On this page
Caput 3
Caput 3
Quaenam potentiae, species et habitus maneant in anima separata
1. Prima assertio. — Dicto de substantia animae separatae, et de motu illius, dicendum sequitur de proprietatibus, et consequenter de actibus et habitibus ejusdem, et loquimur praecipue de anima separata secundum ea, quae illi naturalia sunt, quae vero Deus circa illam supernaturaliter operatur, hic tantum obiter attingemus. Sit ergo prima conclusio. In anima separata manent ex potentiis solus intellectus, voluntas et motiva sui potentia. Est certa ex dictis supra de potentiis animae. Nam inter omnes, hae tantum sunt spirituales, et in anima subjectatae, nullo autem modo in organo corporeo, sicut reliquae. Et de potentia sui motiva, de qua aliqua esse poterat dubitatio, speciatim probatur, quia sicut in Angelis, eo quod se moveant, potentia motiva admittitur, ita et anima etiam, quae separata sese ipsam localiter movet, ut capite praecedenti vidimus, specialem deposcit facultatem: ergo illae tres manent in anima, a qua naturaliter fluunt, et in qua recipiuntur sine dependentia a corpore. Aliae vero omnes, cum sint in corpore, destruuntur. Est etiam communis theologorum et philosophorum. Solus Gregorius de Arimino falsus est in hoc, putans in anima separata manere potentias sensitivas, quia credit subjectari in anima, aut ab ea non distingui, quem supra impugnavimus, lib. 2, cap. 3, a n. 2.
2. Secunda assertio bipartita. — Prior pars ostenditur. — Consule auctorem, lib. 2. de Grat., praesertim cap. 20. — Secunda conclusio. In anima separata manent, quantum est ex natura sua, omnes species intellectuales, et habitus intellectus et voluntatis, quos in vita hac acquisivit: non tamen manent species, aut habitus, qui erant in portione inferiori. Probatur prior pars ex praecedenti: species enim et habitus intellectus et voluntatis sunt spirituales, cum sint in subjecto spirituali, nec pendent a corpore ullo modo, cum hoc non sit causa illarum materialis, neque efliciens, utpote inferioris ordinis, nec potest fingi alius modus dependentiae: si ergo non pendent a corpore, manebunt plane in anima separata. Dixi, quantum ex natura sua, quia cum anima separata in hoc rerum ordine non maneat in puris naturalibus, sed vel praemio gloriae, vel poena inferni afficiatur, de facto non manent in illa multa ex iis, quae hic acquisivit: nam in beata non manebunt imperfecti habitus, quia illum statum non decent, damnatae vero animae nihil supernaturale retinebunt, etiamsi maneant habitus naturales, ut cedant illis in poenam. An autem in anima beata maneant Theologia et fides, non est hujus loci: puto tamen scientias omnes evidentes manere in patria: alios vero habitus obscuros, minime: quia cum in illo statu nequeant elici actus imperfecti, superflue ibi habitus obscuri admitterentur. Dices 1, ad Corinth. 13, haberi, quod scientia destruetur. D. Thomas supra intelhgit de dicta humana scientia. Sed contra: nam actus scientiae acquisitae manebit: ergo et habitus. Occurretur fortasse, manere quoad substantiam, sed destrui quoad modum, quia non elicietur cum phantasmatibus. At certe non est hic sensus Pauli: cum ihi non loquatur de conversione ad phantasmata, sed de dono scientiae, quod comitatur Fidem, et est obscurum, sicut illa, ut patet ex 2, 2, q. 9, a. 1et 3. Ac quod haec si mens Paul, patet ex contextu, ibi enim, comparat charitatem donis, et illam excellentiorem esse ostendit, sive prophetiee ecacuabuntur, sive lingue cessabunt, sice scientia destruetur.
3. Ostendit posterior pars. — Secunda pars conclusionis patet ex dictis, corruptis enim nobis, corrumpuntur quae sunt in nobis, ut dixit Aristoteles, sed separata anima corrumpuntur potentiae sensitivae: ergo omnes habitus, et species illarum. Unde licet forte in parte sensitiva sint virtutes infusae, et dona Spiritus sancti, omnia consequenter esse desinent: nec sunt necessaria dum anima corpore caret: restituentur tamen omnia in resurrectione propter gratiam in anima manentem, quae quasi in virtute omnia continet. Hinc colliges, in anima separata non manere actus ad partem sensitivam pertinentes, quod si aliquando in Scriptura illi tribuuntur, ut sentire, refrigerari, etc., figurata locutio est ad explicandas actiones, vel passiones spirituales, ac reales ipsius.
4. Quarta assertio de Fide. — Tertia conclusio. Anima separata potest intelligere et amare. Est de fide, in Scriptura enim animae defunctorum introducuntur ut loquentes et ratiocinantes, Luc. 16, Pater Abraham, eic.. Sapientiae 5, Dicentes intra se, hi sunt, ec. Et animae beatae vident et amant Deum, et damnati cognoscunt perditionem suam, habentque vermem conscientiae. Et ratio est evidens, anima enim principium est intelligendi, et in ea manet intellectus cum speciebus intelligibilibus: ergo nihil deest ad intelligendum. Dices deesse sensum a quo in cognitione dependet, dependet quidem non ut ab organo, sed a ministrante species in hac vita, ac propter quamdam concomitantiam operationum, quae non est essentialis intellectui, sed accidit illi dum est in corpore propter actualem colligationem harum inter se potentiarum: ablatis vero potentiis sensitivis, cessat dependentia. Et confirmatur: nam si anima separata non posset intelligere, otiosa maneret.
5. Objectio ex Eccl. 9, ut diluatur a D. Hieronymo et aliis. — Planior dilutio. — Oppones. Ecclesiastes 9, dicitur: "Mortui vero nihil noverunt". Et infra: "Nec opus, nec ratio, nec sapientia, mec scientia erunt apud inferos". Respondet ibi D. Hieronymus prosopoposiam esse in persona hominis suadentis alium, utse tradat voluptatibus, unde subdit: "eade ergo, et comede in leetitia panem tuum". Alii respondent, Sapientem loqui ironice, quasi referendo, et irridendo ea, quae mali apud se arbitrantur. Alii exponunt, quod nihil noverunt mortui eorum quae in hac vita geruntur, quod verum esse de animabus non glorificatis habetur in additionibus ad D. Thomam, q. 72, art. 1, ad 1, et 2 ex D. Augustino, de Cura pro mortuis agenda. Vera tamen expositio est, damnatos nihil novisse eorum, quae illis deberent prodesse: nec est illis ratio, ut suam salutem quaerant, unde cum subditur, vade ergo, etc., non significatur, trade te voluptatibus, sed comede cum letitia, 1d est, cum testimonio bonae conscientiae: et ideo subditur, "Quia Deo placent opera tua" - ita Nicolaus de Lyra ibi, et consonat totus contextus, manent tamen circa hanc conclusionem multa dubia, et praecipue ex parte intellectus: nam ex parte voluntatis nihil est, quod inquiramus, fere enim eodem modo se habet quo in hac vita, ac semper intellectum comitatur. De intellectu ergo multae sunt difficultates: quae singulas quaestiones petunt.