On this page
Caput 5
Caput 5
An, et quomodo anima separata cognoscat se
1. Anima separata se cognoscit etiam quiddilative. — Quod anima separata cognoscat seipsam aliquo modo, certissimum est. Nam si in hac vita dum est corpori immersa id potest, melius poterit separata, et a corpore non im- pedita, quin potius quod non tantum utrumque, sed etiam quod intuitive et quidditative se cognoscat, videtur satis credibile primo, quia in eo statu nihil est, quod animae impediat cognitionem. Secundo, quia inconveniens est animam semper habere naturale desiderium se cognoscendi perfecte, quod illi impossibile per naturam complere. Tertio, quia animae essentia, et perfectio est limitata, comprehensibilisque ab intellectu creato: ergo etiam a proprio intellectu. Nam rationabile est, ut virtus intellectiva adaequetur perfectioni ipsius animae: sic enim, et Deus se comprehendit, quia intellectus divinus adaequatur suae essentiae infinitae: habet ergo intellectus noster sufficientem virtutem naturalem ad intelligendum perfecte animam ipsam, atque adeo inconveniens est, potentiam hanc semper otiosam manere, nec in actu reduci posse: ergo naturaliter loquendo anima potest se dicto modo cognoscere: ergo maxime separata poterit.
2. Modus se ita cognoscendi, ut exvplicetur a D. Thoma. — Arguitur contra hunc modum. — Quapropter hoc supposito, ut probabiliori, difficultas restat de modo, quo anima separata se cognoscat. Divus Thomas, 1 part., quaest. 87, docet non cognoscere se per speciem aliquam sui, sed per substantiam suam, quod est difficile: intellectus enim noster est in pura potentia, et non est de se constitutus in actu primo ad cognoscendum alia: ergo anima separata non potest se cognoscere, nisi ejus intellectus ad hoc constituatur in actu primo: ergo debet prius recipere speciem sui. Et confirmatur primo: nam de Angelo ideo dicitur, quod cognoscit se per suam substantiam, quia ejus intellectus est constitutus ex natura sua in actu primo ad cognoscendum se: ergo cum intellectus noster hoc non habeat, non potest anima se per seipsam intelligere. Confirmatur secundo: nam si hoc posset anima separata, etiam quando est conjuncta corpori, posset, si enim de se constituta esset in actu primo ad hanc cognitionem non dependeret utique a sensu, nam in tantum intellectus pendet a sensu, in quantum per illum actuatur. Confirmatur tertio. Anima per separationem privatur solum modo essendi in corpore, ut in capite primo ostensum est: ergo ex vi praecisae separationis, seu quin tribuatur ei aliquid positivum, non potest intelligere, quod in corpore non poterat. Dices, quod aufertur saltem ab illa impedimentum, sed non recte. Contra, si enim virtutem sufficientem ad talem cogni- tionem habebat, quo quaeso modo poterat corpus illi esse impedimentum, maxime cum naturale illi sit esse in corpore?
3. Quo pacto rem eapediat Cajetanus. — Hanc difficultatem tangit Cajetanus, 1 p., q. 89, a. 2, respondetque obscure satis, animam secundum propriam naturam esse intelligibilem in potentia. eo quod secundum propriam naturam sit forma corporis, et imitetur modum formarum materialium. Unde sicut illae sunt intelligibiles in potentia, ita et animam nostram: et hinc esse, quod in corpore non possit cognoscere se nisi per conversionem ad phantasmata. At vero dum a corpore separatur, absque extrinseco influxu fieri actu intelligibilem, quia participat naturam substantiarum separatarum, modumque essendi earum habet. Nam sicut ex natura anmae, ut corpori unitae, sequitur naturaliter conversio ad sensibilia, ita, inquit, ex vi separationis sequitur naturaliter conversio sui, et omnium virium suarum ad se, sicque intellectus agens convertitur primo ad illustrandam substantiam animae, ac proinde anima, quae antea erat intelligibilis in potentia, fit actu intelligibilis sine alia specie per conversionem luminis intellectus agentis supra illam.
