Text List

On this page

Caput 6

Prev

How to Cite

Next

Caput 6

Caput 6

Quomodo anima separata intelligat deum, et res alias immateriales

CAPUT VI. QUOMODO ANIMA SEPARATA INTELLIGAT DEUM, ET RES ALIAS IMMATERIALES.

1. Prima assertio. — Diximus jam quomodo anima separata se cognoscat, quoniam cognitio sui est prima operatio naturalis in unaqua- que re spirituali. Nunc est videndum, quomodo alia a se cognoscat, quomodo item Deum, et substantias reliquas immateriales, sive Angelos, sive antmas separatas. Supponendum vero est, animam separatam cognoscere aliqualiter Deum, et substantias alias separatas, quia id evidens est: iuquirimus autem modum, quo alias cognoscit. Sit ergo prima conclusio. Anima separata per suammet essentiam cognoscit Deum, sicut cognoscit seipsam: loquimur porro in hoc capite de cognitione, quam anima habere potest ex propria natura: non de illa, quam Deus infundere valet: Anima ergo per naturalem scientiam nequit Deum cognoscere per illius essentiam increatam, quia haec est supernaturalis cognitio, quae per solam gratiam habetur: cognoscit ergo illum per sui essentiam. À posteriori probatur consequentia, quia naturale est, cognito effectu devenire in cognitionem causae, sed anima est effectus Dei, seque separata cognoscit evidenter, et comprehensive, atque adeo esse se creaturam producibilem per creationem: ergo cognoscit per se creatorem suum. Confirmatur: nam anima non tantum est effectus, sed quaedam non vulgaris imago, et similitudo Dei : anima ergo se intuens intuetur quamdambDei similitudinem: ergo per illam cognoscet Deum saltem imperfecto modo. Verum est tamen animam non tantum per se, sed etiam per cognitionem aliarum creaturarum, et praecipue animarum, atque Angelorum posse Deum cognoscere, cum aequaliter de eis procedant rationes factae. An vero naturaliter loquendo posset anima separata habere majorem aliquam Dei cognitionem tributam illi a Deo speciali providentia naturali, in qua ejus beatitudo naturalis consisteret, alia quaestio est, quae ex multis principiis alterius loci propriis pendet.

2. Secunda assertio. — Secunda conclusio. Anima separata cognoscit Angelos et alias animas per species illorum, non tantum per essentiam ipsius animae. Videtur esse contra D. Thomam, q. 89, art. 2, in corpore, ubi ait animam separatam habere cognitionem aliarum animarum, et Angelorum per modum substantiae suae, sed vere non est contra illum. Nam ad secundum docet, animam separatam intelligere Angelos per similitudines divinitus impressas: de aliis vero animabus nihil docet. Pro intelligentia ergo conclusionis recolendum, animas separatas ejusdem esse inter se speciei, cum Angelis vero convenire solum in gradu essendi, illumque non habere completum: at- que hinc nasci quod ipsa anima ex vi cognitionis, quam de se habet, valeat alias animas quoad utriusque communem et essentialem rationem quidditative comprehendere, cum eadem sit, et in omnibus aliis ratio. At quod alias animas in particulari distincte cognoscat, non potest per essentiam suam: quippe quae non repraesentat illi propriam singularitatem aliarum animarum, sed illam tantum communem rationem: unde necessario indiget propriis speciebus repraesentatibus singulas animas. Dices. Per speciem universalem potest anima separata cognoscere singularia: ergo cum anima per essentiam possit cognoscere rationem communem, per illam etiam poterit cognoscere omnia singularia. Argumentum tamen procedit in opinione negantium species singularium, et ideo dixi superius majus in hoc dubium esse, attenta opinione D. Thomae; in nostra enim antecedens falsum est, ut patet ex lib. 4, cap. 3. Sed et in opinione D. Thomae dici posset argumentum non procedere: antecedensque habere verum, quando universale cognoscitur per speciem abstractam a phantasmate rei singularis, quia in ea specie universale repraesentatur abstracte, per quam fortasse non possunt secundum D. Thomam cognosci omnia singularia, sed illud tantum, ex cujus phantasmate fuerat abstracta. Quo certe modo anima separata per essentiam suam non potest alias animas in particulari distncte cognoscere, ac videtur colligi ex quaestione de Anima, art. 12, ad 4, quod de aliis intelligentiis majori ratione erit philosophandum ; anima enim per suam essentiam, cum maxime potest arguitive cognoscere habere se infimum locum in intellectualibus, in eoque incompletum esse sortiri, atque inferre ad perfectionem universi pertinere tales substantias dari, non tamen cognoscere valeret per substantiam suam distinctius aliquid de intelligentiis: ad id ergo peculiares species erunt necessariae.

