Text List

On this page

Caput 9

Prev

How to Cite

Next

Caput 9

Caput 9

Quaenam sit perfctior potentia, intellectus-ne an voluntas

CAPUT IX. QUAENAM SIT PERFCTIOR POTENTIA, INTELLECTUS-NE AN VOLUNTAS.

1. Argumentum primum pro voluntate. — Confirmatur. — Secundum argumentum. — Confirmatur. — Tertium argumentum.— Confir matur. — Quartum argumentum. — Confirmatur. — Haec quaestio ultima est de potentiis animee rationalis, nam postquam de illis sigillatim dictum est, complementum doctrinae postulat, ut eas inter se conferamus, id, quod etiam de potentiis sensitivis tractari posset, rejecta tamen in hunc locum est, quoniam in potentiis spiritualibus apertior erit difficultas, ac facile poterit reliquis accommodari. Arguitur itaque voluntatem praeeminere intellectui primo, quia habet nobilissimum objectum, ipsam scilicet rationem boni, prima autem et potissima perfectio rei esse videtur bonitas ipsius. Confirmatur: nam bonum dicit ordinem ad existentiam: verum autem, quod est objectum intellectus, ab existentia abstrahit, perfectius autem videtur, quod ordinem habet ad existentiam cum haec sit prima et potissima rei cujusque perfectio: ergo, etc. Secundo arguitur ex actibus: nam perfectior est actus voluntatis, quam intellectus, si perfectissimum unius actum ad perfectissimum alterius comparemus: ergo et voluntas perfectior erit: illa siquidem potentia perfectior creditur, quae meliori actu se explicare potest. Antecedens patet: quia perfectissimus actus voluntatis est dilectio Dei, ac perfectissimus intellectus est Dei cognitio, melior autem est amor Dei, quam cognitio, juxta illud Paul. 1, Corint.: Major autem horum est caritas. Confirmatur: nam ordines angelorum distinguuntur secundum eorum perfectiones, ac Seraphini superiori gradu, quam Cherubini locantur: quia hi excellunt in cognitione, illi in amore: ergo amor est perfectior. Tertio, libertas est maxima perfectio, voluntas autem est potentia libera, non inteilectus: etc. Confirmatur: quoniam volun- tas regit intellectum, ad totum hominem, adeo ut reliquae omnes potentiae ad nutum voluntatis agantur: ergo ipsa tenet primatum inter potentias. Quarto, voluntas totum hominem bonum, vel malum reddit: neque enim scientia hominem bonum facit, vel malum, sed virtus et vitium: haec autem ex voluntate maxime pendent, quia libertate propria non dantur. Confirmatur, quia hac ratione appetitus sensitivus est perfectior, quam imaginatio, quia ille capax est virtutis: non autem imaginatio.

