On this page
Caput 5
Caput 5
Quotnam sint, et quales actus sensitivi appetitus
1. De hoc argumento auctor, 1, 2. tract. 4, disp. 1, sect. 3.— Diximus, capite praecedenti, de potentia appetitus sensitivi et de objecto, atque organo illius, superest dicamus de actibus. In qua re primo notandum hujusmodi actus communiter vocari passiones, quoniam simul cum illis excitatur passio aliqua materialis in corpore, ut ascensio sanguinis ad cor. Nomen vero passio communiter in malam partem accipitur, pro actu inordinato, et maxime apud Stoicos, qui passiones ponebant animi perturbationes a recta ratione diversas, ex quo colligebant illas non cadere in virum sapiente, ut videre est in Ciceron., Tusc. 4, et in Senec., lib. de Anim. ad Novatum, quae acceptio usitata revera est, juxta quam D. Hieronymus in illud Matth. 5: "Qui viderit mulierem", etc., et cap. 25, circa illud: "Ceepit contristari, et maestus esse", ait in Christo non fuisse passiones, sed propassiones, hoc est, actus appe- titus sensitivi subordinatos rationi. Nunc tamen late sumitur nomen passio prout commune est atque indiffcrenter in bonam et malam partem sumi potest. De qua re videndus Damascenus, lib. 3, Fidei, cap. 20. Notandum secundo quidquid de distinctione irascibilis et concupiscibilis opinemur, ad distinguendos tamen actus appetitus loquendum esse de eis, ac si plures essent, siquidem aliquam distinctionem habent in objectis, quae sufficiens est, distinguere actus ipsos, quamvis non distinguat potentias, ut in simili diximus supra dum de intellectu practico et speculativo ageremus. Supponendum est tertio, actus irascibiles supponere actus concupiscibiles, ex eisque nasci, ut ex hactenus dictis constare potest.
2. Passionum in concupiscibili mmmerus et collectio. — His suppositis, actus seu passiones ad concupiscibilem pertinentes, numerantur sex a D. Thoma, 1, 2, quaest. 23, art. 4, Amor, odium, desiderium, fuga, delectatio et tristitia, quorum actuum sufficientia, distinctio, et ordo hoc modo facile desumitur. Appetitus enim circa bonum versatur, consequenterque circa malum: circa bonum quidem prosequendo illud: circa malum vero fugiendo. Unde bonum et malum objecta sunt praedictorum actuum, quae diversis mod;s respici possunt ab appetente, reduci tamen possunt ad tres omnino. Namque aut respiciuntur absolute, aut praesentia, aut ut futura: tacetur vero praeteritum, quia ut sic rationem boni, vel mali non vendicat, nisi forte absolute, vel in quantum praesens consideratur, nam ut praeteritum jam non est, atque adeo, ut sic non habet rationem mahl. Bonum ergo et malum vel absolute, vel ut praesens, vel ut futurum apprehendi potest: atque his diversis modis apprehensum diversos causat motus in appetitu, quia ratio illius aliquo modo variatur. Ex his ergo patet distributio sufficiens dictorum actuum. Nam circa bonum absolute, et secundum se consideratum versatur amor: desiderium vero circa futurum gaudium, et delectatio circa possessum, seu praesens: e contra odium est de malo absolute considerato, fuga de futuro, tristitia de praesenti, vel ut praesente apprehenso. Quia vero objecta haec aliter variari non possunt, ideo nec plures actus multiplicantur, de quibus late D. Thomas, 1,2.a quaest. 22. usque ad A48.
3. Quae circa bonum. — Vide auctorem in tract. de Passionibus, disp. 4, sect. 1, mun. 2. — Porro circa hos actus notanda sunt nonnulla circa tendentes quidem ad bonum, quod amor sit pondus quoddam, et affectio ad rem cognitam, ut bonam et convenientem. Unde amare rem formaliter loquendo non est desiderare, sed quasi complacere in illa, et coaptari illi, secundum interiorem affectionem: sicut enim in naturalibus, autequam grave moveatur ad centrum, intelligimus quantam coaptationem inter grave et locum suum, quae coaptatio per gravitatem expletur, sic in animantis appetitione, ante omnia intelligitur quaedam unio inter appetibile et appetentem, quae per amorem formaliter fit. Ex hoc deinde amore oritur in appetitu motus quidam in rem amatam, quo appetit ei conjungi, diciturque desiderium: habita autem jam re in illa vitaliter, et affectuose quiescit, et haec quies gaudium, seu delectatio dicitur. Ex quo intelliges hallucinatum fuisse Scotum, in 1, dist. 1, quaest. 3, et in 4, dist. 49, quaest. 4 et 7, dum sensit delectationem esse meram passionem consequentem ex amore et possessione rei, non autem esse verum actum elicitum ab appetitu: constat enim delectationem esse quid vitale, nam vitaliter delectamur: ergo est specialis actus elicitus a potentia vitali: impossibile autem est intelligere actum vitae sine efficientia intrinseca a potentia animae. Neque vero est actus alterius potentiae, quam appetentis, cum versetur circa bonum cognitum, et ex cognitione ipsa consequatur.
