Text List

On this page

Caput 7

Prev

How to Cite

Next

Caput 7

Caput 7

De objecto, et actibus voluntatis

CAPUT VII. DE OBJECTO, ET ACTIBUS VOLUNTATIS.

1. Doctrina de voluntate, si radicitus esset inculcanda, oporteret totam fere philosophiam moralem huc advocare, quod praeter institutum esset. Ne tamen omnino indiscussa relinquatur nobilissima potentia, de illa breviter dicemus, quae maxime ad rem pertinere videbantur. Est autem supponendum, voluntatem esse potentiam animae rationalis, ut sic, atque adeo esse potentiam spiritualem, quae comitatur intellectum, et organo caret, prout omnia ex supradictis, lib. 14, cap. 5 et sequentibus, facile constare possunt: atque etiam colligi in hac potentia non esse distinguendas irascibilem et concupiscibilem secundum rem, sed ratone solum, quod hic multo certius habetur, quoniam potentia haec immaterialis est, atque adeo universalis in suo genere: his ergo positis, restat dicendum de objecto, et actibus hujusce potentise.

2. Prima assertio suadetur, de qua consule lib. 3, de Ang., c. 1, num. 3.— In qua quaesUüone materiam de actibus, et objecto voluntaüis simul comprehendimus: siquidem quod ad philosophum naturalem attinet, nihil fere de his dicendum restat. Quare circa objectum sit prima conclusio. Objectum voluntatis est bonum in communi. Ita patet ex dictis supra in capite secundo. Nam objectum potentiae appetitivae oportet esse quippiam sub ratione boni, sed voluntas appetitiva potentia est: ergo objectum illius aliquam rationem boni induir, et non peculiarem aliquam boni rationem, cum nullum sit bonum, in quod voluntas ferri non possit: tendit ergo in communem rationem boni. Confirmatur primo: quia voluntas est in supremo gradu potentiarum appetentium: ergo est potentia universalissima in illo genere: ergo habet universalissimum objectum, quod est bonum in communi. Confirmatur secundo: quia voluntas consequitur intellectum: ergo ejus actus eo se extendit, quo apprehensio intellectus: sed hic potest apprehendere omne bonum: ergo et voluntas ipsum prosequi. Quomodo autem voluntas versari queat circa malum, patet ex secundo capite jam citato.

3. Objectio prima ex Scoto diluitur. — ObJectio secunda.—Enodatur .—Sed arguit Scotus, ens etiam non bonum objectum esse voluntaüs, quoniam ens universalius est, quam bonum: nam malum etiam rationem entis habet, voluntas autem potentia universalissima est: ergo, etc. Occurrendum primo, voluntatem esse potentiam universalissimam in suo genere, nempe in ratione potentiae appetitivae, atque intra illud genus habere universalissimum objectum: hujusmodi autem est bonum tantummodo, ut patet ex dictis. Secundo occurrendum tam universale esse bonum, quam ens ipsum, cum sit ejus passio convertibilis, malum autem potius entitate privat, solumque dicitur ens quatenus suo modo fundatur in bono. Urgebis ulterius. Sicut intellectus se habet ad verum, ita voluntas ad bonum, sed intellectus objectum non assignatur verum, sed ens: ergo neque voluntatis debet assignari bonum. Respondeo quaestionem esse de nomine, quia objectum etiam intellectus potest assignari verum, communiter tamen ponitur ens, quia est clarior ejus ratio. Interest nihilominus inter intellectum et voluntatem, quod ille non quolibet actu novit distincte rationem veritatis in actu signato, licet quolibet noscat rationem entis inre qualibet, attingendoque entitatem, attingit etiam veritatem: per actus tamen assentiendi cognoscit intellectus distincte veritatem, ac ratione talium assensuum proprie dictum est intellectum versari circa verum, nam simpliciter cognoscendo circa ens potius tanquam circa rationem coguitam ver- satur. At vero voluntas ad amandum non solum requirit cognitionem rei, ut res est, sed etiam cognitionem objecti secundum bonitatem, nam nisi ratio boni non cognoscatur, voluntas non appetit, quod indicio est, voluntatem ferri in rationem boni, tanquam in rationem volitam. Est ergo inter utramque potentiam patens discrimen hac in parte. Et haec de objecto voluntatis.

