Text List

On this page

Caput 3

Prev

How to Cite

Next

Caput 3

Caput 3

Utrum actus appetendi fiat a sola potentia appetitiva, et quidnam per illum producatur

CAPUT III. UTRUM ACTUS APPETENDI FIAT A SOLA POTENTIA APPETITIVA, ET QUIDNAM PER ILLUM PRODUCATUR.

1. Primum praesentis capitis punctum de eoque duae opiniones absurdee. —Postquam dictum est de objecto potentia appetitivae, dicendum sequitur de illius actu, de cujus substantia, et quidditate eodem modo sentiendum est, ac de actu potentiae cognoscitivae: argumenta enim quibus 1l. 3, c. 3, confirmavimus actus esse qualitates a potentia distinctas , idem convincunt in praesenti, quare hoc supposito, dicendum est de principio, et termino istius actus. De principio ergo elicitivo variae fuerunt sententiae, quidam censuerunt hujusmodi actum fieri ab objecto appetibili apprehenso: recipi veroin potentia appetitiva, quam mere passivam esse credunt. Alii voluerunt fieri a quadam potentia appetitiva mere activa, recipi vero in appetitiva, quam mere passivam esse ponebant: haec tamen impossibilia sunt, ut satis in simili est ostensum in cit. lib. 3, de Potentiis cognoscentibus in communi, estenim actus amandi vitalis et immanens, qui necessario fieri debet ab ipsa potentia, in qua recipitur.

2. Opinio alia, variique modi illius. — His ergo omissis, ac posito potentiam appetitivam effective efficere suum actum, difficultas estz an sola illa active ad ipsum concurrat? Multi opinantur objectum habere efficientiam simul cum potentia, Gregorius, in 2, dist. 35, q. 1, et 3, Gabriel, quaest. 1, dub. 3, Paludanus, in 4, dist. 43, Henricus, quodl. 3, qui tamen in modo opinandi varii sunt. Eorum enimquidam universaliter asserunt: alii vero limitant ad actus quidem necessarios concurrere objectum effective, non tamen ad liberos. Alii objectum apprehensum concurrere effective sub ratione apprehensi: alii apprehensionem ipsam: Cajetanus vero, 1 p., q. 80, art. 2, et in 1, 2, saepissime inculcat objectum appetibile non concurrere effective ad substantiam actus appetendi, concurrere tamen effective ad specificationem ejus. Pro resolutione ergo notandum actus humanos esse posse elicitos et imperatos simul, ut actus videndi elicitus est a potentia visiva, a qua immediate et physice exercetur: et in universum actus vocantur eliciti respectu similis potentiae: at imperati respectu superioris potentiae, a qua moraliter originantur, tanquam ab applicante, seu consentiente: hic ergo non quaerimus principium efficiens hoc secundo modo, imperans scilicet actum appetendi, hoc enim spectat potius ad philosophiam moralem, quamvis aliquid attingemus in sequentibus: investigamus ergoprincipium elicitivum actus appetendi, sicut tractavimus circa actum cognoscendi in libro tertio.

3. Vera conclusio. — Concursus effectivus duplici modo excogitatur. — Excluditur primus modus concursus. — Hoc supposito sit nostra conclusio. Potentia appetitiva absque efficientia appetibilis cogniti elicit actum suum. Est sententia D. Thomae, 1 part., quaest 82, art. 4, et de Verit., quaest. 22, art. 12. Idem habet Scotus, in 2, dist. 25, quaest. 1, Capreolus, in 2. dist. 24 et 25, Ferrarius 1, contra, cap. 44. Ad probandam autem conclusionem recolenda est distinctio illa de actu quoad exercitium, et quoad specificationem objecti. Effectivus igitur concursus objecti ad exercitium altero a duobus modis explicari potest. Primo si fingamus objectum producere aliquid in potentia, quo ipsa jam instructa per sese exeat in actum: sic objectum visibile efficit, ut potentia videndi exeat in actum, producendo solum speciem in illa, ut de caetero per seipsam in visionem prorumpat. Secundo, ut objectum per se quoque ad substantiam ipsam actus concurrat, ut sensit Cajetanus. Primum admitti non potest: nam constat aperte objectum appetibile non posse talem eflicientiam sortiri, ac pracipue circa voluntatem, quae libere se movet in actum, nec nisi a solo Deo illo modo moveri potest effective. Ac praeterea arguitur in hunc modum primo. Si objectum cognitum ita moveret appetitum, vel moveret efficiendo in appetitu formam aliquam, per quam in actu primo constitueretur, quo sane pacto objectum potentiae cognoscitivae ipsam movet: vel moveret nihil omnino producendo, sed quasi trahendo, impellendove potentiam ad actum secundum. Prius illud dici nullo modo potest, tum quia potentia appetitiva ex se est in actu primo constituta, at notat D. Thomas, 1 part., quaest. 21, art. 4, nimirum quia appetitio quaedam est vitalis, et actualis inclinatio ad objectum: potentia autem appetitiva de se inclinatur ad bonum, proindeque nulla eget forma, per quam in actu primo constituatur, nisi forte habitu, non simpliciter, sed ad melius operandum: tum quia si objectum quippiam in potentia efficeret, fortasse aliquam similitudinem sui, quid enim aliud efficiatur: ac similitudo quaecumque illa fingatur, impertinens esset, quoniam appetitio non per assimilationem efficitur, sed per propensionem in rem amatam. Posterius quoque dici non potest, cum tractatio illa, sive impulsio potentiae ab objecto facta non nisi objectiva dici, aut concipi valeat, in quo certe nulla involvitur efficientia, praeterquam quod jam alias potentia haberet se mere passive, et ab objecto actum reciperet, quod improbatum est: primus ergo modus efficiendi actum quoad exercitium sufficienter excluditur.