4. Qua circa malum. — De actibus, quae circa malum versantur, est notanda differentia inter res cognoscentes, et quae cognitione carent, quod istae, cum pondere tantum naturali ferantur ad bonum suum, eodem fere pondere virtualiter fugiant malum contrarium, neque pondere alio donentur, quo ferantur in bonum, atque alio quo recedant a malo. At vero res cognoscentes, quia media cognitione appetunt, et appetendo efficiunt in seipsis actuale quoddam pondus, quo ferantur in rem apprehensam, vel ab illa fugiant: ideo sicut diversis actibus cognoscunt bonum et oppositum malum, uniuscujusque rationem propriam cognoscendo, ita per appetitum non unico tantum actu inclinantur ad bonum, et virtualiter fugiunt malum, sed distinctos actus expromunt, quibus prosequuntur bona et fugiunt mala, non quod potentia bonum appetens et malum fugiens sit diversa, ut quidam putarunt, quos referunt JEgidius et D. Thomas 3, de Anima, textu 42, hoc enim impossibile est, quia nulla potentia versatur primo circa ma- lum, sed ex consequenti tantum, quatenus scilicet bono adversatur, in quod ipsa directe tendit: eadem ergo est potentia, quae sicut proprio et formali actu bono afficitur, ita proprio et formali actu a malo avertitur, ac vocatur odium directe amori contrarium, ex illoque sequitur fuga, quae desiderio opponitur, estque veluti appetitio quaedam carendi malo illo: quod si malum praesens adsit, consequitur tristitia, quae delectationi adversatur.
5. Tristitiae passio sive dolor ubi resideat. — Varia placita. — Circa quam tristitiam est specialiter notandum, eam cum dolore non coincidere prorsus, quamvis ad hanc animae passionem uterque actus pertineat: tristitia ergo de malo apprehenso est, quatenus praesenti, quod tamen sensum tactus minime laedit, atque ejusmodi tristitiae actus manifeste haeret in appetitu: at vero dolor de malo praesenti etiam est, quod tamen realiter nocet corpori, ac sensui tactus. De quo non facile explicatu est, an in membro, quod dolet, an vero in appetitu resideat: experientia enim videtur docere in ipso membro residere dolorem, cum ibi sentiatur: id, quod etiam indicat S. Thomas, in 3, dist. 15, quaest. 3, et Scotus, in dist. 13, quaest. 7, Durandus, quaest. 3, Gabriel, quaest. 1, Paludanus, 1 et 2. Contrarium autem suadet ratio. Namque dolor est de malo, ut sic: malum autem ad appetitum pertinet: ergo actus illius est: ergo in corde excitatur, ubi residet appetitus. Ita D. Thomas, 1, 2, q. 38,a. 2 (ubi Conradus et Cajetanus subscribunt), et in 4, distinct. 44, Simon Portius, lib. de Dolore, c. 10. Et confirmatur, dolor enim delectationi contrariatur: sunt ergo in subjecto eodem, atque adeo utraque est passio appetitus.
6. Valesii et aliorum judicium.—Opinio Richardi.—Nonnulli, in quibus est Valles, Controversia 4, c. 4, utramque sententiam tuetur, ponendo dolorem non esse actum appetitus, sed ipsas rei noxiae sensationes. Alu volunt, appetitum sensitivum esse per corpus dispersum, sicut et tactum, ideoque posse dolorem esse actum appetitus, atque a membro non distare, in quo sentitur. Hoc tamen difhcile apparet, utpote contra Aristotelem, ac reliquos auctores: praeterea oporteret etiam phantasiam collocare in toto corpore, cum sine ejus cognitione sequi dolor non possit, illaque rei disconvenientiam discernat: fortasse autem non male diceretur, perfectam vim ejusmodi potentiarum residere in parte corporis determinata: communicari vero aliqualiter universo corpori, possetque suaderi exemplo animalium imperfectorum, et ita videtur opinari Richardus in 3, dist. 15, art. 4, quaest. 1.
