Text List

On this page

Caput 7

Prev

How to Cite

Next

Caput 7

Caput 7

Quid anima separata cognoscat in rebus materialibus et quomodo

CAPUT VII. QUID ANIMA SEPARATA COGNOSCAT IN REBUS MATERIALIBUS ET QUOMODO.

1. Prima quaestio hujus capitis, ac D. Thome circa eam resolutio. — Pro expositione quaestionis. Nota res materiales dividi in tria genera, quaedam sunt singulares, aliae universales, aliae sunt effectus, et operationes rerum singularium. Unde triplex hic est quaestio, prima, an, et quae singularia anima separata cognoscat. Secunda, an cognoscat facta, quae conüngunt in hac vita. Tertia utrum habeat scientiam naturalem rerum. Circa primam divus Thomas et discipuli illius sentiunt animam separatam cognoscere singularia: de modo autem sunt anxii, cum non ponant in illa species singularium. Unde D. Thomas, supra a. 4, ait eam cognoscere quaedam singularia, non tamen omnia, cognoscere autem illa per species infusas a Deo, quae determinantur ad haec, vel illa singularia per praecedentem cognitionem, et per aliquam affectionem, vel per naturalem habitudinem, vel per divinam ordinationem: qua de causa eo loco ad primum, docere videtur, animam separatam per species, quas ex hac vita detulit, non posse postea cognoscere singularia sensibilia, quae in vita cognovit: idem credit Cajetanus ibi. Rursus D. Thomas, q. de Anima, art. 20, in corpore, et ad 11. Ac videtur consequenter loqui, nam ilae species acquisitae tantum repraesentant naturam universalem, et ideo per illas non posset anima cognoscere singularia, manet tamen apud D. Thomam eadem difficultas in speciebus infusis, quales ipse ponit, non repraesentantes scilicet directe singularia: omnes vero allati modi determinandi species, nec bene intelliguntur, nec satisfaciunt, et iidem fingi possent in speciebus acquisitis: quare hac in re sit.

2. Prima assertio. —Prima conclusio. Anima separata cognoscit omnia singularia, quae in vita cognovit, per species illorum acquisitas. Haec conformis est valde modo loquendi Scripturae, ac sequitur ex dictis supra. Anima enim separata conservat species, quas in hac vita comparaverat, et per eas potest cognoscere quidquid illae repraesentant, repraesentant autem directe singularia: ergo, etc. Consequentia est evidens, antecedens autem jam in superioribus ostensum est: quare, etc.

3. Secunda assertio. — Explicando suadetur. — Sit tamen secunda conclusio. Loquendo ex natura rei: anima separata non cognosceret alia singularia materialia, nisi ea, quae in vita cognovit, quorumque species detulit, de facto tamen cognoscit alia, juxta dispensationem Dei infundentis species illa repraesentantes. Explicatur et probatur. Nam si anima in puris naturalibus separata maneret, conservaret utique species singularium, quas acquisivit conjuncta: alia vero singularia haud propriis conceptibus attingeret, nisi per proprias eorum species, quas tamen a rebus desumere non valet, ut supra probatum est: oporteret ergo illas a Deo recipere. Non videtur autem necessarium, neque ad naturalem Dei providentiam spectare talium specierum infusio, cum rerum singularium cognitio, per se sumpta, minime necessaria sit ad perfectionem intellectus, sed ad praxim tantum, quae in separatis animis locum non habet, cum in eo statu, nec deberent animae cum aliis hominibus conversari, nec aliis rebus materialibus uti, qua etiam de causa anima conjuncta corpori cognitionem possidet rerum singularium alterius vitae. At vero de facto, beatae quidem animae cognitionem participant multorum singularium, vel per divinam essentiam, quam vident, vel per species eorum, idque vel ratione status beatitudinis ad plenum gaudium animarum, vel propter bonum hominum viatorum, ut juvari modo aliquo possint ab animabus illis. Animae quoque damnatae recipiunt cognitionem singularium, quae inservierit ad debitum supplicium earum: animae denique parvulorum decedentium in originali nullam obtinent cognitionem singularium materialium, quantum conjicere possumus, quia illis necessaria non est, nec naturaliter debita, et haec de prima quaestione.

