Text List

On this page

Caput 2

Prev

How to Cite

Next

Caput 2

Caput 2

Quomodo anima separata sit in loco, et moveatur

CAPUT II. QUOMODO ANIMA SEPARATA SIT IN LOCO, ET MOVEATUR.

1. Ratio alterutrius partis. — Quando de substantia animae separatae dictum est, agendum sequebatur de conditione illius status, an scilicet naturalis ei sit, vel violentus, quia tamen hoc pendet ex multis, quae in sequentibus tractanda sunt, commodius de hoc agetur in fine libri: nunc antequam deveniamus ad potentias, et actus animae separatae, dicendum de motu illius, et existentia in loco, videtur enim non posse in loco existere. Ratio enim essendi in loco est quantitas, anima vero quantitate caret: similique ratione videtur non posse moveri localiter, quia motus localis existentiam in loco supponit, et ad illum tendit: de aliis autem motibus nutritionis, accretionis, etc., certum est eos non convenire animae separatae: ergo, etc. In contrarium est, quia dicimus animas esse in coelo, aut inferno, per quod significamus eas in loco existere, et cum separantur a corpore, ad illa loca moveri credimus, imo fides docet, animam Christi descendisse ad infernos.

2. Notatio prima pro resolutione. — Notandum primo locum in rigore philosophorum pertinere ad substantias quantitate praeditas, et ideo commune axioma sapientum esse, incorporea in loco non esse. At enim quia esse hic, vel alibi tribuitur etiam spiritualibus substantiis, merito quaeritur, quidnam in illis hoc significet, quod licet non sit ejusdem rationis cum ubi corporalium, sit tamen aliquid illi proportionale.

3. Notatio secunda, in Metaphysica, disp. 35, sect. 4, n. 25. — Consule auctorem, in 3. p., L. 2, disp. 19, sect. 2, S Cum igitur. — Notandum est secundo, animam separatam naturaliter loquendo sortiri non posse circa corpora actionem, aut passionem ullam, quia cum spiritualis sit a corporibus pati non potest: cum vero sit pars compositi, et imperfectum quippiam, actionem circa corpora exercere non valet, si quam enim, localem maxime motionem ederet, hanc vero non posse ostenditur, quia spirituahs res non potest movere corporalem, nisi, aut informando illam, aut quasi exterius impellendo. Primo quidem modo corpus nostrum movet anima, quo certe modo non potest movere quidquam, quando separata existit, cum nihil informat. Secundo modo movent plane Angeli corpora, non vero anima, quia ad actiones mere externas, qualis est motus in rem alteram, non nisi medio corpore, quasi exteriori instrumento potest exire, cum natura sua interna sit forma corporis. Dixi naturaliter, quoniam supernaturaliter potest anima a corpore pati, ut apud in- feros: potest etiam movere corpus, ut anima Moysis, Matth. 17, corpus assumpsit, et in illo loquebatur in transfiguratione, uti docet divus Thomas, 3. p., q. 54, a. 3, ad 2, Abulensis, Matth. 17, q. 54et 55, D. Gregorius 4, Dialogorum, referens plerasque animas apparuisse, locutasque fuisse in corporibus, quod divina virtute fecisse, et non naturaliter, docet D. Thomas supra, et 1 p., q. 110, a.3, et q. 117, art. 4. Unde falsus est /Egidius, quodlibeto 4, q. 7, tribuens animae separatae virtutem naturalem ad movendum corpora.

4. Assertio pro qua vide auctorem in 3 p., l. 1, disp. 43, sect. 2. —His positis, sit prima conclusio. Concedendum aliquo modo est animas separatas esse in loco, licet non eo modo, quo res corporales, nam secundum fidem partim in coelo sunt, partim in inferno et purgatorio. Nec solum dicendum est esse in coelo, id est, beatas esse: constat quippe in loco illo deputatio praemium bonorum, vel malorum operum a Deo recipere. Item Deus dicitur aliquo modo esse in loco, "celum et terram ego impleo", Jerem. 23, et Angeli simpliciter: ergo et anima separata in loco esse recte dicetur.

5. Secunda assertio. — Secunda conclusio. Anima non est in loco per aliquam actionem, vel passioncm, neque per applicationem virtutis ad agendum, vel patiendum. Probatur. Imprimis enim anima in loco non est per actionem immanentem, intellectionem scilicet, aut volitionem, quia talis actio omnino independens est a loco, nec per illam anima ordinatur ad locum, cum sit actio mere interior et spiritualis. Deinde neque anima in loco est per actionem transeuntem, ut patet ex secundo notabili in num. 3. Quia naturaliter nullam actionem, vel passionem transeuntem potest habere, et tamen naturaliter potest esse in loco suo modo, et de facto animae, quae sunt in coelo empyreo, nullam actionem transeuntem habent circa illud, cum nec illud localiter moveant, nec alterent, nec ab eo aliquid patiantur. Similiter, quae in limbo detinentur, nullam actionem transeuntem, vel passionem habent, non enim poena sensus afficiuntur. Ex quibus colligitur neque animas damnatas in loco esse per passionem illam tormentorum, quod etiam probatur, quia licet non paterentur, possent intelligi ibi existere: non ergo per passionem sunt primo, et per se: et confirmatur. Quando enim res alicubi patitur, non ideo .5i est, quia ibi patitur, sed potius e contra. Nam, et animae damnatorum ideo in inferno existunt, ut ibi patiantur: non ergo est anima per actionem vel passionem in loco, nec per applicationem virtutis, quia si illam virtutem transeunter agendi non habet, applicare illam non potest, de Angelis vero id disputandum suo loco relinquimus.