7. Auctoris resolutio. — Quidquid vero sit de probabiltate hujus ultimae sententiae, dicendum breviter, in dolore duo considerari, scilicet cognitionem sensitivam objecti disconvenientis et displicentiam, seu amaritudinem qvamdam de tali objecto. Cognitionem ergo in membro existere, quod patitur, sentitque dolorem, hunc vero perfici in appetitu: unde proprie loquendo causa doloris, ac cognitio talis causae in exteriori membro est: dolor vero in appetitu. Quod explicatur per analogiam ad dolorem spiritualem peccatorum, ibi enim duo sunt, et peccatorum cognitio, et dolor de illis, causa doloris sunt peccata ipsa cognita, sicque talis cognitio in intellectu datur, dolor vero in voluntate: idem ergo censemus in preesenti.
8. De objecto doloris prima opinio. — Impugnatur ab Averroe. — Quaeret tamen aliquis, quidnam illud sit, quod in membro sentitur, ubi est causa doloris? Multi putant solam dissolutionem continui esse sufficientem causam doloris. Nam Aristoteles 6, Topicorum, cap. 3, dolorem describit divisionem, seu solutionem partium. Galenus quoque assentiri videtur, in libr. de Inaequalitate et intemperie, et lib. 4, de Simplicium medicamentorum facultate, capit. 2, et lib. 2, de Locis patientibus, capit. 10, ac sequitur Portius, lib. de Dolore, cap. 3 et 4, Argenterius, lib. de Causis symptomatum, cap. 15 et 16, hoc tamen placitum optime improbatur ab Averroe, lib. 2, Collectaneorum, capit. 21. Nam causa doloris debet tactu percipi: divisio autem continui sola non percipitur tactu, cum sit sensibile commune, quod per se, et absque proprio sensibili non percipitur a sensu, ut libro 3, dictum est: non ergo scissio dolorem causat, nisi fortasse remote, proxime autem proprium aliquod sensibile tactus illum causare oportet. Item quia saepe dolor causatur absque divisione ulla. Occurrunt alii divisionem non esse quidem adaequatam doloris causam, attamen aliquando causam esse proximam, ac sentiri cognito proprio sensibili rei causantis divisionem, veluti, cum cognoscimus ferri, acutiem, vulnus inflictum, seu carnis divisio, doloris excitati causa est proxima. Sed non satisfaciunt: patet enim experientia, dolorem non ex sensatione ferri acuti, sed alicujus rei alterius causari. Item transacto contactu gladii, verbi gratia, vel instrumenti cujuslibet dividentis sentitur vehemens dolor, cum tamen jam tunc non percipiatur acuties gladii. Item quando dolor ex divisione causatur, tactus multoties non cognoscit divisionem, nisi cum forte ipse vulneratus oculos convertit ad locum vulneris: ac ratio est, quia divisionem cognoscere, nihil est aliud, quam numerum nosse partium resultantium ex divisione, quem certe numerum nequit tactus percipere, quia sicut seipsum tactus non percipit, ita neque numerum suarum partium valet percipere.
9. Prima opinio. — Refellitur. — Alii ergo statuunt doloris causam esse intemperiem quamdam in organo tactus exurgentem, quae dum sentitur dolorem causat. Haec est Averrois sententia supra ad cap. 3, de Anima, textu 21. Idem opinatur conciliator differentia 72. indicatque Galenus 12, Methodi, capite septimo, et libro de Inaquali intemperie, referens Hippocratem, Valles quodque non abnuit 4, Controvers.. cap. 5, tribuitur denique Avicennae et Fernelio. Habet tamen difficultatem ejusmodi sententia: namque si intemperies esset causa doloris, cum illa consurgat ex un:us, vel plurium quaitatum primarum exuberantia, tactus plane dolorem sentiens, sentiret quoque illam intemperiem, consequenterque perciperet, cujusnam, vel quarum qualitatum ratione consurgeret, an scilicet ex caloris exuberantia, an vero frigiditatis, non enim aliter sentiri valet intemperies, nisi qualitatis excessum sentiendo, cum in hoc formaliter consistat intemperies, talem autem excessum a tactu non cognosci patet experientia: quippe dolorem saepissime percipimus ignari a calore ne, ana frigiditate proveniat, consequenterque dubitamus, quod remedium sit applicandum.