4. Secunda quaestio, ejus resolutio per tertiam assertionem bipartitam. — De hac re nonnilül, l. 2, de Attributis, c. 98, num. A4. — Secunda pars assertionis. — De secunda quaestione proportionaliter loquendum videtur, unde sit tertia conclusio. Anima separata non cognoscit particulares actiones et effectus materiales, et singulares hujus Universi, nisi forte aliquas cognoscat referentibus Angelis. Prima pars suadetur a quibusdam, quia distantia localis impedit cognitionem, est tamen ridicula ratio; quia distantia localis, ut plurimum impedit actionem localem, non pure spiritualem, quia non pendet a loco, in sensibus vero impedit, quia recipiunt species ab objecto, quae necessario per medium diffunduntur, si tamen sensus apud se haberet species, profecto distantia non impediret sensationem. Ratio ergo sumitur ex defectu specierum: anima enim separata tantum defert speciem illarum rerum, quas hic cognovit: unde illarum tantum recordatur: effectuum vero, qui eveniunt post discessum illius, nec species defert, nec illas a rebus desumere valet, nec denique est cura Deo infundantur ex natura rei loquendo, quia illarum cognitio non est necessaria ad perfectionem naturalem animae debitam, cum sit cognitio nimis accidentaria et extranea, nec pertineat ad illum statum nosse, quae hic geruntur. Addidi secundam partem conclusionis, quia non est inconveniens Angelos, vel animas posterius decedentes referre posse animabus antea separatis nonnulla de gestis mortalium. Dixi paulo ante ex natura rei, id est, seclusa gubernatione supernaturali, quae de facto est circa animam, quoniam hac providentia spectata dicendum aliud est. Animae quippe damnatorum, quae hic geruntur, non nisi per daemones, vel ex Dei ordinatione norunt, ad majorem poenam illarum. Animae etiam in limbo nihil cognoscunt de hac vita, cum nihil ad eas attineat. Beatis denique animabus pleraque revelantur. Vide Gregorium 12, Moralium, cap. 13 et 15, et Psal. 108, Augustinum de Cura pro mortuis, D. Thomam, secunda secundae, quaestione 83, art. 4, ad 2, et prima. parte, quaest. 80, articulo 8, qui Patres docent animam beatam cognoscere omnia praesentia, quae hic fiunt, et Cajetanus in proximo loco ponderat dixisse D. Thomam, omnia preesentia, ut denotaret, quod non cognoscit futura, atque ita vox omnia, ut inquit Cajetanus, distribuit tantum pro effectibus naturalibus, ut excludantur supernaturalia, et libera Dei, Angelorum et hominum. Undenon quilibet beatus cognoscit preces omnes, quae ad animam alterius beati funduntur, quae limitationes verae communiter videntur. Addo tamen illam cognitionem omnium effectuum praesentium, quam divus Thomas tribuit beatis non fieri per visionem beatificam, licet contrarium insinuet Cajetanus ibidem, ac Ferrarius 3, contra, c. 59, quia jam in visione beatifica daretur frequens mutatio, siquidem videret beatus nunc res praesentes, quas, antequam fierent, non videbat: quapropter si aliquos effectus contingentes denuo videt beatus in verbo, illos plane videbat antequam fierent. Quando ergo dicitur, beatos cognoscere omnes effectus naturales, accipiendum, id est, per visionem, quae fit propriis speciebus extra verbum, sicque non oportet, ut actu omnia cognoscant, quia non necessario per species omnibus attendunt, satisque est posse cognoscere, cum voluerint. Addit quoque Cajetanus eo loco, post judicium omnes beatos visuros quaecumque Deus videt scientia visionis, de quo alibi, mihi certe nec videtur verum, nec multum probabile.

5. Tertia quaestio duo habet certa. — Secundum ambiguum enodatur a D. Thoma duplici dicto. — Dictum probatur. — Circa tertiam quaestionem, primo certum est, animam Beati habere, ex natura sua loquendo, scientias, quas hic acquisivit, ut patet ex superioribus. Secundo est certum habere omnem scientiam rerum naturalium non tantum per visionem Dei, sed proprias species, cum hoc pertineat ad perfectionem illius status. Utrum vero intra limites naturae animaseparata habeat scientiam omnium rerum, licet hic illam non acquisierit, dubium est. D. Thomas supra respondet habere cognitionem naturalium per species infusas: addit tamen habere imperfectam. Primum dictum videtur quidem ratio- - nabile, tum propter rationes supra factas, tum quia anima ex natura sua habet lumen intellectuale sufficiens ad cognoscendas res naturales: ergo ad providentiam Dei spectat dari illi species necessarias ad operandum cum illo Iumine, ne illud sit perpetuo otiosum. Secundo, quia cognitio rerum naturalium per se loquendo est magna perfectio animae, ac naturalis illi: ergo connaturale est, ut conferantur ei species ad res has cognoscendas. Tertio ostensum est supra, infundi animae nonnullas species: nulla est autem ratio, cur illi magis harum rerum, quam aliarum conferantur: ergo omnium conferuntur. Quarto, quia sine cognitione naturalium rerum, non potest anima se perfecte cognoscere, cum enim sit forma materiae, ut perfecte comprehendat se, oportet materiam cognoscat, et cum sit media inter formas mere spirituales et materiales, oportet, ut utrumque extremum attingat, ut se perfectius cognoscat: probabile ergo est habere illam species omnium materialium per infusionem et non a rebus acceptas.

