Text List

On this page

Caput 10

Prev

How to Cite

Next

Caput 10

Caput 10

De potentia motiva secundum locum, an activa sit, atque ab aliis animae potentiis distincta

CAPUT X. DE POTENTIA MOTIVA SECUNDUM LOCUM, AN ACTIVA SIT, ATQUE AB ALIIS ANIMAE POTENTIIS DISTINCTA.

Adl. 3 Physice, q.5, et disp. 543, Metaphgsicc, et l. 4, de Angelis.—Motus localis absolute sumptus communis est rebus etiam inanimatis: in animalibus tamen artificioso quodam modo editur a principio intrinseco activo per cognitionem et appetitum: in aliis vero non ita. Quae differentia quod attinet ad rationem motus localis, non videtur essentialis, et ideo de ipso motu, qui est actus hujus potentiae nihil superest dicendum praeter ea, quae in physicis dicta sunt, neque etiam de termino hujus motus, nempe de ubi, quod tanquam objectum ad hanc potentiam comparari potest: solum ergo restat dicendum de potentia ipsa, et de instrumentis, quibus hic motus executioni mandatur.

1. Haec porro quaestio difficultatem habet propter Aristotelem in 3, de Anim., asserentem virtutem movendi esse phantasiam cum appetitu, ex quo sequi videtur, potentiam hanc non esse distinctam ab iis, de quibus hactenus diximus. In contrarium vero est, quia actus, et objectum motivae potentiae distincta sunt ab actibus, objectisque aliarum potentiarum animae. Pro resolutione notandum primo, motum localem duplicem inveniri in animantibus: naturalem scilicet, qui vitalis etiam dicitur et animalem, ex appetitu nimirum pendentem. Primus est tum continuus motus cordis, tum etiam dilatatio, ac compressio pulmonum, ex quibus provenit respiratio, et arteriarum pulsus: hi enim motus omnes naturales dicuntur, quia in nostra potestate non sunt, unde Aristoteles, libr. de Communi animal. motu, ad fin..spirationem inter motus non voluntarios numerat: potest quidem per appetitum aliquantulum detineri, et impediri spiratio: id vero non nisi quantum ad ingressum, vel exitum aeris: attamen motus ipse cordis interior nequaquam: sicut neque motus partis vegetativae. Jam vero motus alter, animalis nuncupatus, ipse est, quem progressivum appellant, quemque praecipue hoc loco intendimus.

2. Prima assertio. — De primo ergo motu sit prima conclusio. Potentia al motum naturalem specialis est in anima distinctaque ab appetitu sensitivo, ac residens in corde, et pulmonibus. Probatur, quoniam ille motus ab actione appetitus, vel sensus non pendet: his enim cessantibus exercetur nihilominus praedictus motus: ergo ab speciali alia potentia animae procedit. Antecedens experientia notum est: consequentia vero videtur evidens, nam talis motus a potentia activa animae debet fieri, non a sensu, aut appetitu, siquidem his cessantibus ille non cessat: ergo, etc.

3. Ad motum progressivum concurrunt cognitio, appetitus et membra externa. — Circa motum progressivum, de quo principahter inquiritur, est notandum, ad illum concurrere cognitionem, appetitum, externa membra, eorumque dispositionem. De cognitione res liquet, tum quia progressio determinata esse debet, ad certumve terminum tendens, unde eam oportet dirigi ab aliqua vi cognoscente: tum quia appetitus non est absque cognitione. De appetitu quoque similiter liquet: animal enim seipsum movet, cum appetit, et homo item quando vult: ac praeterea quoniam motus ille naturalis non est: erit ergo ab appetitu. Denique quod membrorum dispositio necessaria sit, constat, quia si prave disposita sunt, non procedet motus, quantumvis animal appetat: idem amplius constat ex naturali compositione talium membrorum: ideo enim juncturis invicem colligantur convexumque in concavo includitur ut possit unum in altero volvi tanquam in cardine, quod observat Aristoteles 3, de Anima, textu 32, et lib. de Communi animalium motu, in principio, et S. Thomas ibidem, lect. 1, ait enim eo loco Aristoteles juncturas ad hunc finem fabricatas, ut quiescente parte una altera moveatur, ac mota nitatur quiescenti. Sic dum manus movetur, quiescit brachium, quod si brachium torqueatur, humerus quiescit, ad alia vero munia membrorum, et per illorum extensionem et retractionem membra moventur. Ita patet tria haec ad progressionem esse necessaria : patet ulterius potentiam cognoscentem solum concurrere ad hunc motum tanquam dirigentem appetitum, appetitum vero immediate attingere executionem motus.