6. Tertia assertio. — Habetur jam doctrina haec de praesentia, scu ubi substantie spiritualis, l. 4, de Ang.. a principio.—Tertia conclusio. Anima separata per praesentiam tantum suae substantiae est in loco. Probatur: quia in substantia spirituali inveniuntur solum substantia, potentia et actiones, sed ostensum est animam separatam non esse in loco per virtutem, nec per actionem: ergo sola restat praesentia suae substantiae, per quam in loco esse possit. Explicatur conclusio: nam anima parvuli decedentis in originali dicitur in limbo esse, quia substantia animae illius ibidem praesentialiter concluditur, ita ut si videri possit illi spatio praesens, et non alteri videretur, ac per conditionalem ita explicatur, si talis anima esset, quanta repleret sua praesentia illum locum et non alium: si passibilis esset ab agente, ibi praesente pateretur et non ab aliis. Item per relationem, nam anima, quae in limbo est, vere distat ab anima, quae apud nos est, et propinqua est animae alteri in limbo forte existenti. Denique exemplo explicatur. Si enim Deus ab aqua in vase auferret quantitatem , neque permitteret illam localiter moveri, ea certe ablata quantitate, non existeret proprie localiter in vase, cum non repleret ulud, tamen vere esset ibi per praesentiam substantiae penetrative cum corpore illuc subintrante: per similem ergo suae substantiae praesentiam, modumve locali mutatione ab ipsa substantia acquisibilem, et amissibilem dicuntur animae separatae in loco esse. Atque haec conclusio, quoniam aeque de Angelorum modo essendi in loco procedit, suo loco uberius explicatur.

7. Quarta assertio. — Hinc vero colligitur jam quarta conclusio. Anima separata etiam aliquo modo localiter movetur, dum substantiae praesentiam mutat. Ita patet ex illo argumento, quod anima Christi descendit ad inferos, et animae sanctae deferuntur ad coelos, damnatae vero ad inferos, quae omnia pertinent ad motum localem. Item, quia esse in loco, et mutare locum se mutuo consequuntur in substantiis, quae non replent omnia loca, cujusmodi sunt creatae omnes: quare, etc.

8. Quaestiunculae subortae pars altera suadetur tripliciter.—Verior enodatio. — Dubium tamen est, an anima separata possit se mutare a loco in locum, an necessario debeat, ab alio deferri. Quidam affirmant hoc posterius, et confirmant primo ex illo Luc. 16: Quod mendicus portatus sit ab Angelo in sinum Abrahae. Secundo, quia alias anima si vellet posset egredi a corpore. Tertio, quia animae separatae libere possent ad nos venire. Verius tamen multo est, animam separatam habere virtutem se movendi. Namque in corpore virtutem motivam possidet, eamque corpori communicat : ergo et separata eam habebit suo modo, cur enim illam amittet: Praeterea animae nostrae separatae possent inter se naturaliter sociatim vivere, hoc enim proprium est creaturae rationalis: ergo possent mutare locum, alias perpetuo manerent in certo loco, quod est imperfectio conchyliorum, ac similium imperfectissimum gradum vitae possidentium: at vita animae nostraeseparatae perfectissima est: ergo, etc.

9. Ad primum in n. prec. — Ad secundum. — Ad tertium. — Ad illud Lucae 16, respondetur notando, animas in instanti separationis a corpore agnoscere, utrum coelo, vel inferno deputentur vel etiam purgatorio. Unde simul ac id cognoscunt propria virtute, illuc moventur, honoris tamen gratia sociantur animae justae ab Angelis, saltem a custode, quo quidem modo deportata fuit anima Lazari, animae vero deputatae ad infernum vi daemonum illuc deferuntur. Ad primam rationem dic, sicut anima non potest, cum vult, uniri ad corpus, sed per naturalem tantum generationem, ita nec potest ab eo dissolvi, nisi per naturalem corruptionem, quia etsi illa propriam et spiritualem potentiam sui motivam habeat, tamen dum in corpore adsunt dispositiones ad informandum necessariae, ita est per naturalem unionem veluti religata, ut nequeat aliter sese movere quam moto simul per potentiam materialem corpore. Unde nec prius deserere corpus poterit quam dissolvantur dispositiones: ex eo tantum quod naturalis ejus forma sit, et consequenter illa unio nullo modo libera. Ad secundam responde, animas separatas regulariter ex lege Dei a suis receptaculis non egredi, vel quia invite detinentur, vel quia libere obediunt divinae voluntati: aliquando huc venire, quem eventum D. Thomas, 1 p., q. 89, art. 1, ad 2, cum Augustino, lib. de Cura pro mortuis agenda, docet esse inter miracula computandum. Alia vero hic restabat quaestio, quomodo anima moveatur, transeundone ab extremo ad extremum sine medio, in instanti ne, an in tempore. Sed quaestio communis est in Angelis, et ideo in suum locum relinquenda.

PrevBack to TopNext