Text List

On this page

Caput 6

Prev

How to Cite

Next

Caput 6

Caput 6

Utrum appetitus sensitivus in operibus subdatur motioni voluntatis et rationis

CAPUT VI. UTRUM APPETITUS SENSITIVUS IN OPERIBUS SUBDATUR MOTIONI VOLUNTATIS ET RATIONIS.

1. Haec quaestio solum habet locum in homine, de quo supra diximus habere duplicem appetitum, rationalem et sensitivum: de quibus necessarium est scire, qua ratione, et modo alter alteri subordinetur, neque enim sine ordine esse possunt: alias confusa esset et inordinata hominis compositio: constat autem aperte appetitum sensitivum esse inferiorem, atque adeo subordinatum et subditum superiori: restat ergo videre quomodo obe- diat. Pro resolutione est notandum dupliciter, unum alteri subdi. Primo principatu quodam despotico et servili, ut subditur servus domino et instrumentum artifici. Porro in hac subjectione is, qui subditur, renuere nullatenus potest. Alter modus est subjectionis civilis et politicae, qualis est civium ad regem, civis enim licet obedire teneatur, non tamen cogitur, ac modo aliquo renuere et excusare se potest. Secundo notandum est appetitum sensitivum duplices actus sortiri, nimirum elicitos, quales praecedenti capite numeravimus et imperatos, ut motum localem. In hoc ergo capite sermo est de actibus elicitis, nam de motu locali, in cap. 10, agendum.

2. Conclusio bipartita. — Hoc supposito, sit conclusio: Appetitus movetur a voluntate media ratione, cui proinde subditur politice, non despotice. [ta Aristoteles 1, Politicorum, cap. 3, ac D. Thomas optime 1, 2, quaest. 17, art. 7. Ex cujus doctrina breviter observandum primo, appetitum sensitivum non nisi in rem cognitam per sensum tendere posse. Namque objecti propositio per intellectum ei minime proportionatur: hinc ergo est, cur voIuntas movere appetitum sensitivum nequeat immediate: cum enim voluntas non agnoscat, objectum proponere non valet: id ergo efficiat, oportet, media potentia cognoscente, qualis est ratio, sed neque ista immediate movet appetitum, sed medio interiori sensu. Pro qua re notandum est secundo. Licet intellectus nostri cognitio a sensu incipiat: quia tamen illa suprema potentia est inter cognoscentes, altius penetrat res cognitas, quam inferiores reliquae, ob idque directiva earum est. Unde fit, ut illustrare possit cogitativam, ac persuadere quodammodo demonstrando in objectis majorem rationem boni vel mali, quam eo usque assequeretur. Haec ergo intellectus persuasio efficit, ut cogitativa ipsa aliter apprehendat objectum, aliterque judicet de illo: quia vero ab objecto apprehenso movetur appetitus, ideo ratio cogitativam persuadens mediante illa dirigere dicitur appetitum. Atque ita patet conclusionis probatio. Ex qua sequitur altera pars. Nam voluntas appetitum movet, quasi consilium praebendo mediante ratione, non movet autem necessitando: est ergo motio et obedientia politica, non despotica. Et confirmatur experientia. Namque renuente voluntate multi insurgunt motus in appetitu sensitivo, quos tamen ratio, quaesitis hinc inde suasionibus, refraenat, consulendo quidem et politice regendo, non cogendo.

3. Objectio prima contra conclusionem diluitur. — Sed contra objici potest, quia sequitur primo appetitum nostrum esse ignobiliorem appetitu brutorum, qui nulli subjacet: negatur tamen sequela, cum potius aptitudo humani appetitus, ut subjiciatur rationi magna perfectio ejus sit, siquidem melius est nobilissimo obedire, quam esse infimum in imperando: unde ob hanc subjectionem is appetitus capax est virtutis et vitii, ut cum divus Thomas traditur 1, 1, quaestion. 50 et 56, quemadmodum etiam voluntas nostra multo perfectior est, quando Spiritus sancti motioni subditur, quam cum ipsa se movet, namque "ubi spiritus Domini, ibi libertas", ait Paulus 2, Corinth. 3.

4. Objectio secunda. — Cajetani responsio.— Rursus objicies, sequi secundo, in appetitu sensitivo humano reperiri aliquam libertatem, quod falsum esse patet, quoniam posita motione voluntatis, aut appetitus potest renuere, aut non potest. Si hoc secundum admittatur, jam serviliter obediet. Si primum, jam liber exit. Quod sane videntur sentire, qui dicunt politice obedire: nam politica odedientia in libertate fundatur. Cajetanus 1, 2, quaestion. 14, art. quarto, plane concedit in appetitu sensitivo libertatem ex propriis: idque deduci putat ex sancto Thoma eo loco docente in appetitu sensitivo posse esse veniale peccatum, atque aperte loqui de appetitu secundum se: nam si de illo ageret, prout regitur a voluntate, non negaret peccatum quoque mortale esse in illo posse. Et confirmatur ulterius, quia appetitus sensitivus ob conjunctionem cum rationali capax est virtutis, atque vitii, est ergo aliquo modo liber.

