensus ergo est omnem potentiam appetitivam habere pro objecto formali rationem boni communis, vel particularis: ad hoc enim tendunt rationes factae si perpendantur.
5. Ad primum in n. 1, ejusque probationes quingue. — Concinit auctor, disp. 13 Metaphysice, sect. 6, num. 19. — Ad argumentum primum initio capitis respondendum negando majorem, prima vero minoris probatio expedita est. Ad secundam dicito impossibile esse velle malum alteri, nisi in objecto, vel in actu reperiatur aliqua ratio boni: sic Deus vult malum poenae in justis, quia in tali actu reperitur bonum justitia, et ita de similibus. Ad tertiam, esse contra voluntatem Dei: ratio quidem formalis est mali inhonesti, id tamen malum appetit damnatus vestitum velamine vindictae, quam sumere conatur de Deo: quia vero in hoc explet appetitum: quem de malo divino elicit, ideo ibi invenit aliquam boni rationem. Ad quartum respondetur id falsum esse, et impossibile, cum voluntasferri nequeat extra suum objectum, imo in illo actu cernitur quaedam implicatio, cum experientia libertatis quiddam sit bonum: qua ergo ratione in argumento sumitur velle appeti tunc posse malum sub ratione mali? Quinta probatio petit difficultatem non levem, an scilicet possit quispiam appetere non esse simpliciter, et quoniam quaestio hujus loci non est, dico breviter partem affirmantem videri probabiliorem sic damnati potius vellent non esse, quam tales esse: tunc tamen ipsum non esse sub ratione boni haud dubie appetitur, scilicet tanquam conducens ad partem saltem beatitudinis ha- bendam, carentiam videlicet miseriae quando alteram, quae est boni possessio, nequeunt adipisci: carere autem miseria non datur dum existunt, ideoque non esse volunt, ut malum illud fugiant. Urgebit aliquis. Qui vult non esse, vult etiam non esse beatus, nam qui tollit fundamentum, tollit aedificium. Respondetur negando damnatum velle simpliciter non esse, sed supposito statu miseriae, ac item supposito, quod aliter nequeat illum evadere, unde nequaquam appetit non esse beatus, sed permittit tantummodo, cum aliter non possit ultimam effugere miseriam, ac velit, nolit, nunquam beatus evadet.
6. Ad secundum principale argumentum in eod. num. 1. — Adtertium. — Ad quartum. — Videndus auctor, l. 1. de Augel., cap. 12, a nwm. 1. — Jam ad secundum principale argumentum respondetur voluntatem non posse respicere positive bonum aliquod, nisi in quantum in illo excogitatur aliqua mali ratio. Ad tertium similis datur responsio, non enim appetitur destructio ipsius existentiae, nisi in dicta mali alicujus carentia. Ad quartum dic impossibilia putata possibilia posse appeti, quia apprehenduntur sub ratione boni, impossibilia vero cognita, ut impossibilia appeti non posse, nisi forte voluntate conditionali, si fierent possibilia, tunc autem sicut conditionaliter appetuntur, ita etiam illis apponitur aliqua boni conditio.
7. Quaestiuncula expeditur per duas conclusiones. — Quaeres tamen utrum bonum appetibile debeat necessario esse bonum ipsiusmet appetentis, ait namque Aristoteles supra citatus amabile esse bonum, unicuique tamen proprium. Pro quo sit secunda conclusio. Impossibile est appeti, quod non respiciat bonum proprium ipsius appetentis, vel illud includat aliquo modo. Colligitur conclusio ex relato Aristotele. videturque satis experientia nota. Et ratione explicatur in hunc modum. Quod appetimus vel est bonum proprium, vel alterius, si proprium habetur institutum. Alterius autem bonum non appetimus, nisi vel quia in actu appetendi rationem aliquam boni proprii invenimus, vel certe quia, cui tale bonum appetimus, aliquo modo ad nos pertinet, sive unus nobiscum est aliqualiter. Nam aut creatura est, aut creator: si creator, eatenus illi bonum voliumus, quatenus ipse Deus est universale bonum rerum omnium, atque adeo nostrum. Et hac de causa charitas magis Deum amat, quam amantem, quia in Deo includitur bonum ipsius amantis tanquam in fonte, atque origine: si vero est creatura, volumus illi bonum, vel quia amicus est, vel quia propinquus, vel quia homo, in quo bonitatem nostrae naturae consideramus, quod si non sit creatura rationalis, bonum ei optamus, vel quia ad nos attinet, vel quia aliqualiter in natura est nobis similis: unde D. Thomas, 1, 2, q. 27, art. 3, resolvit similitudinem causam esse amoris, ut etiam Plato dixerat, et indicatur satis Eccl. 13, quia nimirum similitudo efficit, ut bonum alterius mihi similis apprehendatur tanquam meum, et in ead. quaest., art. 1, quaest. 26, docet in tantum esse aliquid bonum, et appetibile, in quantum est proportionatum bonum amantis. Horum causa inde sumitur, quia licet ratio boni non respiciat hunc vel illum, tamen ratio appetibilis ab hoc vel illo includit, quod bonum ejus sit, nam appetitus est inclinatio quaedam ad propriam perfectionem tendens, neque hoc destruit communem divisionem amoris in amicitiam, seu benevolentiam, et concupiscentiam, ut alibi tractatur.