2. Dissidium in hac queestione. — Assertio affir mans intellectum preecellere. — Ejus rationes. — In hac quaestione Schola sancti Thommae et Scoti discrepant. Scotus enim in 4, distinct. 49, quaest. 4, statuit voluntatem esse simpliciter perfectiorem intellectu, quem discipuli sequuntur. ldem sentit Alensis, 3 part., quaest. 80, memb. 1, dist. 1, quaest. 14, Bonaventura, /Egidius, Argentina, Gabriel et Major, in 4, dist. 49, Albertus, in 1, distinet. 1, quaest. 14, Aureolus, apud Capreolum ibidem, quaest. 1. At D. Thomas, 1 part.. quaest. 82, art. 3, e contra opinatur, licet secundum quid, seu in quibusdam actibus voluntas superet: sequuntur eum sui, ac Durandus, in 4, distinct. 94, quaest. 4, Paludanus, quaest. 3, Hervaeus, quodl. 8, quaest. 9, Capreolus, in 1, distinct. 1, quaest. 2, et dist. 3, quaest. 3, art. 2, Abulensis, ad cap. 5 Matthaei, quaest. 30, etVenetus 3, de Anima, textu 58, videturque sententia probabilior. Unde sit nostra conclusio. Intellectus est perfectior potentia. Hanc conclusionem declarat sanctus Thomas ex objectis in hunc modum. Nam objectum intellectus simpliciusest et abstractius, quam objectum voluntatis, ac modo aliquo immaterialius: ergo ipsa potentia perfectior est: nobilitas namque potentiae ex nobilitate objecti desumitur, illud autem objectum nobilius est, quod est abstractius et immaterialius. Ostenditur vero antecedens, quoniam intellectus attingit objectum sub abstractione ab existentia, considerando scilicet nudam rei quidditatem, voluntas vero non nisi in rem, prout habet ordinem ad actualem existentiam terminatur: nihil enim appetitur, nisi vel prout actu existit, vel extiturum est. Hanc rationem Scotus cavillatur multipliciter: eam vero prolixe defendit Cajetanus supra, quem videre licet. Vere autem ratio subtilis est optimeque ostendens perfectionem inteilectus. Enimvero intellectivae potentiae vis ea est, ut rem quamlibet possit sub omni praecisione considerare, essentiam ipsam ab existentia separando, et uniuscujusque propriam rationem vestigando. Quod sane vim magnam arguit, immaterialitatemque intellectus ipsius, voluntas autem simplici modo fertur in objectum appetendo existentiam illius: qui certe modus operandi minus subtilis est, minusque immaterialis. Secundo arguitur. Potentia intellectiva immediatius sequitur ex animae essentia, voluntas vero medio intellectu: hic ergo est perfectior. Consequentia exponitur: nam quando passio una ex alia sequitur, seu potius mediante alia, quae immediatius sequitur ex essentia praestat ei, quae sequitur mediate, cum sit veluti principium alterius. Antecedens autem suadetur, ium ex communi ratione potentiae appetitivae, quae ex potentia cognoscitiva consequitur, sicut appetitio sequitur ex cognitione: tum ex propria ratione voluntatis, cujus libertas, ut diximus, ex perfectione intellectus nascitur. Tertio. Dignitas hominis potissime ex intellectu desumitur, et ideo tanquam differentiam essentialem illius assignamus, quod intellectivus sit, seu rationalis id vero principaliter habet ab intellectu, cum voluntas rationalis sit ex participatione illius: praecedit ergo intellectus. Id quod etiam inde ostenditur, quoniam voluntatis radix ipse intellectus censetur: siquidem eo ipse, quod asserimus hominem esse rationalem, quasi virtute et radice pronuntiamus volitum esse, ac liberi arbitrii: quare, etc. Unde etiam confirmatur ratio, namque potentia per essentiam rationalis, cujusmodi est intellectus, perfectior est, quam quae tantum per participationem est rationalis, qualis voluntas, quae potentia caeca est, nec nisi ratione ducatur, operari valet. Quarto, intellectus est regula omnium operationum voluntatis, et in tantum voluntas male, vel bene procedit, in quantum rationi conformatur: tota siquidem bonitas et malitia moralis sumitur ex ordine ad rationem rectam, et ideo tanto voluntas est melior, quanto est rationi subjectior, teste Aristotele, primo Ethicorum, cap. 3, Cicerone, secundo Officiorum, Augustino, de Libero arbitrio, c. 9 et 10; ergo perfectior est ratio ipsa, quam voluntas. Quinto, in suppositis intelligentibus differentia perfectionis naturalis potissime attenditur ex parte intellectivae potentiae: nam voluntas fere ejusdem est rationis in iis suppositis, vel saltem non potest tam facile distingui in eis ex diversitate operandi sicut intellectus: et intra latitudinem angelorum major perfectio maxime relucet in modo cognoscendi, unus enim altiori modo, et per universaliores spe- cies cognoscit, quam alter, in voluntatibus autem diffticile invenietur distinctio, quae in modo operandi, ut dixi, parum differunt: signum ergo est perfectionem naturae intellectualis potissime se explicare in potentia intellectiva, atque adeo esse perfectissimam potentiam in tali subjecto. Sexto, potentia cognoscitiva ex suo genere est perfectior, quam appetitiva: ergo si conferamus perfectissimam potentiam cognoscentem cum appetente perfectissima, illa hanc superabit in perfectione, siquidem ex suo genere excedit, et in specie proportionaliter accrescit, sic autem se habent intellectus et voluntas: ergo, etc. Antecedens primum probatur (reliqua enim nota sunt), namque appetitus quaedam inclinatio est appetentis, unde ex vi et modo operationis appetitus non explicat perfectionem suam in tali opere, imo neque ad hoc principaliter ordinatur, sed tantum ad bonum quaerendum, at potentia cognoscens de se est vis quaedam explicans maxime perfectionem et immaterialitatem rei cognoscendae: per hanc quippe virtutem res cognoscens fit quodammodo res ipsa cognita, sicque cognitio ex suo genere magis propter se est, quam appetitus: ergo perfectior potentia est ex suo genere.

1. Ad primum argumentum in mun. 4 — Ad confirmationem. — Ad argumentum primum prioris sententiae negatur antecedens. Nam si objecta intellectus et voluntatis considerentur in ratione rei, sunt fere aequalis perfectionis, quia utraque ex his potentiis universalissima est. Nihilominus absolute consideratis objectis, ut objecta sunt, intellectus objectum altius deprehenditur, cum nobiliori modo attingatur ab intellectu, quam a voluntate bonum, ut diximus. Ad confirmationem respondetur etiam intellectum considerare res, quae habent ordinem ad existentiam, imo et existentiam ipsam, ac rationem boni, eaque omnia perfectiori quodam modo attingere: ut explicatum est.