3. Instantia una.— Altera.— Ad secundam. Instabis, non oportere, ut anima habeat distinctam cognitionem singularum animarum, nec perfectiorem cognitionem intelligentiarum, ideoque speciebus non egere. Vel certe instabit alius, licet habeat eam cognitionem anima, non indigere tamen speciebus, quia quamlibet animam et intelligentiam potest per propriam illius substantiam cognoscere, sicut se cognoscit per suam, cum par sit ratio: nam omnes ejusmodi substantiae actu sunt intelligibiles. Ad primam instantiam respondetur, assumptum non esse verisimile. Primo, quia anima cum rationalis sit ex natura sua, est etiam sociabilis, habet autem consortium cum aliis animabus et cum intelligentiis: ergo necesse est, habeat propriam cognitionem illarum, atque adeo proprias species earumdem. Secundo, quia anima ex se habet lumen sufficiens ad perfectiorem cognitionem animarum et Angelorum, quam sit illa communis et confusa: ergo est illi naturale habere species, quae illi lumini adaequentur: alias superfluum esset tale lumen, sicut cognitio Dei per essentiam, non est quidem animae naturalis, eo quod non habet lumen naturale sufficiens ad illam cognitionem, tamen naturale est animae, ut habeat medium sufficiens ad cognoscendum Deum tam perfecte, quantum suo lumine naturali potest assequi. Ad secundam instantiam respondetur, manasse opinionem illam ex Durando, dist. 3, q. 6, dicente Angelum quemlibet cognoscere alium per essentiam ejus, quae opinio falsa est, ut in 1 part., quaest. 56, art. 2, tractatur. Ratio vero inde sumitur, quia substantia finita non potest per se uniri intellectui alterius, nec actuare illum, cum illove concurrere, id enim soli Deo tribuitur propter suam infinitam virtutem, de quo etiam a nobis difficile satis intelligitur. Adde nos a sensibilibus ad intelligibilia ascendendo debere proportionaliter loqui: cum ergo res actu sensibiles non per se moveant sensus, sed per species, sic et intelligibiles non per se, sed per species intellectum ab eis diversum movere poterunt. Denique, quia jam anima separata non intelligeret aliam animam, quoties vellet: sed tunc solum cum vellet ipsa intelligenda ei uniri, qui sane ordo rectus non esset: intelligit ergo substantias immateriales per species earum.