4. Membra externa quomodo concurrant. — Prima opinio. — Quo autem modo externa membra concurrant, dubitari solet. Nonnulli volunt in eis dari tantum dispositionem passivam ad motum localem, obediendo scilicet appetitui moventi, in isto autem residere totam virtutem activam illius motus ad eum motum, quo in motu coelorum alibi diximus ex parte corporis tantum inveniri aptitudinem passivam, ut moveatur, vimque activam totam esse in intelligentia movente. Hanc sententiam tradere videtur Aristoteles, citato libro de Anim., et lib. deAnimal. motu, ubi abstruit appetitum esse principalem causam ejusmodi motus: si autem immediate non causaret, non magis esset principium motus, quam visionis, verbi gratia, vel intellectionis. Idem sentire videtur S. Thomas, 1 part., quaest. 75, art. 3, ad 3, dum ait vim appetitivam esse effectricem: vim vero motivam existentem in membris, motum exequi: per eamque membra reddi habilia ad obediendum appetitui, cujus actus, inquit, non est movere, sed moveri. ldem docet 2, contra Gent., cap. 82, ubi Ferrarius, in fine, ac late Capreolus, in 2, d. 1, quaest. 2, ad argumenta Aureoli, Cajetanus 3, de Anima, suo cap. 6. Ratione quoque arguitur: quia hic modus concurrendi ad progressionem suffhiciens est, ac maxime consonus naturae appetitivae, perfectionique amantis: ergo, etc. Assumptum ostenditur quoad primam partem. Nam posita efficacia in appetitu ad effliciendum motum, posita item in membris dispositione ad obediendum, nihil aliud apparet necessarium: atque exemplum de Angelo movente coelum idem confirmat. Secunda deinde pars suadetur; quia appetitus potentia est inclinans ad aliud ergo consonum illi est, ut etiam moveatur ad illud consequendum: ejusdem quippe potentiae est in finem tendere, et ad consecutionem illius conari. Tertia denique pars probatur: tum quia quo pauciora principia concurrunt ad actionem aliquam, eo melius est operanti: tum quia operari per potentiam animalem, ac per actio- nem immanentem multo perfectius est, quam per potentiam extrinsecam. Et confirmatur, quoniam motus variatur pro ratione appetitus, si enim hic vehemens sit, motus quoque velox est, si sit remissus, motus etiam tardius editur: ergo signum est illum ab appetitu procedere.

