Text List

On this page

Caput 4

Prev

How to Cite

Next

Caput 4

Caput 4

Utrum in appetitu sensitivo sit plures potentiae habentes objecta diversa

CAPUT IV. UTRUM IN APPETITU SENSITIVO SIT PLURES POTENTIAE HABENTES OBJECTA DIVERSA.

1. Acceptiones appetitus. --Duos distinximus appetitus supra, rationalem, et sensitivum: postquam ergo dictum est in communi de appetitu, paries illius subjectivae sequuntur explicandae. Ac primo de appetitu sensitivo tanquam nobis notiori agendum, qui sensualitas quoque dici solet, quamvis sub hac voce in malam fere partem sumatur, ut nimirum significat ipsum appetitum, quatenus contra rationem insurgit, et illam praevenit. Unde Augustinus 12, de Trinitat., cap. 3, sensualitatem serpenti comparat, quia suggestione allicit rationem. Eaque de causa talem motum sequentes, sensuales vocamus: certa tamen res est sensualitatem non esse distinctam potentiam ab appetitu sensitivo: quare perinde erit de sensualitate, ac de appetitu sensitivo disputare. Primo ergo quaerimus de vulgari distinctione appetitus sensitivi in concupiscibilem et irascibilem.

2. Quorumdam opinio emponitur. — Ejus auctores quibus accedunt Conimbricenses, in lib. Hthic., disp. 6, q. 4, a. 2.—Primum argumentum. — Secundum. — Tertium. — Quartum. — In qua quaestione est antiqua sententia distinguens appetitum sensitivum, in duas potentias, quarum alia concupiscibilis et alia irascibilis dicitur: duo enim munera exercere debet appetitus naturae. Primum est, prosequi bona appetendo, quia vero bona saepe a contrariis impediuntur, oportune occurrit secundum munus contraria obstacula removendi, adeptaque jam bona tuendi. Pro primo actu inducitur vis concupiscibilis, cujus objectum est bonum concupiscibile, seu delectabile. Ad secundum vero actum ponitur, irascibilis, quam Damascenus 2, lib. Fidei, cap. 16, iram vocat, cujus objectum sit bonum sensibile arduum: haec enim potentia non fertur in bonum propter delectationem illius, cum prosequatur non raro per tristitiam sensui molestam: sed tendit in bonum arduum, quia defendendum est a contrariis. Sic expositam opinionem tuetur divus Thomas supra, et de Verit., quaest. 15, art. 3, idem tenuit Pythagoras et Plato, quos refert Plutarchus 4, de Placitis Philosophorum, c. 4. Idem Gregorius Nyssenus, lib. 4, suae philosophiae, cap......actribuitur communiter Augustino et Hieronymo, idem sensit Galenus 6, de Usu partium, cap. 18. Prima horum auctorum ratio est. In potentiis materialibus quaelibet distinctio objectorum formalium ad eas distinguendas abunde sufficit, cum non sint potentiae adeo universales: allata ergo distinctio objectorum sat erit in praesenti. Secundo. In potentiis cognoscentibus sensitivis datur multitudo potentiarum: ergo etiam appetitivis. Tertio saepe irascibilis appetit contra inclinationem concupiscibilis: ergo potentiae distinctae sunt omnino. Antecedens patet: quia irascibilis semper amat tristia, ut repugnet contrariis, amare autem tristia inclinationi concupiscibilis adversatur. Quarto passiones harum virium sunt contrariae, nam ardens ira minuit concupiscentiam: ergo, etc.