4. Arguitur contra, et probatur animam se intelligere per speciem. — Sed haec nec satisfaciunt, nec intelliguntur satis. Nam animam ex intelligibili in potentia, ficri intelligibilem actu per hoc tantum, quod desinat informare corpus, minime videtur possibile, primo, quoniam sive anima informet, sive non, semper habet eamdem entitatem spiritualem: ergo semper habet eamdem intelligibilitatem, intelligibilitas enim ex entitate provenit, non ex modo essendi. Si respondeas, quod insinuat Cajetanus fieri inteliigibilem actu, non per solam separationem, sed per illustrationem intellectus agentis, quae inde consequitur: ea certe illustratio non est intelligibilis: nam vel per illam poneretur aliquid in anima, quod non esset facile fingere. Vel nihil, ut Cajetanus ipse concedit, et sic illa illustratio nihi efficiet, quia sicut non entis nullae sunt proprietates, ita et effectus nulli. Secundo, si intellectus agens illustrat substantiam animae separatae, cur non etiam conjunctae ? cur item non potest converti ad illam ? licet enim convertatur ad sensibilia, nihilominus si posset separata converti ad se, posset et conjuncta. Tertio, quaenam quaeso est haec conversio: non enim est cognitio, quia cognitionem antecedit, neque est actio aliqua: est ergo omni- no nihil. Quarto, per illam illustrationem vel fit anima tantum objective intelligibilis, vel etiam formahter. Si primum, id certe non est sufficiens, ut anima se cognoscere dicatur, nam quantumvis objectum in se sit illustratum, si non uniatur potentis, non poterit cognosci. Si secundum: ergo jam per productionem speciei illustratur: haec enim est formalis illustratio, quam intellectus agens efficit, imo nulla est alia, ut supra dictum est: ergo cognoscit anima se per speciem, quod est intentum. Denique non recte dicitur a Cajetano speciem hanc ab intellectu agente animae separatae fieri, ut argumenta facta contra Scotum probant: habebitur ergo per infusionem. Atque hae rationes partem hanc faciunt probabilem.
5. Instantia prima contra quinta prowime dicta. — Secunda. — Ad primam instantiam. De hoc tamen antecedente, vide disp. 35, Metaphysice, sect. 4, et l. 4, de Angelis, c.. — Ad secundam. — Argues tamen. Angelus ad cognoscendum seipsum non indiget specie, sed per suam substantiam se cognoscit: ergo et anima. Patet consequentia, quia ideo Angelus id pctest, quia est forma actu intelligibilis, atque subsistens, quod etiam vendicat anima. Secundo, intelligibile per seipsum praesens intellectui, per se etiam intelligi potest, superfluaque est media species, sed animae separatae substantia est praesentissima ipsius intellectui, et illi conjunctissima: ergo supervacanea est species. Ad primum dicito antecedens non esse omnino certum. Secundo consequentia quoque non valet, dupliciter enim potest intelligi, Angelum se per suam substantiam cognoscere. Primo, ut per substantiam actuat intellectum, concurratque cum illo ad intellectionem ad modum, quo essentia divina dicitur habere locum speciei in beatis. Altero modo potest intelligi, quod angelicus intellectus dimanet ab essentia constitutus jam in actu primo ad intelligendum se, neuter tamen modus videtur habere locum in anima separata: ac de secundo patet ex dictis in superioribus, cum ostendimus intellectum humanum de se esse nudam potentiam, ac tabulam rasam. De primo ostenditur, quia anima adeo est imperfecta, ut vere sit forma corporis: non ergo habet immaterialitatem requisitam, ut supplere possit rationem speciei intelligibilis, unde non actu intelligibilis est, sed potentia: siquidem per se minime actuare potest intellectum. Ad secundum dices, licet anima separata suo intellectui conjunctissima sit realiter, non tamen intelligibiliter, et ideo necessariam esse speciem sicut etiam lumen, quod intra visum existit, non potest per se videri, nec calor intra tactum potest sentiri, eo quod illa materialis conjunctio non sufficit ad cognitionem, nisi adsit intentionalis.
6. D. Thomae sententia commode explicatur. —Consule auctorem in Metaphysica, disp. 35, sect. 1,n.2. —Haec pars est quidem probabilis, in re tamen obscura, et opinio divi Thomae probabiliter defendi solet: credi ergo potest animam separatam, se intelligere immediate absque specie instar Angelorum, quia vero difficultas hujus sententiae sita est in explicanda ratione, cur in corpore non itase intelligat, aut quid illi conferat separatio: notandum, animam se intelligere dupliciter dici posse, ut paulo ante de Angelo. Ac quoad primum modum, dicendum, animam non posse habere tale munus dum est in corpore, quia cum sic habeat modum formae materialis, non potest exercere effectum formae intentionalis, eaque de causa in corpore existens dicitur intelligibilis in potentia, quia non per se intelligit .sed per alienas species: quoad secundum vero modum dicendum est intellectum in actu primo ex natura sua esse constitutum ad cognoscendum se, atque animam: dum tamen est in corpore, exire non posse in actum secundum, propter colligationem, quam habet a sensibus, unde pendet in operari, sicut ad intelligenda objecta alia externa: namque licet intellectus sit constitutus per species intelligibiles, non potest illis uti, nisi sensus comitetur intellectum: quia ergo sensus nequeunt comitari intellectum circa cognitionem animae, ideo non potest ipse in corpore talem habere cognitionem: extra corpus vero maxime. Atque hic secundus modus facilior esse videtur, ac solvit difficultates, illa excepta, quod anima a corpore impediri videatur, de qua infra. Juvatur porro data solutio ex multis, quae supra diximus, 1. 4, c. 7, de modo intelligendi animae in corpore, ubi reddidimus rationem hujus colligationis quam intellectus cum sensibus habent in vita mortali.