10. Probatior resolutio. — De prima opinione judicium. — Quapropter dicendum, in dolore nca calorem tantum, vel frigus sentiri, nec solam divisionem, aut commotionem, sed qualitatem inde resultantem, quae dolocrifera qualitas dici potest, veluti cum ex calefactione vehementi fit dolor, quem tactus sentit, ejus objectum non calor est, nec calefactio, nam si a calefactivo separes manum, cessat calefactio, et tandem dolor sentitur, ac forte vehementior: est ergo objectum qualitas aliqua tangibilis, quae ex calefactione, seu intemperie inducta resultat: similiter cum per divisionem causatur dolor, non ipsa divisio est, quae sentitur, cum ci:o transeat, nec fere dum fit, ullus sit dolor, sed ea facta aliquis humor accurrit distemperamentum causans, unde resultat dolo- rifera qualitas secunda quae sentitur, utpote per se potens immutare tactum, violentiamque ac dolorem inferre. Ita rem hanc sane difficilem explicat Portius, neque explicari posse melius videtur. Unde haec est potissima hujus rei probatio, a sufficienti scilicet enumeratione, cum nequeat fingi aliquid aliud, quod dolendo sentiatur, ut patet ex dictis. Et proportionaliter videtur loquendum de delectatione tactus, quae dolori opponitur. Non est tamen improbabilis prima illa Argenterii, et aliorum sententia, quia licet saepe absque divisione continui dolor excitetur, non tamen absque compressione, vel immodica tactione, laxationeve membri alicujus, vel simili alio effectu, quod totum medici illi sub dissolutione complectuntur, ac tale aliquid per se quidem quamvis secundario (ratione scilicet qualitatis primario sensibilis) percipi, idque satis esse, ut dolor consequatur.
11. De passione risus, in quo consistat. — Unde causelur, altercantur Valeriola et Fracastorius. — Ultimo notandum est circa hos duos actus concupiscibilis, ex illis quidem, sed praecipue ex dolore et delectatione causari in corpore humano duplicem effectum, risus nimirum, ac fletus, quas hic breviter explicare necesse est, ut nihil in hac materia indiscussum praetermittatur. Risum constat proxime consistere in vibratione quadam septi transversi, et musculorum thoracis, atque oris: causatur autem is motus ex interiori aliqua animi motione: quae vero illa sit, non convenit inter auctores. Illud certum, hujusmodi motum oriri ex delectatione et gaudio, risus namque signum est hujusce passionis, neque res ulla unquam risum movet, nisi delectet. Sed an ne gaudium sit sufficiens, et adaequata causa risus, dubitatum est. Valeriola quidem affirmavit: oppositum vero sentit Fracastorius, lib. de Sympathia, cap. 20, statuens gaudium sine administratione ad risum non sufficere, quod etiam opinatur. Valles, lib. 5, Controversiarum, cap. 9. Quod certe verius apparet, nam experientia docet quantumvis jucunda non causare risum, si novitatem aliquam prae se non ferant: et ideo Sapiens dixit, risum nimium signum levitatis esse, et stultitiae, qua etiam de causa amentes, et pueri rident magis, quia magis admirantur, et facilius delectantur. Ad haec comedendo delectamur, cum tamen ea delectatio risum non causat, quia cum admiratione non conjungitur: oritur ergo risus ex admiratione simul et gaudio.