5. Refellitur. — Haec tamen sententia falsa omnino est, et contra sanctum Thomam, 1, 2, q. 24, ad tertium, docentem in passionibus appetitus secundum se non esse malitiam: ergo neque libertas erit. Et in q. 34, art. 1, scribit omne peccatum in voluntate manere, et in 2, dist. 24, quaest. 3, art. 2, nullum motum esse de genere moris, nisiex libertate voluntatis. Atque doctores universi et Patres in hoc convenire videntur, ut nullum peccatum sit nisi in voluntate consentiente: ergo nullus etiam actus liber est nisi ex voluntatis libertate, cum eo tantum actus quilibet peccatum esse possit, quod est a potentia libera. Unde si in appetitu sensitivo esset libertas, actus illius bonus esset, vel malus, seclusa voluntate, quod Cajetanus consequenter quidem admittit: sed tamen contra doctorum torrentem, ut diximus, Augustinus enim 1, hetractationum, cap. 9 et 14, etlib. 3, de Libero arbitrio, cap. 18, palam docet voluntate nos delinquere, aut recte vivere. Idem scribit, in lib. de duabus Anmabus contra Manichaeum, cap. 10, et de Vera et falsa religione, cap. 14, et sermone 43, de verbis Domini, Chrysostomus, homilia 2. Imperfecti, et homilia 13, ad Romanos, Basilius, in instructione eorum, quà vitam ducere perfectam volunt, Anselmus in illud Paul Roman. sexto, Non regnet peccatum in cestro mortali corpore, Origenes, homilia 29, in Numeros, Divus Thomas supra, et D. Bonaventura, in 2, dist. 24. Quod etiam ratione probatur: nam si actus appetitus sensitivi ex propriis esset liber, ac posset malus esse absque voluntate, sequeretur hominem peccare saepe contra voluntatem, imo saepe peccare simul, ac bene agere circa objectum idem: veluti si voluntas renueret, appetitus vero cuperet turpe objectum, similiaque absurda sequi facile intelligetur. Ratio autem a priori est, quoniam appetitus sensitivus sequitur cognitionem sensus, in qua neque discursus est, neque ratiocinatio, aut inquisitio diversorum mediorum, neque item universalitas in cognitione, ex qua proinde possit oriri libertas in ipso appetitu, etenim libertas oritur semper ex indifferentia aliqua cognitionis, ut latius dicemus, cap. S.

6. Vera responsio. — Ad argumentum ergo aliter respondendum, appetitum scilicet dici politice obedire, non quod obediat libere, neque enim in omnibus ad unguem servanda est similitudo, sed quia renuere potest: dum namque bonitas aliqua in objecto apparet, moveri potest ad illius appetentiam, praecipue si ex parte qualitatum naturalium et passionum incitetur: ut enim notavit D. Thomas, 1, 2, quaest. 17, art. 7, alterationes eae, quae sequuntur ex passionibus, saepe rationem praeveniunt, saepe etiam physicae alterationes sunt praevenientes etiam actum ipsum sensitivi appetitus, suntque proinde naturales undequaque, atque appetitum excitantes: liquet igitur, quomodo appetitus rationi obediat.

7. Dubium subortum. — Ejus resolutio. — Restat vero dubium, an appetitus obediat rationi circa objecta supernaturalia versanti. Apparet enim id impossibile: nam bona spiritualia, ut sic cognitionem sensitivam excedunt, praecipue si ut supernaturalia considerentur: sic enim ad Deum, ut spiritualis finis est, ordinem habent, atque ita sensu percipi minime possunt. Dicendum breviter, appetitum sensitivum non posse moveri a supernaturalibus, ut supernaturalia sunt. ob rationem factam: attamen ex cognitione et amore rerum supernaturalium in intellectu, et voluntate existentibus moveri saepe appetitum, quod docet D. Thomas 1, 2, quaest. 31, art. 1, ad 1, et adducens illud Psalmi 83: "Cor meum et caro mea eaultaverunt in Deum vivum", id quod etiam experientia confirmat, nam ex consideratione supernaturalium oritur sensibilis delectatio in appetitu etiam usque ad lacrymas, quod indicio est, ipsummet appetitum ferri per amorem in res illas, quod exponi potest in hunc modum. Namque dum intellectus supernaturalia considerat, formantur in cogitativa phantasmata nonnulla repraesentantia objecta eadem sub ratione aliqua sensibili, tanquam propria bona ipsius appetentis, unde jam appetitus ipse movetur, cogitatione scilicet illarum rerum, atque adeo ferri aliquo modo in Deum ipsum valet: sic mens Deum concipit sub aliqua ratione sensibili, tuncque pariter imaginatio format sibi idolum cujusdam boni sibi maxime convenieniis sub ratione sensibili, ut creantis, seu conservantis: hoc ergo modo potest moveri appetitus ex cognitione supernaturalium.

PrevBack to TopNext