3. Contraria opinio probabilior, et concinit auctor 4, 2, tract. 4, disput. 1, sect. 3, n. 2. — Rationes propositae non videntur certe concludere distinctionem realem inter has potentias, facile enim dici posset unicam esse potentiam sensitivam ordinatam ad bonum, quod per sensum apprehenditur, illamque habere actus quibus prosequatur, atque ut sic dici concupiscibilem: actus item, quibus tueatur a contrariis, eoque pacto irascibilem nuncupari. Probatur autem primo: quia in potentiis cognoscentibus sensitivis una est potentia universalis in illo genere, quae apprehendit objectum omne sensibile: ergo illi correspondet una appetitiva, universalis etiam in tali gradu quae amat, et prosequitur omne bonum sensibile. Antecedens probatum est superius. Consequentia valet: tum a pari ratione: tum quia appetitus non sequitur cognitionem sensus exterioris, ut suo loco vidimus, cum solus interior sensus cognoscat rationem convenientis : ergo si potentia movens appetitum est una, appetitiva quoque una erit. Confirmatur: nam consuetum naturae est amare unitatem quoad potest: nihil autem repugnat dari potentiam universalemintra latitudinem objecti sensibilis: ergo, etc. Secundo arguitur: quia actus irascibilis et concupiscibilis adeo inter se connexi sunt et ordinati, ut non possint commode separari, et diversis potentiis attribui: rectius ergo attribuuntur eidem: simili enim argumento supra conclusimus unicum dari sensum interiorem, neque ullatenus multiplicari realiter. Antecedens probatur: quia irascibile versatur circa jam concupita, juxta illud Jacobi: Unde bella, et lites inter vos, nonne ec concupiscenliis vestris, etc. Et Aristoteles 8, de Animalibus, scribit animantium pugnas de rebus concupiscibilibus suscipi de cibis, de venereis, etc., nihil ergo defendit irascibilis, quam prius concupita: ergo congruum, ac necessarium est, ut eadem sit potentia concupiscens et defendens, si namque tota ratio tuendi bonum est, quia appetitur, qua quaeso ratione una potentia tuetur, quod appetit altera? Explicatur et confirmatur amplius. Nam irascibilis insurgit contra impedientem concupiti boni assecutionem: ergo appetit agnoscere quod ipsam assecutionem impedit: ergo etiam appetit assecutionem eamdem: ergo una est potentia appetens bonum, atque ipsius obstacula simihter. Tertio arguitur. Si hae potentiae distinctae ponantur, quaenam illarum erit perfectior? hinc enim perfectior apparet irascibilis, quia illi tribuitur objectum altius, atque nobilius: illinc videtur minus perfecta cum tota ordinetur ad bonum concupiscibile, seu ad defensionem illius, unde passiones concupiscibilis creduntur nobiliores, scilicet amor, et desiderium, etc. Neutrum ergo potest dici convenienter.Quarto rationes distinctionem tradentes non urgent, et distinctio rerum sine sufficienti ratione non debet admitti: ergo, etc.

4. Ad primum in mun. 1.—Ad secundum.— Ad tertium. — Ad quartum. — Ad primum ergo argumentum prioris opinionis negandum, rationes illas diversas objectorum sufficientes esse ad distinguendas potentias, eo quod comprehendantur sub una ratione adaequati objecti, cum inter se ita subordinentur, ut nequeant commode diversis potentiis tribui. Ad secundum argumentum respondetur, non recte sumi ex sensibus exterioribus, quia non movent appetitum immediate, sed sumendum potius esse ex interiori sensu, ut jam fecimus. Ad tertium dicito cum irascibilis sit tota propter concupiscibilem, nunquam posse illi totaliter contrariari, quod si appetitus sensitivus interdum amat tristia, ex eo amat, ut consequatur delectabilia, quae magis appetit, quod non adversatur inclinationi ipsius concupiscibilis, sed potius stat pro illa, enm pro concupitis laboret. Ad quartum occurres, allatum signum non esse sufficiens, cum non proveniat ex diversitate potentiarum, sed ex pluralitate actuum: una quippe potentia dum actum aliquem exercet distrahitur ab aliis: unde etiam contingit, ut ipsamet concupiscentia vehemens circa rem unam diminuatur, ex concupiscentia circa rem aliam: potest etiam id signum oriri ex aliqua repugnantia inter actus inventa, sic amor odium removet, quia actus sunt contrari, licet uterque pertineat ad concupiscibilem: non ergo illud est signum sufficiens. Quocirca rationes pro secunda parte factae probabiliores videntur. Ac nec forte antiqui ipsi voluerunt distinctionem realem astruere, sed distinxerunt solum duo nomina ejusdem appetitus ad exponendum facilius ejus actus, et passiones, sicut etiam partiti sunt intellectum in practicum et speculativum, quamvis unica potentia ab eis constituatur. Atque hanc sententiam indicat Aristoteles, 1. 3, de Anima, textu 29, et eamdem docuit Scotus, et sequaces, quamvis alio ex fundamento.

