On this page
Caput 4
Caput 4
Utrum anima separata habeat solas species, quas in haec vita acquisivit
1. Quorumdam placitum in hoc capite.— ReJicitur. — Videtur quidem non habere alias, quia non apparet modus acquirendi illas, contra vero est, quia si alias non habet, nimis imperfecta erit ejus cognitio. In hoc fere omnes doctores conveniunt, animam separatam non tantum habere species hic acquisitas, sed etiam quasdam alias: licet aliqui id explicent, non de anima secundum pure naturalia, sed ut de facto elevatur ad aliquid supernaturale. Nam ex natura sua, inquiunt, anima nostra forma est corporis, ideoque ex natura sua recipit species ad intelligendum per corporales sensus, quare si a corpore separetur, statum obtinet praeternaturalem, in quo proinde non potest naturaliter acquirere species: intelliget ergo solum per eas, quas in hac vita habuit. Quod si nunc aliter contingit, supra naturam animae profecto contingit. Haec tamen sententia contra D. Thomam et communem militat. Nam aperte loquitur S. Doctor de anima secundum naturam suam, et non secundum supernaturalem aliquem statum spectata, non videtur praeterea rationalis opinio, ex illa enim sequitur, animam pueri decedentis absque speciebus, debere ex natura perpetuo carere cognitione, ut plurimum posse se cognoscere, et si forte alia intelligeret, non nisi imperfecte et confuse id praestaret, atque adeo de facto anima pueri decedentis in originali, sub ea imperfectissima conditione in perpetuum relinqueretur, cum Deus nihil gratuitum illi conferat, sed tantum ea, quae naturalia sunt. Praeterea, licet status ille sit aliquomodo praeter naturam animae, tamen absolute sequitur ex conditione ipsius. Quia enim anima et forma est subsistens, et corporis corruptibilis, necessario manere debet aliquando separata, et cum necesse sit hominem corrumpi, imo diutius manere separata, quam in corpore naturaliter loquendo: est autem inconveniens, quia pro statu brevissimo habeat anima naturalem modum acquirendi species, et non pro diuturno statu separationis: ergo, etc.
2. Quomodo anima separata novas species comparet. — Scoti et Gabrielis opinio et ratio. — Confirmatur. — Impugnatur Scotus. — Quare probabilius videtur, animam separatam habere species rerum praeter eas, quas in hac vita acquisivit, sed difficultas est de modo, quo illa comparet. Scotus, in 4, dist. 45, 46, q. 2, credit animas separatas accipere species a rebus per abstractionem intellectus agentis. Idem Gabriel, in canone, lectione 32. Ratio Scoti est, quia si anima conjuncta corpori potest abstrahere species a phantasmatibus, separata poterit abstrahere illas ab objectis, sicut enim in corpore convertit se ad phantasmata, ita separata potest se convertere ad res objec- tas. Confirmatur, quia alias, ut dicebamus, anima separata imperfectissima esset, si non posset in actu exire per intrinseca sibi, sed ab extrinseco tantum species ei infunderentur. Haec Scoti sententia procedit ex falsa doctrina circa modum, quo intellectus agens producit species: certum quippe est illum non esse productivum specierum nisi ab aliquo determinetur, dum autem unitur corpori, determinatur quidem a phantasmate, separatus vero jam determinari nequit, quia determinatio per hoc perficitur, quod utrumque in eadem anima radicetur, sicque anima operante per phantasiam, versanteque circa hoc objectum trahitur intellectus ipse ad efficiendam speciem illius, atque hoc est ad phantasmata converti: nihil autem horum locum habet in anima separata, quia phantasia caret. Nec vero fingi potest modus, quo ab externis objectis intellectus determinetur, ut Scotus autumat. Etenim anima non convertitur ad res, nisi cognoscendo, vel amando illas, haec autem conversio supponit species in intellectu: non ergo per talem conversionem determinatur intellectus ad producendas species. Vide supra in libro 4, cap. 7, unde constabit dari non posse in anima separata intellectus agentis operationem, eo quod habeat intrinsecam dependentiam cognitione phantasiae.
3. Opinio altera D. Thome. — Alhiter ergo, 1 part., quaest. 89, art. 1, opinatur D. Thomas: nimirum animam nostram in corpore ideo cognoscere per conversionem ad phantasma sensibile, quia tunc habet modum essendi formarum sensibilium: at extra corpus, cum habeat modum essendi substantiarum spiritualium, intelligere per conversionem ad ea, quae sunt intelligibilia simpliciter, sicut aliae substantiae separatae, nimirum Angeli: tum quia semper (inquit) modus operandi sequitur modum essendi: tum quia non est possibilis alius modus intelligendi, nisi duplex ille: cumque animae separatae non conveniat operari per conversionem ad phantasmata, necessario modus alter convenire debet: cognoscere porro per conversionem ad res actu intelligibiles, idem valet, atque cognoscere recipiendo species per infusionem a substantis separatis, quae sunt intelligibiles actu, et maxime a Deo, qui auctor totius naturae est, ut exponunt Thomistae, colligiturque ex illo art. 1, et praecipue in solutione ad 3, quare secundum D. Thomam, animae separatae non nisi per infusionem, species conquirunt.
4. Prima difficultas contra opinionem divi Thomae. — Secunda. — Tertia. — Quarta. — Sed jam occurrunt difficultates non paucae contra hanc sententiam. Prima est, quia hic loquimur de anima secundum ordinem naturalem, non de his, quae Deus circa ilam potest supernaturaliter operari: haec autem infusio specierum, quae dicitur fieri a Dco, non videtur naturalis esse, sed ex libera voluntate Dei pendens, atque adeo supernaturalis et gratuita. Secunda, quarum nam rerum infundantur species animae in puris naturalibus existenti: seu in beatitudine naturali ? Ac de facto habet locum difficultas in puero decedente in originali: nam licet in poenam sit carentia visionis Dei, attamen aliam non habet poenam, et alias habere potest omnem perfectionem naturae consentaneam. Tertia, an fiant dictae species immediate a Deo, vel mediis Angelis. Quarta, quomodo anima intelligat per illas.
5. Prima difficultatis enodatio. — Quid de aliis difficultatibus. — Ad primam respondet, ad naturalem Dei providentiam spectare, ut infundat animae separatae necessarias species ad cognoscendum naturaliter, ideoque illam infusionem supernaturalem non esse, sed intra ordinem naturae contineri, sunt ejusdem animae infusionem in corpus, quia probat illa confirmatio Scoti, quia alias male esset provisum animae nostrae, si nec ab intrinseco esset in actu primo constituta, nec secundum naturalem ordinem posset ab aliquo agente in actu primo constitui ad operandum. Adde naturalem rerum ordinem esse, ut superiora juvent inferiora, et praecipue quia unaquaeque res juvetur ab auctore suo, et ab illo recipiat complementum necessarium. Dices: si hoc naturale est recipiet etiam anima damnata influxum specierum, cum Deus non deneget providentiam naturalem. hRespondendum, in poenam peccati, posse Deum illam perfectionem naturalem non tribuere, satis enim esse non auferre naturalia, quae semel contulit. Secundo respondendum, forte recipere species ad majorem certe poenam. Reliquae difficultates solventur melius in sequentibus.