5. Secunda et probabilior opinio. — Probatur primo. — Contrariam sententiam tenet Henricus, quodl. 1, q. 6, Godfredus, quodl. 1, q. 4, Thienensis 3, de Anima, 54, negantes appetitum principium esse immediate elicitivum motus localis, darique putant in ipsis membris animalis virtutem aliam, quae active exequatur motum: quia tamen potentia haec in actione sua omnino ab appetitu pendet, ideo motum ab appetitu provenire. Consonat huic opinioni Aristoteles, in 3, de Anima, textu 54, quatenus ait dari organum quoddam corporeum quo appetitus perficit motum. Idem insinuat D. Thomas, opuscul. 43, cap. 5, dicens, appetitum imperare motum, aestimativam dirigere, potentiam motivam exequi, et 1 p.. q. 78, art. 1, ad 4, sensum et appetitum non sufficere ad movendum nisi super addatur vis aliqua, motivam enim solum esse in appetitu, ut in imperante motum, in ipsis autem partibus corporis est, ut fiant habiles ad obediendum appetitui. Ex quo loco rationes deducuntur pro hac parte. Prima. Virtus motiva potentia est animae ab aliis distincta, in partibusque ipsius corporis subjectata: ergo potentia activa est, non passiva tantum. Consequentia valet, eo quod potentiae animae, ut anima est, activae sunt, cum actus earum sint vitales, atque adeo a principio intrinseco activo procedentes. Unde confirmatur intentum. Nam actus, quo scribo, verbi gratia, non solum est actus vitae, prout ab ipso appetitu elicitur, et appetitur, sed etiam prout ab ipsa manu executioni mandatur, nam ipsemet motus manus est vere vitalis: ergo respectu illius motus non se habet manus mere passive, sed active etiam: ergo est in manu potentia aliqua illius motus ab appetitu distincta.

6. Probatur secundo. —Secunda ratio. Appetitus non immediate elicit actum localem, sed imperat: concedenda ergo est distincta potentia activa immediate efficiens illum. Consequentia est clara ex illorum sententia, atque ex ratione actus imperati superius explicata. Antecedens vero est S. Thomae, probaturque, quoniam sicut appetitus membra ciet ad motum localem, ita singulas partes impellit ad suas actiones: sed nulla actio alia- rum partium est elicita ab appetitu, sed imperata tantum: ergo motus localis nonnisi imperatus erit, cum nulla particularis ratio detur, cum aliter contingat in illo. Confirmatur: nam sicut per motum localem exequitur quisquis proprium appetitum, ita per visum, vel intellectum exequitur quidquid appetit: ergo nulla est ratio, cur unus sit actus elicitus ab appetitu magis quam alius.

7. Probatur tertio. — Tertia ratio. Si appetitus elicit motum, nullaque alia virtus est activa illius, per quem actum quaeso edit appetitus talem motum, aut enim per actum edit, quo vult ipsum motum fieri, aut fortasse per alium: hoc postremum fingi non potest, omnis siquidem voluntatis actus est volitio, aut nolitio, idlemque proportionaliter asserendum in appetitu, atque in Angelo motore constat illo actu coelum movere, quod vult movere, nec cogitari potest actus accommodatior ad hunc movendi effectum: si ergo per actum aliquem appetitus movet, maxime per talem aliquem movet: esse autem hoc falsum ostenditur. Nam experimur saepe in nobis motus non paucos, absque eorum appetitione actuali, quales non raro motus oculorum, et palpebrarum, qui nobis inconsiderantibus fiunt: motus etiam pedis, aut manus indeliberate, et sine advertentia passim fiunt, circa quos evidens est, appetitum non expromere specialem actum : fiunt ergo a potentia motrice activa speciali. Eademque ratio est de motibus aliis. Unde sumitur novum argumentum: nam si motus localis esset actus immediate ab appetitu editus, non posset talis motus praevenire appetitum et cognitionem: consequens est contra experientiam: ergo, etc.

8. Probatur quarto. — Hoec opinio preefertur pro qua videndus in simili auctor, lib. 4, de Angelis, cap. 29.—Ultima ratio. Si membra passive tantum se haberent ad motum, possent semper, et ad nutum moveri ab appetitu, eorum siquidem indispositio suflficiens non esset ad impediendam motionem appetitus, quia cum motus localis imperfectae rationis sit fere nullam dispositionem requirit, ut recipiatur in subjecto: ergo si nihilominus dispositio postulatur, non nisi propter vim activam existentem in membris. Atque haec opinio mihi probabilior apparet, quam etiam indicat D. Thomas 2, cont. Gentes, cap. 35, in solutione secundi argumenti, dum ait in locali motu animalis inter actum voluntatis, seu appetitus, et effectum mediare actionem facientem motum: ergo et potentia activa mediabit.