5. Primum corollarium de objecto appetitus unum placitum.— Cajetanus rejicitur. — Alterum placitum impugnatur.—Ex decisione hujus capitis licet colligere, quo pacto assignandum sit objectum appetitui sensitivo. In qua re varii sunt, qui distinctionem realem inter irascibilem et concupiscibilem posuerunt. Etenim concupiscibili assignant bonum delectabile, quod etiam vocant concupiscibile. De irascibili eorum quidam philosophantur ad instar sensitivae cognitionis, quae duplex asseritur, nimirum secundum rationes sensatas, et secundum non sensatas: ita ergo de duplici appetitu correspondente judicant, quod etiam Cajetanus judicat, 1 part., quaest. 81, art. 2, in fine: haec tamen philosophia displicet. Nam ratio boni, et convenientis nunquam est sensata ratio, seu aliquo sensu exteriori cognita, ut ex dictis liquet, neque enim sensus exterior rationem novit convenientis. Item amor, quo ovis filium prosequitur, ad concupiscentiam spectat, et simihter timor lupi, cum tamen notio filii sub ratione amici, et lupi notio sub ratione inimici ad rationem insensatam attineat. Alii ergo aiunt inter bona quaedam esse delectabilia secundum sensum: alia ideo bona censeri, non quia delectant, sed quia ad victoriam consequendam faciunt, hujusmodique bona ponunt objecta irascibilis. Sed vero interrogo, quaenam sit ratio boni, sub qua irascibilis feratur in objectum? non enim ratio est boni in communi, quia haec ad voluntatem pertinet. Neque item boni honesti: quia hujusmodi ratio ex conformitate ad rationem rei sumitur: ideoque tantum potest appeti ab illa potentia, quae a ratione movetur. Neque rursum potest esse ratio boni utilis: nam talis ratio consistit in ordine medii ad finem, quam comparationem sensus efficere non potest: ut ex supradictis patet. Ergo vel ratio est boni delectabilis sensui, sicque objectum irascibilis cum objecto concupiscibilis confundetur, vel erit aliqua superior ratio boni ab his distincta, quam assignare difficile erit, ne dicam impossibile, et contra omnes scribentes.

6. Tertium placitum confutatur.—Resolutio auctoris. — Atque eisdem argumentis oppugnatur opinio dicentium objectum irascibilis esse bonum arduum, peto enim quodnam bonum contrahat particula arduumn: non certe bonum in communi, quia irascibilis non fertur in omnia bona ardua, ut de se constat: contrahit ergoaliquam determinatam rationem boni: ergo contrahit bonum delectabile, nam haec est ratio maximesensibilis: ergo bonum delectabile arduum erit objectum irascibilis: consequens autem falsum est, quia bonum omne delectabile sensui, sive grande sit, sive exiguum, amari valet per concupiscibilem: atque si irascibilis appetere potest bona delectabilia, quae ardua sunt, multo facilius potest appetere, quae non sunt ardua, atque adeo unica erit potentia, quae feratur in delectabile bonum, sive arduum, sive non arduum. Quapropter in nostra sententia dicendum est, objectum adaequatum appetitus sensitivi esse bonum sensibile, seu quidquid bonum est sensitivae naturae, atque ut tale per sensum apprehendi potest. Resolutio haec constat ex dictis, nam tam untversalis potentia est appetitus sensitivus in suo ordine, sicut interior sensus in suo: ergo quidquid apprehendi valet sensu interiori sub aliqua ratione boni, appetitus sensitivus appetere valebit sub eadem, quamvis confuse: quoniam non oportet, ut sensus distincte percipiat, et quasi abstracte rationes ipsas convenientis et disconvenientis, ut saepe alias observavi, viderique potest D. Thomas, 1 part., q. 78, art. 4, et 1, 2, quaest. 24, art. 3, et quaest. 30, art. 1.