4. Excluditur secundus modus. — Alter quoque Cajetani modus, quod objectum per se, ac proxime concurrat effective ad substantiam actus, falsus est. Primo, quia id tantum concurrit effective ad actum alicujus potentiae, quod illam in actu primo ad agendum constituit ; sed potentia appetitiva ex se est constituta in actu primo, et non per objectum, ut ex D. Thoma adduximus: ergo illa effticit actum suum absque objecto. Quod si respondeas potentiam appetitivam, et objectum non concurrere quidem tanquam potentiam et formam actuantem, sed tanquam duo partialia agentia: id imprimis sine ratione fingitur, quia cum appetitus ipse ex se habeat sufficientem inclinationem ad objectum, ex se est sufficiens elicere proprium actum: superflue ergo fingitur efficientia in objecto. Deinde induci videtur quippiam impossibile: cum enum appetitio sit vitalis elici aliter non potest, quam a potentia cujus est actus, quod si causa alia concurreret, non alia sane foret, quam praevius cognitionis actus, in quo etiam vitalitas inest: appetitus autem, sicut non potest uti objecto cognito, ita neque ipsa formali ejus apprehensione, cum in alia potentia existat: nihil ergo horum concurrit effective ad substantiam actus appetendi.

5. Impugnatur efficientia objecti quoad speciem actus.—Ex his vero excluditur membrum aliud initionumeri tertii adductum despecificatione actus. Atque ante omnia rogo ex Cajetano, quidnam sibi velit objectum efficere actum quoadspecificationem, et non quoad exercitium? Nam vel sic intelligit, ut objectum quidem non efficiat, ut in actum exeat potentia, sed per se ipsa exiens, illud quoque exire faciat in actum certae cujusdam speciei. Vel sic intelligit, ut objectum causet in actu ultimam ejus differentiam, non efficiendo rationem genericam, neque reliquam substantiam actus: hoc secundum inauditum est, quod scilicet causa aliqua efficiat ultimam differentiam sui effectus, non autem gradus superiores: cum universa haec una sit entitas, et quod physice causat rei entitatem, non possit non causare, quae sunt de essentia illius, et e contra, si vel unum gradum non efficit, nullum efficiat. Praeterea contra hoc idem procedunt argumenta facta: quia actus appetendi etiam prout in tali specie constituitur, est actio vitae, respectu cujus potentia de se constituta est in actu primo. Denique, quia res ab eo fit effective in tali specie, a quo recipit substantiam suam, ut patet in homine, et inductive in reliquis omnibus naturae effectis: objectum autem effticienter non concurrit ad substantiam actus: ergo neque ad specificationem. Jam vero primum, si non de efticientia propria, sed de metaphorica procedat, ut nimirum objectum praesens ad seipsum in certa specie constitutum moveat, alliciatque appetitum, quia ad actum movet circa ipsum, id quidem verum est, sed non obstat conclusioni. Quod si de propria procedat efficientia non potest esse verum, quia nihil assignari potest, quod objectum valeat efficere: non actum primum, non secundum, non denique specificam ejus differentiam, ut ostensum est: quare, etc.

