On this page
Caput 8
Caput 8
Utrum voluntas sit libera potentia in omnibus suis actibus
Caput hoc integrum ex autographo praeterivimus, quoniam late tractatur in priori tomo de Gratia, Prolegomento 1, et in Metaphysica, dist. 19, a sect. 2, et ultra, tum etiam non pauca pro eodem argumento videri possunt in opusculo 4, de Libertate divinae voluntatis.
Quaeri autem ulterius posset primo, an appetitus rationalis, sive voluntas sit species infima, an potius in homine, atque Angelo specie distinguatur, quod disputant recentiores, 1 part., quaest. 59, art. 1, ubi Cumelius, item Franciscus de Herrera, in 2, dist. 13, q. 1, et ipse auctor, lib. 3, de Angelis, cap. 1. Secundo quaeri posset, an voluntas, seu appetitus rationalis distinguatur in homine in concupiscibilem et irascibilem, sicut appetitus sensitivus distingui a multis solet. De quo videndus auctor, lib. 3, de Angelis, cap. 1, post Scotum et Gabrielem, in 3, dist. 26 et 34, Henricum, quod, lib. 8, quaest. 15.