9. Ad argumentum, in num. 4. — Ad argumenta vero in contrarium dices, Aristotelem et sanctum Thomam non negare in membris virtutem motivam activam, sed aperte illam agnoscere: attamen quia inter omnes alias potentias, quae appetitui subordinantur, haec maxime subditur illi (nam est quasi quoddam instrumentum per se ordinatum ad serviendum illi), ideo motum localem appetitui tribuere duo quippe sunt genera potentiarum animae, quas movet appetitus, cognoscentes videlicet et motrices. Circa priores non se gerit appetitus ut motor tantum, sed ut mobile etiam ab illis, ideoque illarum actio non adeo attribuitur appetitui: at potentia motiva tantum se habet ut mota et subordinata appetitui, quem necessario supponit, si ordinate, ac recte exire debeat in actum. Unde communiter appetitus ponitur tanquam principale principium localis motus, atque ita sunt interpretandi Aristoteles et sanctus Thomas, quando quidem de illorum mente alias constat. Ad rationem vero respondeo appetitum solum minime sufficere, ut ex dictis constare potest.

10. Dubium primum circa superiorem doctrinam quodnam sit subjectum motricis virtutis. Subjectum particularis virtutis. — Sed jam dubia insurgunt circa hanc potentiam. Primum, in qua parte corporis resideat: Pro quo notandum, sicut in potentiis sensitivis quaedam peculiaris invenitur in particulari organo residens, quaedam universalis influens in potentias reliquas sensitivas: easque gubernans, ita in praesenti distingui posse, atque dicendum, organum motricis potentiae particulare esse in musculis, seu nervis copulantibus inter se ossa, in quibus est ipse veluti cardo motus. Ratio vero est, quia localis motus illis partibus maxime exercetur: nam dum contrahuntur, vel tenduntur musculi, ipse motus perficitur, unde et laesis partibus impeditur progressio. Ita Aristoteles 5, lib. de Generatione animalium, cap. 6, et lib. de Communi animalium motu, ac S. Thomas, dicto opusculo 43. Est autem vis alia motiva aliarum partium per quamdam contractionem et dilationem ut in palpebris, oculorum superciliis, et carnosa cute frontis, etc. Et haec etiam vim in musculis residet, quibus dictae partes texuntur et gubernantur: huc etiam pertinet motus localis quarumdam partium, ut fit in risu, cujusvis effectrix in septo transverso haeret, et musculis thoracis, atque oris.

11. Subjectum virtutis generalis. — De virtute universali Aristoteles ubique testatur esse in corde, in quo semper collocat principalem virtutem, et est probabile, nam appetitus in corde haeret, motus autem localis appetitum consequitur. Alii volunt esse in cerebro, quia virtus haec motiva, et consequitur sensitivam, et utraque ad eumdem finem ordinatur. Vide Valesium 2, Controversiarum, cap. 20. Quod etiam inde confirmatur, quia quandocumque ex infirmitate aliqua, aut paralysi sensus amittitur, motus etiam membrorum cessat, quod indicio est, motum quoque ex ea radice nasci ex qua sensus oritur, qua vitiata uterque perit. Antecedens constat experientia, de qua vide eumdem Valesium, l. 5 Controversiarum, c. 10, contingit tamen aliquando amitti motum remanente sensu, quia motus plures dispositiones requirit in membris: potentiaque motiva perfectionem addit supra sensum: probabilis quidem haec pars, sed Aristotelis sententia arridet magis.