12. Valeriolae argunentum. — Prima con- firmatio. — Secunda confirmatio. — Ad predictum argumentum responsio. — Ad primam confirmationem.— Ad secundam.—MArgumenta autem Valeriolae difficultatem non habent, arguit namque, ex titil'atione causatur risus, titillatio autem non causat admirationem et gaudium: ergo, etc. Et confirmatur primo ex eo quod refert Aristoteles tertio, de Partibus, cap. 10, accidisse aliquando in praeliis trajecta praecordia vulnere risum attulisse. Confirmatur secundo. Nam saepe res delectabiles, et admirationem causantes non causant risum. Ad argumentum quidam respondent, risum ex titillatione causatum non esse verum, sed hoc gratis et contra experientiam ponitur, Aristoteles vero citato loco videtur sentire latere ibi aliam risus causam, calefactionem videlicet septi transversi ex titillatione causatam, namque pars illa calefacta: S'ensum (inquit) aperit celeriter, unde qui ea titillatione ad risum moventur, celeriter rident, hoc tamen verum non apparet, quomodo enim titillatio in plantis pedum causabit calorem in septo transverso: Dicendum ergo titillationem, ut causet risum, furtivam esse oportere et repentinam, atque ita simul admirationem causare, et delectationem: nam partes, in quibus sit titillatio, sunt acutioris tactus, atque hoc insinuat Aristoteles, sect. 35 Problematum, quaest. 6, ubi disquirens, cur nemo possit in seipso ex titillatione risum movere, causam esse, ait, quod titillatio furtiva non sit, quae si aliquando etiam praecognita risum movet, non nisi remisse movet, atque tunc etiam effectus ex tali titillatione proveniens apparet quasi novus et insperatus: semper ergo intervenit nonnulla admiratio. Ad primam confirmationem dic, risum, quem interdum moribundi prae se ferunt, non verum, sed apparentem esse quoad exteriorem formam oris. Ad secundam, non quamlibet admirationem et gaudium causam esse risus, sed quae sint de re jocosa et gracili, de re enim seria risum non ciebit, oportet quoque, ut admiratio vehemens non sit, alioquin stuporem causabit potius, quam risum.
13. Admiratio et gaudium qua ratione causent motum risus. — Passio risus libera est. — Explicandum vero restat, quomodo ex admiratione, et gaudio sequatur motio in septo transverso, atque etiam risus? Ac dicendum, causam esse naturalem consensionem et sympathiam facultatum naturalium, vitalium et rationalium. Est quippe admiratio partis rationalis actus, cum in ea sola esse queat admiratio, sicut et discursus, ut optime docet divus Thomas 4, contra, cap. 33, delectatio deinde sensitivae etiam partis affectio, sive passio esse potest. Ex illis ergo excitatur motus in parte illa. septo scilicet transverso: ac propterea sanguis dilatatur, sicque risus expromitur. Unde colliges passionem hanc animi liberam esse, dependentemque a voluntate, aliquando tamen esse adeo vehementem, ut vix cohiberi possit, vel ratione objecti plurimum excitantis, vel ex levitate hominis, qui facili ex causa movetur.
14. De passione fletus. — De fletu sciendum breviter, opponi risui, et ex contraria causa provenire, id est, tristitia, vel dolore: nam sicut delectatione cor dilatatur, et cum illo thorax, et oris musculi, ita tristitia constringitur cor, et partes oculis vicinae, ex quo motu simul, et calore nonnullo excitato, humor aliquis solvitur in lacry mas. Hinc pueri, ac foeminae facilius lacrymantur: quia et humidiores sunt, et passionibus magis afficiuntur: est autem materia lacrymarum humor quidam sanguinis veluti serum, ut docet Aristoteles, sectione 31, Problematum, ex eo indicio, quod salsus sit, exciteturque calore, qua de causa ex vento etiam, ex fumo, vehementique risu lacrymae funduntur. Sed de his satis.