4. Habeatne anima species a Deo, an ab Angelis, de quo nove auct. lib. 1, de Angelis, c. 5, et si placet, in Metaphysica, disp.9. sect.3, n. 9. — Unde vero habet anima tales species? Communiter respondetur habere per mfusionem a Deo, quod insinuat D. Thomas supra, probabiliter etiam dici posset animam separatam eas recipere ab ipsis substantiis spiritualibus eo modo, quo albedo imprimit, species in visu, aut quodvis sensibile in proprium sensum: probaturque a paritate rationis: albedo enim imprimit speciem sui in visu, quia actu visibilis est, ut probatum est lib. 3, cum ageremus de visu: sed Angelus est etiam actu intelligibilis: ergo potest imprimere sui speciem in anima separata. Patet consequentia a fortiori: objectum enim sensibile eflicit speciem sui, licet illa quodammodo sit immate- rialior, sed Angelus, vel anima separata immaterialior, fortasse est, quam species ejus: ergo poterit illam efficere. Confirmatur primo, quoniam ideo astruitur intellectus agens ad efficiendas species, quod phantasia sit materialior, nec proinde efficere possit species immateriales, posset autem si phantasma spirituale fuisset, neque jam intellectus agens admitteretur: ergo objecta, quae de facto spiritualia sunt, poterunt efficere species sui in intellectu. Confirmatur secundo, quia res actu talis, potest imprimere sui similitudinem in id quod est potentia tale, sed substantiae spirituales sunt actu intelligibiles, et intellectus est in potentia ad earum similitudines: ergo, etc. Confirmatur tertio, quoniam intentionales species res imperfectae sunt, producihilesque propria actione, ex praesupposito subjecto: ergo non est cur ab angelo non possint produci. 5. Objectiones contra proaime dicta. — Soleunlur.—Sed contra haec arguitur primo, quia talis productio speciei deberet esse naturalis, et fieri immmediate a substantia Angeli, videtur autem impossibile, creaturam immediate operari per substantiam suam: ergo, etc. Secundo sequeretur, quod de facto unus Angelus imprimeret speciem sui in alterum. Consequens falsum est: ergo, etc. Tertio solus Deus movet efficaciter voluntatem, sed intellectus non est nobilior voluntate: ergo neque in intellectum agens aliud, praeter Deum, imprimere potest speciem. Quarto species debet esse immaterialiter, quam objectum repraesentatum, cum sit forma actu intelligibilis: ergo non potest produci a substantia etiam spirituali. Ad primum dic, nullum esse inconveniens Angelum immediate per substantiam suam efhicere species intentionales, ut patet etiam in colore aliisque sensuum externorum objectis: quae sui species, et ut proprie agentia immediate producunt, neque rursus inconveniens ullum est substantiam esse immediatum principium alicujus actionis praecipue assimilativae in esse intentionali. Ad secundum negatur sequela, quoniam de facto omnes Angeli receperunt totam suam perfectionem a principio, omnesque species intelligibiles, unde non est cur aliunde recipiant. Neque inferas: ergo animam quoque debuisse perfici a Deo tantum, cum ab illo tantum creetur et conservetur: negandum enim antecedens, multae siquidem res creantur a Deo quae in actionibus suis de caetero juvantur ab aliis causis: hac enim ratione Angelus, etiam Angelum illuminat. Tertium argumentum non est simile; voluntas enim non move- tur ab alio effective, quoad actum primum, intellectus vero in actu primo ab objecto suo constituitur. Ad quartum negatur antecedens, substantia quippe spiritualis immaterialior est quolibet accidente. Deinde antecedente admisso, negatur consequentia, habetque instantiam in objectis sensibilibus: ex his ergo probabilis fit haec sententia, ac tribuitur Alensi. Certe rationes pro illa factae in numero praecedenti urgentiores videntur, quam quae pro opposita parte proxime factae sunt, atque dissolutae.

6. Dubium unum expeditur. — Dubium tamen primum est, an per eas species cognoscat anima separata alias animas atque Angelos: in quo videtur plane certum, quantum praesens materia patitur, animam separatam perfecte comprehendere alias sicut seipsam, primo quia ejusdem sunt perfectionis essentialis. Gradus vero individuales facile possunt intelligi, quippe qui parum addant supra essentialem perfectionem. Secundo, rationes, quibus supra probavimus, animam se perfecte cognoscere, de aliis animabus, quantum ad naturalia, etiam valent: quantum vero ad supernaturalia, actusque liberos, alia est ratio, cum harum rerum mensura non ex natura pendeat, sed ex gratia, atque libertate. De cognitione vero Angelorum est majus dubium. D. Thomas supra loquendo de Cognitone naturali, vult animam separatam habere imperfectam et deficientem cognitionem Angelorum, et art. 3, indicat, esse tantum veluti in genere, seu in confuso, idemque colligitur ex articulo primo.