4. Ad secundum communis responsio. — Ad secundum communis solutio est, intellectum et voluntatem spectari posse in statu viee, et in statu patriae: ac priori modo actum voluntatis esse perfectiorem actu intellectus respectu rerum superiorum, sicque charitatem praecellere: cujus rei ratio redditur, quod intellectus attingat res prout sunt intra ipsum, voluntas autem ad eas feratur prout in seipsis existunt. Quoniam vero in via Deus, ac superiora omnia in intellectu nostro existunt imperfecte, atque obscure, ideo cognitio eorum est nunc imperfecta, et amor perfectus ex contraria ratione, quod in res tendat in se consideratas. Quod etiam sentit Hugo de sancto Victore, lib. 6, in coelestem Hierarchiam, D. Dionysius, c. 7, in haec verba: Dilectio supereminet scientie, plus enim diligitur, quam intelligitur, et intrat dilectio, ubi scientia foris est: atque de hoc amore et cognitione procedit illud Anselmi, in lib. Cur Deus homo, c. 1: Perversus ordo est velle amare, ut intelligas, rectitudo mentis est velle intelligere, ut ames. At vero in statu patriae excedit actus intellectus actum voluntatis, quia tunc videtur prout in se est, juxta illud Joan. 3: "Cum apparwerit, similes ei erimus, quia videbimus eum sicuti est".

5. Data responsio duplici urgetur difficultate.— Enodatur prior difficultas. — Pro hac responsione videndus auctor, lib. 9, de Orat., cap. 15. — Haec vero responsio difficultates patitur. Primo enim rogo, quomodo voluntas in via possit magis, perfectiusque diligere, quam intellectus cognoscit, cum appetitus non nisi in cognitum, atque eo modo quo est cognitum feratur? Secundo, quo item modo intellectus res cognoscit prout in ipso sunt? imo non nisi prout in seipsis habent, agnoscit: alias in sua cognitionc deciperetur, atque aberraret. Pro priori difficultate distinguenda est res cognita, et amata a modo, quo ea cognoscitur et amatur: namque ex parte rei cognitae, ac similiter rei amatae, voluntas non amat quidem nisi rem cognitam ab intellectu: quoad modum tamen differentia intercedit: intellectus enim per assimilationem operatur, cognoscitque objecta per species eorum, quas in se habet, et ideo quasi in seipso speculatur objecta, et hac ratione cohaeret, rem cognitam esse maxime cognoscibilem, ac simul imperfecte et obscure cognosci, atque adeo simul verum, in seipsa rem cognosci, et prout intra intellectum repraesentatur. At voluntas operatur per modum impulsus, et inclinationis ad res cognitas, ideoque non attendit modum, quo cognoscuntur, sed in res ipsas cognitas absolute fertur, sicque ferri in res prout in se sunt, apposite dicitur.