15. Post actus concupiscibilis dicendum breviter est de actibus irascibilis, qui quinque omnino enumerantur, spes, desperatio, audacia, timor, ira: eorum vero ratio sic declaratur: irascibilis circa defensionem boni concupiti versatur, quia tamen cum bonitate invenitur difficultas, quae ex resistentia contrarii oritur, ideo licet bonum ipsum desideretur, necessarius est ulterior actus, quo appetitus animetur, ne a dlifhicultate objecti vincatur, qui spes dicitur. Quod si contingat appetitum separari a difficultate boni, ac cesset a pugna, vel e prosecutione illius actus resultat, qui desperatio vocatur: idemque contingit respectu naturae, cui malum aliquod futurum imminet, rejiciendumque est, ac vincendum:aut enimappetitusaccenditur et animatur contra illud, sicque concipitur audacia, aut succumbit et desistit, et sic oritur timor. Atque hi quatuor actus ex varia apprehensione boni, vel mali, ardui, possibilis diversificantur. Nam quando bonum apprehenditur, ita arduum, ut non possit obtineri, causatur desperatio: si apprehendatur, ut possibile, spes nascitur: similiter si malum apprehendatur, ut inevita- bile, vel difficile, exurgit timor: si vero ut evitabile, facilius concipitur audacia. Praeter hos tamen est quintus actus causatus, ex apprehensione mali jam praesentis et illati: ex qua apprehensione oritur appetitus vindicandi malum illud, et hic actus est ira, cui non respondet similis actus pro objecto bono. Nam si quis responderet, esse maxime desiderium in appetitu remunerandi benefactorem: at hic actus non potentiae irascibilis est, sed concupiscibilis, quoniam eo ipso, quod quis objicitur, ut benefactor, ardui ratio tollitur, atque adeo objectum irascibilis destruitur, tantumque manet desiderium ad concupiscibilem pertinens. Neque rursum circa malum habet ira actum contrarium in appetitu sensitivo, esset enim maxime patientia illati mali, at hic actus positivus esse nequit ex parte appetitus sensitivi, sed est in voluntate, actus pro ipsa reprimit iram appetitus; in appetitu autem sensitivo nihil est, quod illo actu possit amari, quia in malo illato nulla ibi repraesentatur ratio boni, quod si forte ex praedominio rationis et voluntatis ira versatur in amorem, ob aliquam rationem boni inventam in ipsa perpessione mali, jam talis actus, cum sit amor, ad concupiscibilem pertinebit, sicque contrariabitur propriae irae. Constat ergo dari solos quinque actus in appetitu irascibih: constat etiam distinctio illorum, de quibus plura apud divum Thomam supra.
16. Discrimen duplex inter utrasque passiones. — Ex dictis autem colliges primo duplicem diflcrentiam inter actus concupiscibilis et irascibilis. Prima est, in concupiscibili actus contrariari ex parte objecti, ut amorem boni, odium mali :in irascibili vero contrariari per accessum, et recessum ad idem objectum, ut in spe et desperatione, quamvis esse quoque possit contrarietas ex parte objectorum, ut in timore et spe. Ratio est, quia concupiscibilis respicit bonum et malum absolute, et ad bonum tantum ferri potest, et a malo recedere: quare in illius actibus non potest dari contrarietas in accessu et recessu ad idem objectum, at vero irascibilis respicit bonum conjunctum arduitati, ideoque ratione difficultatis potest recedere ab illo, quamvis ratione bonitatis possit accedere, et idem proportionaliter intelligendum de malo. Secunda differentia est, in concupiscibili omnes actus habere contrarium, in irascibili vero unus invenitur sine contrario: cujus rationem vidimus paulo ante, redditurque a D. Thoma, 1, 2. q. 23, art. 3.
17. Harum ordo inter se.—Secundo colliges ex dictis ordinem horum actuum inter se. Nam in concupiscibili datur primus, atque ultimus inter omnes, amor quippe est primus, et radix etiam aliorum: delectatio vero est quasi ultimus terminns, passiones reliquae sunt mediae, de quarum ordine in particulari videndus est D. Thomas, supra quaest. 25.
18. Cur et quomodo passiones pendeant ec complemione.—Galenus ab Averroe evploditur. —Ultimo est notandum, passiones has pendere plurimum ex complexione corporis, abundantia alicujus humoris, quem excitant, et a quibus etiam excitatur: sic melancholia congenea est tristitiae, timoris et desperationis, cujus rationem Galenus, lib. 3, de Locis patientibus, cap. 8, videtur afferre, quod nigri sit coloris, nam sicut tenebrae exteriores metum incutiunt, ita melancholia: idem repetit, lib. de Causis symptomatum, cap. ultimo. Quae ratio frivola est, ut notavit Averroes 3, Collectaneorum, c. 40, nigredo enim activa non est, sed neque objective interius causare tristitiam valet, cum non videatur: jam sanguis, qui melancholiae contrariatur, audaciam, gaudium et spem parit: flava bilis iram excitat ac reliquas sanguineas passiones, pituita declinat potius ad actum tumoris. Horum omnium ratio esse videtur, quod appetitus sensitivus resideat in corporah organo, proindeque egeat temperamentis ad diversos actus eliciendos: fortassis etiam distincti humores distinctam causant dispositionem in corpore, efficiuntque ut spiritus animales alio, atque alio modo per corpus diffundantur, ac diversimode communicetur animalis virtus, unde etiam fit ut humores quoque maxime conducant ad rerum apprehensiones uno, vel alio modo concipiendas.