6. Extensio preedicte impugnationis. — Atque hae rationes concludunt tam de actibus liberis, quam de mnaturalibus, et in his quodammodo urgent magis, quia ad illos est potentia magis propensa: quodammodo vero magis in liberis, quia circa illos habet dominium ipsa potentia, ideoque effici nequeunt ab extrinseco principio: procedunt autem dictae rationes tam de objecto apprehenso, quam de apprehensione, ut patet ex dictis. Et confirmatur amplius. Primo: objectum appetibile abstrahit ab efficientia: non ergo potest efficere. Secundo, si efficeret, non distingueretur jam concursus causae formalis ab efficienti. Tertio, appetitio est quasi motio quaedam in appetibile tanquam in terminum, terminus autem specificat motum, non vero efficit. De apprehensione quoque sunt argumenta. Unum est, quia actus potentiae vitalis actum alterius non efticit. Alterum, quia apprehensio est conditio objecti tantum requisita, et applicans illud potentiae: non ergo efhicit actum ipsius potentiae.

7. Argumentum primum pro opinione in numn. 2. — Secundo. — Tertio. — Quarto. — Quinto. — Sexto. — Sed contra conclusionem sunt argumenta, quae opinionibus initio positis favent, et quidem priores duae, quas, ut improbabiles reliquimus in num. 1, fundabantur in proloquio illo: Nihil potest se de potentia in actum reducere, quod saepe expositum est, et solutum argumentum: opinio vero ulterius allata in num. 2, tribuensque objecto, vel ejus apprehensioni efficientiam nititur primo. Quod apprehensio illa simpliciter necessaria sit ad appetendum, atque aliquo modo efficiat actum. Secundo, quia si dicamus appetitum moveri ad praesentiam appetibilis, eadem ratione dici poterit de intellectu, deque aliis potentiis, quod se moveant ad praesentiam objectorum, nulloque modo moveri ab illis effective. Tertio objectum praesens magis excitat appetitum, quam absens: ergo aliquid efficit, alias non esset cur magis movere diceretur. Quarto potest argui: quoniam in voluntate dantur actus tum circa finem, tum circa media: atqui actus circa finem causat actum circa media: ergo non sola voluntas efficit omnes actus suos. Quinto arguit Cajetanus, quoniam Verbum divinum, quod est conceptus Patris, concurrit per modum efficientis ad productionem amoris, seu Spiritus sancti, producit enim illum, ut verum ipsius principium, licet efficiens causa proprie non sit: ergo etiam in nobis verbum conceptum concurrit effective producendo amorem, soIumque interest, quod sit accidens, divinum vero realis substantia, quod certe discrimen non variat modum concursus, sed tantum rei productae rationem. Sexto, favet huic opinioni Aristoteles 12, Metaphysicae, text. 36, ubi reducit omnes causas moventes ad primum appetibile: reductio vero ad causam efficientem esse debet, alias aequivocatio committeretur in argumento, quo loco Averroes commentatur balneum in anima causare desiderium, ac divus Augustinus etiam 15, de Trinitate, cap. 23, docet amorem procedere a scientia, et cap. 26, amorem procedere de gignente, et de genita notione, tanquam de parente, ac prole. Divus Thomas, 1 part., quaest. 14, art. 5, et 3, et 1, contra Gentes, cap. 49, et 1, 2, quaest. 1, art. 3, scribit actionem sumere speciem a forma, quae est principium agendi, ideoque actiones voluntatis specificari a fine; sentit ergo finem esse principium agendi in voluntate, et 4 part., quaest. 80, art. 2, docet appetitum esse potentiam passivam, quia movetur ab appetibili, quod Aristoteles dixerat, lib. 3, de Anima, cap. 7, idem sumitur ex 1,2, quaest. 9. art. 1, et quaest. 92, art. 3, ad 2, quaest. 30, art. 2.