6. Ad secundam difficultatem quid dicant nonnulli.— Rejiciuntur. — Suboritur tertia difficultas. — Solvitur. — Ad confirmationem ar gumenti 4, in eodem num.4.—Posterior vero difficultas circa eamdem solutionem oritur ex data nunc solutione prioris: sequitur quippe ex ea etiam in patria amorem perfectiorem esse visione, cum ibi etiam amor feratur in Deum pront in se est: intellectus vero non nisi prout in se itlum habet. Propter hanc instan- tiam quidam ex Thomistis sentiunt amorem in patria secundum quid perfectiorem esse: sed falsum sentiunt, namque ibi intellectus, et voluntas feruntur in DEUM pront in se est, cum DEUS secundum suam essentiam intellectui beati sit intimus, neque in se melius existat, quam in intellectu illo, ac sicut voluntas Deum in se totum amat, ita et intellectus Deum totum videt in seipso. Rursus quemadmodum intellectus non totalhiter Deum videt, ita nec voluntas totaliter amat. Sed jam tertia nascitur, et major difficultas, etenim quamvis haec habeant verum in supernaturalibus actibus, at in naturalibus sequi videtur actum amoris naturae viribus elicitum perfectiorem esse, quam sit naturalis cognitio intellectus, ille namque amor in Deum tendit prout in se est, illumque attingit super omnia, at cognitio imperfecta est et obscura: unde sequi plane videtur, voluntatem intellectui praestare, nam perfectio potentiae ex naturalibus ejus viribus pensanda est. Respondeo primo aliquam fortasse cognitionem Dei naturalem perfectiorem esse, quam sit amor naturalis, ut naturalis: quamvis ut moralis, amor sit perfectior. Enimvero naturae viribus cognoscere Deum, et attributa illus: involvit etiam cognitionem de diligendo Deum super omnia, quod totum intellectus naturaliter assequitur, et majoris perfectionis esse ostenditur, quam amare illum posse imperfecto quodam modo: praecipue, quia praedicta cognitio non supponit actum alterius potentiae, a qua juvetur: at vero talis ille amor cognitionem supponit intellectus, a qua fere totam suam perfectionem haurit. Respondeo secundo licet amor naturalis perfectior esse admittatur, nihilominus intellectum perfectiorem potentiam esse, eo quod elevari potest ad perfectiorem actum, quam voluntas. Pro quo notandum, licet actus visionis et charitatis sint supernaturales, nihilominus tamen habere fundamentum aliquod in natura potentiarum, a quibus exercentur, vere enim intellectus ex natura sua nonnihil valet circa cognitionem Dei, quem plane sub objecto suo comprehendit, alioquin non posset elevari ad illam visionem: idemque dicendum de voluntate, quo circa intellectus de se habet non repugnantiam, ut ad illam perfectissimum actum elevetur, ideoque de se perfectior est, quam voluntas: quod autem voluntas possit unum aliquem meliorem actum naturalem exponere, quam intellectus non propterea perfectior absolute censenda est, tum ob ea, quae diximus, tum quia sat est intellectum communiter, et in caeteris actibus excellere et hactenus de secundo argumento. Ad confirmationem vero ejus ibidem adductam respondetur: sicut Seraphini perfectius amant, quam Cherubini, ita etiam perfectius viderent, certum enim est absque controversia ex perfectiori Dei visione sequi perfectiorem amorem: difficultas ergo communis est in utraque sententia, dicendumque denominationem illam non sumi ex his, quae in ipsis Angelis inveniuntur, sed quae in nobis efficiunt. Seraphim itaque dicuntur ardentes et incendentes, ut D. Dionysius ait, septimo capite, coelestis Hierarchiae, quia illorum munus est accendere in charitate Dei hominum voluntates, nam quia charitas in via perfectissima est, ideo hoc est perfectissimum Angelorum munus, quod Seraphinis tribuitur, Cherubini vero munus habent illuminandi intellectus, ex eoque denominantur, quo pacto interpretandus venit divus Thomas, 1 part., quaest. 108, art. 4, ad 6.

7. Ad tertium argumentum in eodem mumero primo. — Ad confirmationem. — Ad tertium argumentum principale respondetur, quamvis in libertate voluntas superet intellectum, intellectum superare voluntatem in ratione et discursu, multo vero major perfectio est potentiam rationalem esse per essentiam, quam esse liberam, haec enim perfectio ex illa oritur tanquam minor. Unde ad confirmationem negatur antecedens: potius enim intellectus regit voluntatem, totumque hominem, quam e contra: nam licet applicatio ad operandum sit a voluntate, rectitudo tamen operandi ab intellectu proponitur. Ex quo negare non possumus has potentias inter se dependentiam habere, seque mutuo juvare, plus tamen est, quod voluntas intellectui, quam quod intellectus voluntati.

8. Ad quartum ibidem. — Ad confirmationem prima solutio. — Secunda solutio. — Ad quartum dicito in intellectu potius consummari perfectionem hominis, cum per actum intellectus homo fiat beatus, at voluntatem reddere hominem bonum dispositive in via, quia est principium merendi, ideoque bonitatem moralem consummari in voluntate, id tamen habere in quantum conformatur sue regulae, quae est recta ratio. Unde prius, ac perfectius moralis bonitas oritur ab intellectu, qua de causa etiam dependentia, quae inter virtutes morales perfectissima est, in intellectu residet. Ad confirmationem quidam putant in potenuis sentientibus appetitum esse perfectiorem qualibet cognoscente, eo quod actus omnes virium sensitivarum ordinantur ad appetitum sensitivum, seu ad delectationem, cum vis sensitiva non nisi delectabile bonum attingat. Praeterea sensitiva virtus ex natura sua ordinatur ad obediendum rationi, ad hoc autem vicinius accedit appetitus inferior (nam bruta ex concupiscentia potius quam ex eruditione ducuntur) in natura autem intellectuali, quae secundum se capax est universalis, et summi boni, meliusque illud assequitur contemplatione, quam delectatione, et operatio appetitus ad operationem intellectus ordinatur, ideo intellectus perfectior asseritur. Et haec responsio ex S. Thoma colligitur 1, 2, q. 4, a. 2, ad2. Hespondetur tamen secundo etiam in sensitiva parte sensum interiorem appetitul praecellere, cum habeat nobiliores operationes, nobilioremque operandi modum: ac pleraeque ex rationibus factis pro intellectu in sensu etiam procedunt, neque ullae sunt quae contrarium persuadeant.

PrevBack to TopNext