On this page
Caput 8
Caput 8
Utrum anima separata perfectius intelligat, quam conjuncta
1. Quid D. Thomas sentiat in presenti. — Quid Scotus. — Postquam dictum est de cognitione animae separatae, superest comparemus modum cognoscendi illius, cum modo animae conjunctae, ut colligamus quis horum statuum sit melior. D. Thomas supra respondet, licet modus cognoscendi animae separatae secundum se sit melior, non tamen animae, quia improportionatus. Itaque videtur sentire animam conjunciam melius cognoscere. Ratio ilius est, quia animae uniuntur corporibus, ut perfectiorem cognitionem rerum habere possint. Scotus, in4, dist. 45, q.2, vultcognitionem quoque animae conjunctae esse perfectiorem, atque adeo cognitionem sine dependentia a phantasmate non esse simpliciter meliorem cognitione cum dependentia, sed ex dictis videtur aliter dicendum, et primo suppono contra Scotum cognitionem sine dependentia a corpore, et phantasmatibus perfectiorem esse, quam cum dependentia. Quod D. Thomas posuit, nec potest negari ab Scoto, quia illa cognitio est perfectior simpliciter, utpote Deo conveniens et Angelis: quare si animae non ideo est, quod non sit melior, sed quod anima minus capax sit illius, quemadmodum cogniUo sine discursu perfectior est, quam cum discursu licet animae non sit melior, quia illi impossibilis. Secundo suppono, dictam comparationem fieri absolute, vel etiam circa res determinatas.
2. Prima assertio ostenditur multipliciter.— Prima conclusio absolute loquendo, melius intelligit anima separata, quam conjuncta. Patet ex dictis, primo, quia intelligit se quidditative, quod in corpore non praestat. Secundo concipit intelligentias propriis conceptibus, et non per negationes, quod non sic in corpore. Tertio Deum melius cognoscit, quia cognoscit melius effectus illius et meliores. Quarto, cum sit libera a corpore, aptior est ad intelligendum, et ad perseverandum in actibus intellectus, ut D. Thomas, art. 2, ad 1, docet et colligitur ex illo Sap. 9: Corpus, quod corrumpitur, aggravat animam, et terrena inhabitatio deprimit sensum multa cogitantemn.
3. Secunda assertio explicans varias comparationes circa titulum capitis. — Secunda conclusio. Comparando etiam cognitiones, melius intelligit anima separata res etiam materiales, quam conjuncta. Pro qua observa, in anima separata darispecies materialium rerum, quas hic acquisivit, dari etiam species infusas, utique per se: quae namque infusae sunt per accidens, neutiquam infunderentur de iis rebus, quarum jam anima in corpore species acquisierat, sed supplerentur tantum, quae deessent: supponendo ergo per se infusas esse (quod est probabile, neque ad praesens refert) comparatio intenta fieri potest multis modis quibus omnibus anima separata melius intelliget, quam conjuncta Prima comparatio. Anima separata melius intelligit per species acquisitas, quam conjuncta, quia est liberior, et lumen intellectus expeditius. Secunda comparatio. Per infusas melius intelligit, quam per acquisitas, quia infusae sunt perfectiores, atque animae pro illo statu magis proportionatae, quam acquisitae, estque rationabile, ut anima per conversionem ad superiora melius intelligat, quam per conversionem ad inferiora. Unde patet quod separata per infusas melius intelliget, quam conjuncta per acquisitas, quae est ultima comparatio. Itaque modis omnibus melius intelliget separata.