6. Quaestiuncula incidens, ut resolvatur a D. Thoma et aliis. — Aliorum placitum non evincit.—Utrum vero dictae species infundantur immediate a Deo, an per Angelos, divus Thomas, de Anim., a. 20, ad undecimum per Angelos infundi arbitratur, et idem, 1 part., quaest. 89, art. 1, ubi ait animam separatam intelligere per conversionem ad res actu intelligibiles, sub quibus comprehenduntur Angeli, et consentiunt Cajetanus ibi ad tertium, et Ferrarius tertio, contra Gent., cap. 68, col. 4. Et videtur probabile, quae enim possunt fieri per causas secundas, Deus non facit se solo:in praesenti vero effectus, de quoloquimur, potest fieri per Angelos, producuntur siquidem species per actionem intentionalem, quae non requirit transmutationem subjecti, qua etiam de causa potest Ange!us movere corpus locaIiter, et illuminare alium Angelum similiter: ergo et producere species. Contrarium opinantur multi, eo quod Angelus nequeat educere formam de materia, nisi forte illiusmet repraesentativum, quaetamen ratio non convincit, quamvis enim Angelus nequeat producere qualitates materiales: quippe, quas eminenter non continet: valet tamen qualitates intentionales, quia sui sunt ordinis, illasque aliquo modo continet, cum sit plenus specierum: sine qua virtute non apparet, quomodo explicanda sit locutio, aut illuminatio Angelorum.

7. Primum dictum D. Thome calde dabium. — Quod vero secundo loco D. Thomas, numero 5, allatus addit, praedictam scilicet cognitionem esse imperfectam, dubium habet. Ejus vero ratio colligitur ex articulo primo illlus quaestionis. Pro cujus intelligentia notandum, species dupliciter posse esse infusas: per se nimirum, aut per accidens per se infusae dicuntur, quae ex naturali modo productionis postulant infundi: per accidens vero, quae ex natura sua poterant fabricari per intellectum agentem, ex accidente tamen per infusionem dantur, unde species per se infusae alterius rationis sunt ab acquisitis: per accidens vero infusae cum eisdem sunt ejusdem rationis. Supponit ergo D. Thomasspecies quae animae infunduntur esse per se infusas, et alterius rationis: unde jam arguit. Unaquaeque natura intelligens distincte cognoscit per species illi naturales et adaequatas capacitati suae: per species vero universaliores, et quae adaequate conveniunt superiori naturae, imperfecte cognoscit natura inferior: quia non habet virtutem sufficientem ad utendum illis: cum ergo anima nostra in infimo sit gradu intellectualium et connaturale illi sit, cognoscere per species imperfectas, utpote per sensus acceptas, si extra hunc statum constituatur, illique infundantur species superioris rationis capacitatem illius excedentes, non poterit sane per illas distincte intelligere: haec ergo sententia est valde dubia.

8. Quarta assertio circa prorimum dubium. — Probatur. —Unde sit quarta conclusio. Probabilius videtur, animam separatam habere distinctam cognitionem rerum naturalium per species illi infusas, ita /Egidius, quodlibeto quinto, quaestione ultima. Probaturque primo, quia nulla est necessitas ponendi cognitionem confusam: rationes autem n. 5 factae ad probandum animam cognoscere naturalia, videntur etiam probare de cognitione distincta: vel ergo non concedatur animae cognitio naturaIium, vel concedatur distincta, quia naturalis animae perfectio non consistit in confusa cognitione, sed in distincta, illi naturaliter possibili, nec naturale desiderium animae sistit in inconfusa. Secundo lumen naturale intellectus potens est ad cognitionem distinctam, non tantum ad confusam: ergo illi debentur species ad talem cognitionem. Tertio Deus supplet vicem causae naturalis: ergo perfectius operabitur, quam inferiora agentia: ergo dabit animae separatae species illi proportionatas, perfectio enim operantis, non in eo tantum est, ut agat res perfectas, sed etiam proportionatas. Quarto, vel est possibile concedi animae separatae species proportionatas ejus viribus, vel impossibile: si primum, ergo dantur illi: hoc enim est magis consonum naturae, proindeque judicandum est Deum operari ea, quae rerum naturis magis consonant, acsunt possibilia: sine fundamento autem existimabuntur tales species impossibiles: ergo de facto communicantur hujusmodi species separatae animae. Dices: impossibile esse animae species per se infusas ponere, ac simul proportionatas. Sed contra primo quia si hoc impossibile esset, jam non recte poneretur DEUS conferre animae species per se infusas, sed infundere solum ejusdem rauonis cum acquisitis ad supplendum vicem earum : namque melius est habere species proportionatas, quam nimis perfectas cum improportione. Secundo nulla ratione probari potest esse impossibile DEO efticere species perfectiores, quam quas efticit intellectus agens, minus tamen perfectas, quam angelicas, quaeque proportionentur animae separatae: quin potius videtur contra rationem, animam in ordine substantiarum separatarum constitutam habere non posse species pro illo statu proportionatas: cum enim status ille sit perfectior, utpote a materialitate expeditus, licet species sint aliquantulum perfectiores, quam nostrae, erunt illi proportionatae: sunt itaque possibiles species mediae inter angelicas ac nostras, quae proportionatae sint animae separatae habenti statum medium inter Angelos et statum essendi in corpore: manet ergo probata conclusio, et solutum fundamentum contrariae sententiae.

PrevBack to TopNext