12. Secundum dubium. — Secundum dubium est, utrum virtus motiva, de qua tractamus, communis sit omnibus animantibus. Dico breviter eam immediate nasci ex sensitiva, ambas quippe ad eumdem finem ordinari, perfectiorem scilicet vitam animalis. Unde sensus, appetitus et potentia motiva proportionaliter se habent in illo, et perfectiorem sensum perfectior virtus motiva comitatur. Quo fit, ut quaedam moveantur ad distantia loca, quia a distantibus sensibilibus immutari possunt, et inter ipsa quaedam moventur per aerem volando, alia per aquam natando, alia vero per terram reptando, vel gradiendo, et quae gradiuntur perfectiora inter omnia censentur, animalibus autem imperfectissimis et conchyliis, quia fixa etiam moventur secundum partes, non omnino deest motrix potentia, ut S. Thomas notavit, 1. 3, de Anima, cap. 8, et suo cap. 6 Cajetanus. Nam habent potentiam ad dilatandum se et constringendum, quia cum imaginatione et appetitu efficiunt, et ideo talis potentia motrix animalis etiam est, quia etiam Aristoteles docet 3, de Anima, textu 57, scribens, sicut illis animalculis inest motus, ita inesse imaginationem, quod liquet, quia puncta contrahuntur, et delectatione expandunt sese: cum imaginatione igitur, et appetitu id exequuntur.

13. Dubium tertium. — Primum pronuntiatum. — Tertium dubium est, an in homine possit aliquando voluntas movere localiter immediate absque appetitu sensitivo, vel appetitus sensitivus absque voluntate. S. Thomas, 1 p., quaest. 80, art 2, ad 3, sentire videtur vo- luntatem non nisi medio appetitu sensitivo movere, et q. 81, art. 1, ait, appetitum sensitivum absque voluntate non movere. Dico tamen primo. Appetitus sensitivus, seclusis impedimentis, movere non potest renuente voIuntate. Probatur, quia motio localis in nobis libere fit, exceptis quibusdam motionibus, quae naturali quadam alteratione fiunt, et ab appetitu etiam sensitivo non pendent, ut supra notavi: ergo talis motus exerceri non potest renuente voluntate. Secundo ita exigit debita hominis compositio, in quo voluntas tanquam primum movens et tanquam primum principium humanarum operationum se habet.

14. Secundum pronuntiatum. — Dico secundo. Appetitus sensitivus de se sufficiens est ad movendum si voluntas non contradicat. Pro expositione notandum, voluntatem multis modis posse spectari. Primo, quando impedita est ad perfecte operandum, sicut in pueris ante rationis usum, et in amentibus: tunc vero ipsa nec impedit appetitum, nec impelht, proindeque appetitus valet interim causare motum, ut experientia docet, et ratione patet. Nam in brutis appetitus suflicit ad causandum motum :: ergo etiam in nobis sufliciet, nisi impediatur. Altero modo spectari potest voluntas, ut apta est ad renuendum, vel consentiendum, nec a quoquam impedita, ita tamen ut inditferenter se habeat, nec in actum exeat, in quo etiam statu poterit appetitus movere absque voluntate: tum propter eamdem causam: tum etiam, quia licet tunc voluntas explicite non consentiat, virtute saltem consentire sensetur. RHaro autem, aut nunquam fortasse poterit sic se habere voluntas, quando fit actus. Tertio denique modo potest se habere voluntas, ut positive moveat, vel impediat, tunc vero constat satis quid dicendum sit in proposito dubio. Atque ita patet universim, quomodo appetitus possit movere, vel non movere absque voluntate.

15. Tertium pronuntiatum. — Jam dico tertio. Voluntas de se potest movere absque appetitu, imo ipso contradicente movere. Probatur, quia potentia libera est, et principium omnis motus, ut supra diximus. Item, quia nulla se offert ratio, quare hac in parte pendeat ab appetitu, id quod satis videtur docere experientia. Crediderim tamen communiter paulatim appetitum trahi ad consensum voluntatis, simulque cum illa movere, cum id exigat suavis rerum dispositio, ut superiora regant inferiora per media, si tamen media ipsa non repugnent, sed debite exequantur influxsum superioris: unde potest intelligi localem motum non elici immediate ab appetitu, sed imperari: voluntas enim impedire nequit actum elicitum appetitus, ipso renuente, licet tunc eidem voluntati non imputetur: motum autem localem impedire eflficaciter potest, ut experientia constat.

PrevBack to TopNext