8. Ad primum responsio quorumdam non placet. — De hoc principio in disp. 93, Metaphysicee, sect. 1, et lib. 9, de Orat. ment., c. 13. — Helior responsio. — Ad secundum. — Ad tertium. — Ad quartum. — Ad quintum. — Ad sextum. — Ad primum occurrunt quidam apprehensionem objecti non esse simpliciter necessariam ad appetendum, hoc tamen falsum est, cum primum principium sit: JVihil esse volitum, quin precognitum: ac supra ostendimus appetitum elicitum oriri ex cognitione, unde appetitus: qui cognitionem non supponit, quodammodo mortuus est, non elicitus et vitalis, de quo nunc loquimur. Admitto igitur apprehensionem requiri, non ut efficientem causam, sed ut applicationem objecti, bonum enim movet quidem appetitum, debet tamen ei applicari per cognitionem, ob idque D. Thomas, prima parte, quaest. 82, art. 4, dixit intellectum movere voluntatem proponendo objectum. Apprehensio itaque objecti tantum concurrit ad amorem, ut causa per accidens loquendo physice. Estque nihilominus necessaria: quae duo certe non repugnant, in quo falluntur non pauci reprehendentes Capreolum, in 2, distinct. 25, quaest. 1, ad 1, Henricum contra tertiam conclusionem, quod dicat apprehensionem objecti requiri per accidens ad actum, appetitus, non enim usurpat per accidens, quod necessariam non putet, sed quod non per se influat in actionem appetitus. Ex quo obiter colligitur, quae conjunctio necessaria sit inter appetibile et appetitum, ut sequatur operatio: cui rei similem tractavimus, lib. 3, cap. 1, oportet enim ut vitaliter uniantur in eadem anima: in quo differt a cognoscitiva potentia, quae unionem objecti cum potentia postulat, appetitiva autem postulat tantum sui objecti unionem cum alia potentia cognoscitiva, ejusdem licet animae. Ad secundum respondetur terminationem potentiae ad hunc, vel illum actum non sat esse, ut objectum effective concurrat, sed vero in potentiis cognoscentibus potissimam rationem sumi ex modo operandi earum, videlicet assimilando, unde major in eis indeterminatio cernitur, quia de se omni actuali principio carent per quod assimilentur, appetitus vero eo modo non operatur, sed inclinando in objectum, cumque de se sit inclinatio, et pondus saltem in actu primo, activitate objecti minime eget. Ad tertium dices, objectum praesens magis excitare appetitum, quia clarius, et fortius apprehenditur, atque adeo melius applicatur appetitui, magisque movet illum. Ad quartum totum admitto, quod nimirum voluntas ex intentione finis determinetur ad electionem mediorum, sicnt intellectus ex assensu principiorum ad assensum conclusionum determinatur, id tamen contra conclusionem non militat, in qua tantum excludimus efficientiam objecti, vel alterius potentiae ab appetitu. Non negamus vero, quin possit voluntas, uno actu medio, alium efficere. Quintum argumentum ad rem non facit, nam verbum divinum intelligens est, atque amans, ideoque potuit amorem producere verbum autem nostrum, cum non amet, amorem non producit. Ad ultimum respondetur Aristotelem illo loco docere primum movens movere, ut primum appetibile, ne alias moveret propter finem alium, sicque aperte loqui de causalitate finali: Averroes vero agit de motione metaphorica, de qua etiam interpretandus erit D. Thomas ubicumque de eo tractat, quando autem finem vocat principium actionis, intelligit moraliter, non physice: similiter appetitus potentia passiva dicitur, metaphorice, sicut motio finis metaphorica est, et haec de principio actus appetitus. Quod erat primum punctum initio propositum.

9. Secundum hujus capitis punctum, de quo cariant auctores. — Facilis resolutio de qua videndus auctor, disput. AS, Metaphysice, sect. 9. — De termino vero appetitus, quod erat secundum punctum, auctores dissentiunt, Scotus enim in 1, distinct. 6 et 10, et ibidem Gregorius et Durandus negant per actum voluntatis terminum produci, quod videtur sentire D. Thomas, de Veritate, quaest. 4. art. 2, ad 7, Capreolus tamen in 1, distinct. 10, quaest. 1, Cajetanus, 1 part., quaest. 27, art. 3, Ferrarius, 4, contra, cap. 19, aiunt per actum appetitus produci nonnihil, insinuantque esse realiter distinctum ab actu ipso. Resolutio tamen apud nos facilis est ex supra dictis lib. 3, cap. 5, certum enim judico in actu appetitus reperiri aliquid per modum operationis, et aliquid per modum operati, atque terminum, et viam in tali actu modaliter solum distingui. Quae est opinio D. Thomae, 1 part., quaest. 27, art. 3, et clarius quaest. 37, art. 1. Ratio communis est, quia ubi qualitas datur nove producta, productio illius debet existere, actus autem appetitus qualitas quaedam est: porro autem astruere in appetitu qualitatem productam peractionem ab illo realiter distinctam, mihi non probatur, quia sine ulla necessitate et ratione astruitur: quod ergo appetitu producitur, ipse est actus, quo amat, quique pondus quoddam est in rem amatam, juxta illud ex Augustino vulgatum, Amor meus pondus mewn, illo feror, quocumque feror. Qua etiam de causa dicitur amans esse in re amata, et quidam alius invexit animam esse potius, ubi amat, quam ubi animat: et Matthaeus 5, ubi est thesaurus tuus, ibi et cor tuum. Atque de actu appetitus haec dicta sint, de potentia vero ipsa jam in principio locuti fuimus.

PrevBack to TopNext