4. Quotnam sint voluntatis actus, de quo late lib. 3, de Ang.. c. 1, a num. 6. — Prima eorum partitio. — De subdivisione amoris in amicitiam et concupiscentiam, auctor, 1,2, tract. 4, disput. 1, sect. 5. — Circa actus deinde oportet notare eos omnes in voluntate reperiri, qui reperiuntur in appetitu sensitivo, amor, desiderium, spes, etc., licet modo altiori, quoniam in voluntate spirituales sunt, neque dependentes quoad esse a passionibus corporis etiam naturalibus: acferri possunt, circa finem et circa media, cum utraque habeant rationem boni, et utraque ab intellectu sub propria ratione suae bonitatis, medii scilicet atque finis cognoscantur. Hinc jam colligitur prima divisio actuum voluntatis. Nam alii circa finem versantur, alii circa media : quia vero finis potest considerari, vel prout bonum absolute, vel prout habendum, vel ut habitum, ideo circa finem potest esse in voluntate amor, ac desiderium consequendi illum, qui actus alias dicitur intentio finis et tandem fruitio, seu gaudium de fine jam obtento. Medium vero duplex esse potest, aliud quod solum habet rationem medii, quia est primum medium, ad quod nullum aliud ordinatur, nec propter se est appetibile, sed tantum in ordine ad finem. Aliud est medium, quod videlicet mediat inter finem ultime intentum et media priora, ac respectu aliorum est finis, respectu vero ulterioris finis, est medium: si ergo hujusmodi medium consideretur ut finis, habet eamdem rationem, quam finis ultimus, nam intendi potest, et desiderari et delectare si obtineatur. At circa medium, ut medium, duo versantur proprie actus voluntatis: nimirum electio et usus ; nam postquam voluntas intendit finem, statim intellectus conciliatur de mediis congruentibus, ac voluntati proponit, circa quae ipsa duo praestat. Primum est acceptare aliquod illorum, quod est consentire, vel eligere, consentire enim quadam ratione est commune nomen conveniens cuicumque volitioni et amori, sive sit circa finem, sive circa media, quomodo communiter dicimus peccatum consummari per consensum voluntatis: attamen consensus proprie significat applicationem illam voluntatis ad aliquod medium, quae sequitur ex praemissa consultatione intellectus, quae acceptatio si sit efficax, et separans unum medium ab alis, illudque praeferens, dicitur electio: facta autem electione necessarium est, ut id medium executioni mandetur, cui deservit usus: qui actus quidam est, quo voluntas applicat potentias omnes ad operationes sibi necessarias: nam medium electum propter executionem certe eligitur. Quare si forte exequendum sit a manu, habet voluntas potestatem ad eam operi applicandam, et similiter de aliis: nam cum voluntas respiciat universale bonum, necesse est apud se habeat vim movendi omnes vires animae, et applicandi illas ad propria earum munia: haec ergo applicatio, usus vocatur, atque hi sunt fere omnes actus voluntatis: de quibus plura apud D. Thomam 1, 2, quaest. 11, quae tamen ab hoc loco sunt aliena, propria vero moralis disciplinae.

5. Altera partitio.—Voluntas cur nuncupetur cor. — Ex his porro colligitur distinctio communis de duplici actu voluntatis, elicito scilicet et imperato. Elicitus est, qui ab ipsa voluntate immediate fit: imperatus est alterius potentiae humanae, quae subditur usui et motioni voluntatis: nam actio partis vegetativae, et motio cordis continua actus imperati non sunt, utpote quae sub potestatem nostram per se, ac directe loquendo non cadunt (quod ideo addimus, quoniam remote subdi aliquomodo possunt voluntati: si autalimentum nobis ipsis subtrahamus, aut forte violentia alia vitam eripiamus). Simile vero est de quibusdam membrorum motibus naturalibus generativae partis, quae proveniunt multoties ex alteratione naturali, neque in potestate hominis existunt, teste Aristotele, de Animalium motu, circa finem, et sancto Thoma, ibidem lectione 10, in principio. Jam vero sensuum externorum actus quodammodo sunt imperati a voluntate; quoad applicationem scilicet potentiae ad objectum: at facta semel applicatione sensus necessario exit in actum, neque ea in re obedit voluntati: sensus deinde interior veluti imaginatio pendet ctiam in actu suo a voluntate, quae potest illum movere ad operandum, saepe tamen imaginatio ipsa voluntatem praevenit, offertque objecta plurima, voluntate renuente: unde proveniunt importunae cogitationes: communiter tamen si intellectus et voluntas advertant, illas valent reprimere, quamvis non sine difficultate: saepissimeque non valent propter corporis indispositionem, vel certe quia impossibile est intellectum nunquam omnino distrahi, operationes etiam intellectus sunt a voluntate imperatae, quia exercentur voluntarie, ut experientia constat, quod etiam sanctus Thomas docet, 1 part., quaest. 82, art. 4,cujus rei ratio universalis tacta jam est: quia ad voluntatem spectat finem intendere, atque adeo movere potentias omnes, quae conducere possunt ad finem, tales vero sunt, quas numeravimus. Atque hoc modo fit reductio potentiarum humanarum ad unum primum movens caeteras omnes, ut recta sit, et ordinata institutio naturae: qua de causa voluntas comparatur cordi. Ad Roman. 6: Charitas Dei infusa est in cordibus nostris. Et in Psalm. 36: Lex Dei in corde ipsius: nam sicut cor est principium motivum corporis, ita voluntas est principium operationum humanarum, et ideo illae tantum operationes censentur proprie hominis, et dignae praemio, vel poena, quae a voluntate procedunt.

