On this page
Caput 1
Caput 1
Utrum anima per separationem aliquid substantiale acquirat, vel amittat
1. Animae separate et conjuncte eadem existentia. — Quid de substantia sentiat Cajetanus. — De substantia animae separatae fere nihil dicendum superest, cum eadem numero sit anima, quae in corpore erat, et separata manet ; ejusdem ergo substantiae erit in utroque statu, de se enim ad vivificandum quidem corpus est ordinata, non tamen de essentia ejus est, quod actu vivificet. Sed licet hoc sit verum ad essentiam attinet, dubium tamen superest, utrum quoad aliquid substantiale mutetur per separationem, et difficultas consistere potest in duobus, scilicet in existentia et substantia, seu personalitate saltem partiali. Ac de existentia certum est, quod conservet eamdem, quam habebat in corpore, si enim illam amitteret, corrumperetur: tum etiam, quia idem est esse existentiae cum essentia. Utrum vero esse, quod anima separata retinet, sit idem cum esse totius hominis, alia difficultas est supra definita, lib. 1, cap. 12. Tantum ergo restat difficultas de personalitate, quam tangit Cajetanus, 3 p., quaest. 6, artic. 3, ac putat animam post separationem esse semipersonam, quod antea non vendicabat: et licet obscure loquatur, mens illius haec videtur esse: ponit scilicet in natura humana praeter corpus et existentiam quamdam aliam entitatem, quae personalitas dicitur, a qua natura habet quod subsistat, et quia duni homo vivit, unicum est subsistens, ideo ait, anima dum est in corpore non subsistit, nec propria personalitate terminatur. At vero; cum primum separatur, incipit subsistere, resultatque propriaentitas per quam terminatur, inde ergo habet quodammodo rationem personae; quia tamen natura completa non est, sed pars, semipersona, merito dicitur, in corpore vero, quia non subsistebat, semipersona non erat: addit tamen Cajetanus in resurrectione, cum anima reunietur corpori evasuram subsistentem et semipersonam ; sed non explicat distincte Cajetanus utrum ne entitas, per quam anima subsistit, et semipersonatur, sit distincta a personalitate totius, insinuat tamen distinctam esse.
2. Notatio pro vera sententia. — Habetur in disp. 34, Metaphysicee, sect. 5, n. 21. —Haec sententia in multis displicet. Ac suppono primo, animam nostram etiam in corpore subsistere, partiali subsistentia spirituali, quaeilli identificatur: subsistere etiam materiam partialiter, utrumque vero alibi ostendimus. Et ratio obiter est: quia anima etiam dum est in corpore existit per se non sustentata ab alio: haec nimirum est differentia inter homines et reliqua viventia, quod in aliis eorum animae non subsistant, sed affectiones quaedam sint materiae affixae. Unde subsistentia illorum viventium in materia potissime fundatur et inchoatur, completur vero per actuationem formae. At in rationali composito licet quod praeeipue subsistit sit homo, tamen subsistentia haec praecipue obvenit ratione animae, quae unitur corpori, non ut sustentetur ab illo, sed potius ut utatur illo, ut instrumento conjuncto: subsistere enim tan- tum est per se, et independenter ab alio sustentante existere: et hinc fit, ut subsistentia hominis perfectior sit, quam aliorum compositorum: haec enim completur ex duabus partibus subsistentibus, illorum vero, minime. Hoc supposito, sit conclusio.
3. Conclusio probatur multipliciter. — In Metaphysica, disp. 31, per totam. — Disp. 34, sect. 4, num. 33. — Disp. 36, sect. 1, de Incarnat.— Anima separata eamdem habet subsistentiam, quam habebat in corpore, nec per separationem mutat entitatem, sed tantum modum essendi. Probatur primo: quia superflua est illa variatio entitatum. Secundo, quia anima etiam in corpore per propriam entitatem, licet incompletam, est subsistens, ut posuimus, separata vero multo minus substentatur a corpore: ergo in utroque statu manet cum eadem subsistentia. Deinde, quod nullam entitatem amittat, probatur: quia in animae substantia non est alia entitas praeter ipsam animam (corpus enim, et omnia alia pertinent ad modum essendi, nos autem de entitate substantiali agimus) anima vero non amittit propriam entitatem: quia est incorruptibilis: ergo, etc. Item anima per separationem non amittit entitatem essentiee, alias corrumperetur: neque existentiae, tum quia haec distincta non est ab essentia, tum quia similiter corrumperetur: corrumpi namque idem est, atque existentiam perdere: neque amittit entitatem personalitatis, quia distincta a natura non est realiter: quin etiam licet distincta esset talis entitas, in homine plane spiritualis esset: siquidem primo deberet convenire animae, et ab illa communicari corpori, sicut de existentia philosophatur D. Thomas, de quo alibi: esset ergo independens a corpore, sicut anima ipsa: ergo maneret in anima separata: nulla est ergo entitas substantialis, quam anima perdat, cum separatur. Quod vero nullam acquirat, patet eisdem rationibus, neque enim acquirit entitatem essentiae, neque existentiae, neque personahtats: solum ergo variat modum essendi, scilicet informationem: ante enim informabat et communicabat se corpori, cui erat unita, postea vero caret tali modo essendi: mutat ergo modum.
4. Primum corollarium ea dictis. —Ex quo deducitur primo, dictam mutationem non esse ab uno modo positivo in aliam, sed in privationem illius. Nam animam esse corpori unitam, positivum modum importat, scilicet informationem, seu unionem: separari vero non est novum modum acquirere, maxime enim acquireretur subsistentia, hanc tamen non acquirit anima, quia jam in corpore illam habebat: separatio ergo tantum privat modo quem anima antea habebat. Et confirmatur, nam si agens impediatur ab actione, non requirit modum positivum, sed caret causalitate, ita vero est in anima: separari enim nihil est, quam ab illa removeri causalitatem formalem circa corpus. Declaratur amplius: nam anima separatur per corruptionem hominis, corruptio vero nihil affert, sed potius aufert: ergo anima in corruptione hominis positivo aliquo privatur, neque positivum aliud acquirit.
5. Secundum corollarium, de quo supra l. 4, c. 12. — Habetur jum disp. 38, maxime sect. 4. — Deducitur secundo, animam separatam non magis esse personam, quam unitam, et ideo utrobique dici posse semipersonam. Probatur primo: quia ratio personae tantum per positivum completur, ut tradimus in Metaphysica, sed anima per separationem solum habet negationem novam: ergo non magis est persona quam antea. Secundo, anima in corpore, et extra illud est subsistens communicabiliter respectu corporis, incommunicabiliter vero respectu inferiorem, hoc tantum differens, quod actu se communicet, vel non communicet, quod non variat rationem semipersonae dicitur autem semipersona, tum quia est tantum pars naturae, cum tamen de ratione personae sit, ut connaturalis sit terminus naturae integrae, individuae scilicet substantiae: tum quia non est omnino incommunicabilis, quod tamen de ratione personae esse, notissimum est, cum oporteat esse integrum suppositum.
6. Tertium corollarium.—Ex quo deducitur ultimo. Si anima post separationem corpori uniatur, minime comparaturam alium modum essendi, quum eum quem nunc quoad substantiam suam habet, reunietur siquidem per veram informationem, et ita acquirit modum essendi, quem nunc unita habet, quemque per separationem amiserat: non ergo est, in quo differre possit, nec contra hoc affert Cajetanus argumenta ulla: solumque arguet quispiam, sequi in morte hominis omnino nihil corrumpi, occurrendum vero corrumpi hominem, atque in re tantum destrui realem unionem inter animam et corpus.