7. Primum auctoris pronuntiatum in hoc dubio probatur.—Heaec tamen sententia difficilis est. Ac dico primo animam separatam habere propriam cognitionem, et intuitivam cujuscumque Angeli. Primo quia quemlibet Angelum per propriam speciem illius novit: tum quia species rerum spiritualium ab objectis manant: ergo species propria a proprio illius objecto: tum quia licet species hae infundantur a Deo, nulla ratio est, cur non infundantur animae propriae species cujusque Angeli, ut per illam possit cognoscere singulos. Secunda ratio una propter quam anima separata ex natura sua vendicat cognitionem intelligentiarum, est societas, quam cum illis habet, teste D. Thoma, q. de Anima, art. 17. Sed ad hanc societatem non satis est cognitio confusa, nisi singu.as personas cognoscat, quibus associari debeat, ne anima inter Angelos instar caeci hominis segereret, qui alios confuse cognoscit homines esse, nihil in particulari de illis discernendo: hoc autem magna esset imperfectio. Tertio, quia ad confuse Angelos cognoscendum non indigeret speciebus, cum per suam substantiam ita posset cognoscere, ut supra dictum est: recipit autem species Angelorum, ut ipse D. Thomas docet: ergo habet propriam eorum cognitionem.

8. Secundum pronuntiatum bipartitum. — Dico secundo, hac Angelorum cognitio in anima separata quidditativa est et distincta : an vero sit comprehensiva, certo sciri non potest. Prima pars probatur, intellectus enim noster cognoscitivus, est quidditatum, neque in solis accidentibus sistit: cum ergo habeat proprias species Angelorum, repraesentantes propriam cujusque essentiam, cognoscit sane illam Iumine naturali: maxime quia essentiae Angelorum finitae sunt, nec est cur ab intellectu nostro separato cognosci non possint quidditative: cum sic assimiletur Angelis, tum in modo essendi, tum in speciebus. Secunda pars suadetur, quia comprehensio multum addit supra cognitionem quidditativam, ad hanc enim sat est cognoscere praedicata omnia essentialia, ad comprehensionem vero oportet cognoscere cunctas rei proprietates, omnesque rationes illius penetrare. Unde beat Deum quidditative cognoscunt, non vero comprehendunt: tum ergo Angeli sint excellentiores ipsa anima, atque habeant altiorem modum cognoscendi, utpote sine discursu, et per universaliores species: excedunt fortasse capacitatem animae, ne ab ea comprehendi possint. Alia vero ex parte, cum sint finitae naturae, videri poterunt comprehendi posse ab intellectu habente perfectas species illorum, praecipue inferiores Angeli, qui non multum in perfectione animam excedunt: in hoc ergo nihil est certum, sed prior pars videtur probabilior.

9. Dubium tertium multiplem.—Alio remittitur. — Dubitatur rursum, an anima separata possit cum alia colloqui, aut etiam cum Angelis, et quis sit modus locutionis eorum. Item quomodo anima separata cognitiones et operationes liberas cognoscat. In hoc tamen eadem est ratio de anima et Angelis, et ideo quaestiones istae in materiam de Angelis transmittuntur: satis sit monere, animam separatam non posse cognoscere cogitationes, neque operationes liberas, nisi ex voluntate illius, cujus sunt operationes, atque hinc est necessaria animabus separatis locutio, qua proprios conceptus explicent, alias non possent civiliter vivere, neque esset respublica bene ordinata, loquuntur vero modo angelico, quis porro sit, docet D. Thomas, 1 p., q. 101, et in citata materia de Angelis explicari utcumque solet, est enim res nobis in hac vita satis abdita.

PrevBack to TopNext