6. Uter actus sit prior simpliciter voluntatis ne, an intellectus. — Circa intellectum tamen, et voluntatem est difficultas: nam supra diximus appetitum sequi cognitionem, et potentiam cognoscentem movere appetitivam: movet ergointellectus voluntatem, ergo non potest moveri ab illa. Respondet sanctus Thomas supra, et opusc. 43, c. 5, intellectum movere voluntatem per modum causae finalis applicando objectum, voluntatem vero intellectum movere effective applicando scilicet illum ad operandum. An autem possit intellectus aliquando effective applicare voluntatem ad opus, quaestio est moralis 1, 2, q. 9, art. 13, ubi de imperio agitur, quae certe controversia ab illa distat, quam supra tractavimus hoc ipso libro, cap. 3, ubi tantum definivimus ad actum voluntatis, neque intellectum, neque objectum elicitive concurrere. An vero imperative, alia quaestio est, de qua censeo breviter intellectum ex se non posse efficaciter imperare voluntati, nisi forte supposito actu alio ejusdem voluntatis, sic postquam voluntas eligit, valet intellectus efficaciter ei imperare executionem: tota veroilla intellectus efficacitas provenit ex electione voluntatis, a qua si voluntas forte desistat, imperium efficax non erit. Quapropter simpliciter et absolute loquendo intellectus tantum potest movere finaliter voluntatem, voluntas vero intellectum effective. Ex quo colliges inter actus harum potentiarum praeire primo oportere actum intellectus, cum appetitus ubique supponat cognitionem, unde quo ad primum actum non movetur a voluntate, sed vel ab inclinatione naturali, vel ab extrinseca aliqua propositione objecti. Unde primus intellectus actus specialiter tribuitur Deo a D. Thoma, 1 p., q. 63, art. 5, fortasse quia Deus speciali providentia gubernat creaturam rationalem, ad illumque proinde pertinet inclinare ipsam ad hoc, vel illud objectum, maxime in principio sui esse, quod desumptum est ex Aristotele 7, Ethic. ad Eudem., capit. penult., scribente dari consilium quoddam naturale ab interiori quodam movente procedens: in negotiis quippe agendis saepe experimur actus quosdam apud intellectum nostrum, qui a voluntate neutiquam procedunt, sed vel ex peculiari instinctu Spiritus sancti, vel Angelorum ministerio, vel certe ex suggestione daemonum, quos oportet caute discernere, ut monet S. Joannes, prima canonic., capite quárto, et Bernardus, serm. 4 Pente. Motio ergo voluntatis non est adeo necessaria in his potentiis ad agendum, ut sine illa operari omnino nequeant: saepe enim alia potentiae in actionibus suis motionem intellectus praecurrunt.

7. Motio voluntatis respectu aliarum potentiarum qualis. — Ultimo advertendum est, illam motionem voluntatis a qua dicuntur effective moveri potentiae reliquae, non sic intelligendam esse, quasi voluntas aliquid eis imprimat, vel modo aliquo immediate concurrat ad eliciendos ipsarum actus, est nimirum sola moralis motio, quae in philosophia naturali, efficientia est accidentaria, in morali vero censetur per se, ac provenit solum ex consensione potentiarum, quae in eadem anima radicantur, et habent inter se dictam subordinationem naturalem.

PrevBack to TopNext