7. Ratio boni appetibilis. — Habentur haec in disput. 10, Metaphysica, sect. 2. — Superest hoc loco dubium, quaenam sit ratio boni per sensum appetibilis, an ne sit tantum delectabilitas, an etiam utilitas, ut Cajetanus supra credidit, an vero dari possit ratio aliqua boni convenientis naturae ab iis distincta ? At vero hoc dubium explicari in praesentia non potest sufficienter, namque oporteret singulas rationes boni, et earum sufficientiam ad unguem exponere, quod metaphysicum negotium est. Quapropter satis sit interim tenere bonum quodcumque sensibile objectum adaequatum esse hujus potentiae.

8. De distinctione objecti concupiscibilis et irascibilis. — De distinctione quoque objectorum irascibilis et concupiscibilis, cum eas realiter non distinguamus, non multum curandum est: quia vero ratione saltem distingui possunt, proindeque de illis loquendum tanquam de multis, in hunc modum possunt illis assignari objecta, et utraque versetur quidem circa bonum sensibile: at concupiscibilis illud respiciat tantum, ut in se appetibile est, atque in ordine ad consecutionem: irascibilis autem respiciat, ut defensabile: unde fit, ut irascibilis immediate versetur circa media, quibus defendendum est tale bonum, sive ea cognoscantur formaliter in ratione mediorum, sive tantum materialiter. At que ita debet exponi divus Thomas supra. Quo etiam tendit sententia asserentiam irascibilem versari circa bonum arduum, quia scilicet ipsum respicit sub ratione defensabilis: unde plane confirmatur potentias has non distingui, siquidem amare bonum, ac defensionem illius, sunt veluti amor medii et finis, qui ad diversas potentias referri non possunt.

9. Secundum corollarium principale. — De subjecto, seu organo appetitus, aliorum sententia. — Fera sententia. — Alios citant Conimbricenses, in lib. Ethic., disp. 6, quest. 2, art. 2. — Ultimo licet ex dictis colligere organum potentiae appetentis. Qui namque in duas dividunt, concupiscibilem in hepate, irascibi- lem vero in corde locant, ita Galenus et alii, nominatim Fernelius, lib. 5, qui est de Animae facultatibus, cap. 5, putatque in lib. 6, c. 12, ad finem, fuisse Platonis sententiam. Experientia etiam hoc villetur confirmari: cum enim irascimur, cor incalescit, cum delectamur, incalescunt praecordia, in quibus hepar numeratur. Sed haec experientia fallax est, nam ex vehementi timore etiam praecordia alterantur, cum tamen timor in irascibili ponatur ab iis auctoribus: gaudio etiam cor dilatatur, cum tamen gaudium ad concupiscibilem pertineat. Dicendum ergo eam potentiam residere in corde, quod licet Aristoteles nunquam expresserit, in ejus certe doctrina videtur exploratum, namque in corde tum sensus omnes, et praecipuas quasque potentias constituit, ac in 3, de Anim. lib., text. 29, scribit sensum et appetitum esse idem, quod de identitate saltem subjecti est verificundum, consonumque est experientiae, et communi conceptioni. Nimirum cordi tribuitur amor et desiderium, aliique actus concupiscibiles: ergo potentia ipsa ibidem residet: reddique potest ratio. Est namque appetitus potentia, a qua originem trahit omnis motus, ut infra dicetur: cor autem est primum principium et instrumentum motus: recte igitur appetitus sensitivus in corde locatur, quae est sententia Fracastorii, lib. 2, de Intellectu.

PrevBack to TopNext