Text List

Prooemium

Prooemium

TRACTATUS DE LEGIBUS ET LEGISLATORE DEO.

PROOEMIUM SUBJECTUM ET RATIONEM TOTIUS OPERIS CONTINENS.

Nulli mirum videri debet si homini theologiam profitenti leges incidant disputandae. Theologiae namque eminentia ab ejus subjecto eminentissimo derivata omnem excludit rationem admirandi. Imo, si res ipsa recte dispiciatur, palam erit ita legum tractationem theologiae ambitu concludi, ut theologus subjectum ejus exhaurire non valeat, nisi legibus considerandis immoretur. Deus enim, ut multis aliis titulis a theologo, ita illo expendi debet, quod ultimus sit finis ad quem tendunt creaturae rationis participes, et in quo unica illarum felicitas consistit. Hinc ergo fit ut doctrina sacra et finem hunc ultimum respectet, et viam ad eum comparandum doceat. Neque vero Deus solummodo est finis et veluti scopus ad quem creaturae intellectuales tendunt, sed etiam est causa sui comparandi. Nam creaturas suas regit, et, ostensa via, ad se ducit; et ne a recto itinere deflectant, admonendo compescit, deflectentesque sua ineffabili providentia revocat ac reducit, doctrina illuminando, consiliis monendo, legibus cogendo, et praecipue suae gratiae auxiliis adjuvando, ut jure merito inclamet Isaias : Dominus legifer noster, Dominus rea noster , ipse salvabit nos. Quoniam igitur hujus salutis via in actionibus liberis morumque recütudine posita est, quae morum rectitudo a lege tanquam ab humanarum actionum regula plurimum pendet ; idcirco legum considerauo in magnam theologiae partem cedit ; et dum sacra doctrina de legibus tractat, nihil profecto aliud quam Deum ipsum ut legislatorem intuetur.

Recte sane, inferat aliquis, si theologus divinarum legum terminis contentus humanas non invadat, quas jure merito vel morales philosophi, vel juris utriusque professores sibi possunt vindicare. Si enim theologus de legibus agit, quatenus a Deo legislatore derivantur, profecto alienum faciet si ad alos divertat legislatores. Adde quod, cum theologia sit doctrina supernaturalis, ei debet prohiberi descensus ad ea quae hauriuntur a natura, et nihil supra illam evehuntur ; alioqui naturalis philosophus ultra naturales leges, divinas etiam consideret ; juris caesarei, vel etiam pontificii professores sibi usurpent divinarum legum documenta, quod in promptu est quam sit a scientiarum concordi divisione alienum.

Haec tamen non magni momenti sunt, et unico fere verbo diluuntur, considerando, sicut omnem paternitatem, ita etiam omnem legislatorem a Deo derivari, omniumque legum auctoritatem in eum esse ultimo refundendam. Si namque lex sit divina, ab ipso proxime dimanat ; sin humana, ab homine certe, ut Dei ministro et vicario, sancitur, ut testatur Apostolus ad Romanos. Non immerito igitur sub hac saltem ratione omnium legum discussio est theologicae facultatis ; nam, cum ejus sit Deum ut legislatorem intueri, Deusque sit universalis legislator, vel suppositi immediatione, vel virtutis, ut philosophi sermocinantur, eamdem doctrinam sacram universas leges attingere necesse est. Deinde theologicum est negotium conscientiis prospicere viatorum ; conscientiarum vero rectitudo stat legibus servandis, sicut et pravitas violandis, cum lex quaelibet sit regula, si ut oportet servetur, aeternae salutis assequendae; si violetur, amittendae ; ergo et legis inspectio, quatenus est conscientiae vinculum, ad theologum pertinebit. Tandem catholica fides non solum docet, quatenus parendum sit Deo supernaturaliter praecipienti, sed etiam quid natura vetet, jubeat vel permittat ; et quatenus obediendum sit potestatibus sublimioribus, ut Paulus dixit, atque adeo quatenus parendum sit tum ecclesiasticis legibus, tum laicis, ante oculos nobis ponit. Ergo ex his fidei fundamentis, theologi est colligere quid in hoc aut illo legum genere sit habendum.

Atque hinc licet intelligere quomodo theologia munus hoc sine ulla imperfectione vel confusione perficiat, quia nimirum sub altiori lumine de legibus tractat. Nam imprimis philosophi morales multa de legibus disputant ; Plato enim duodecim libros de legibus scripsit, quos fere Cicero ad tres reduxit. Aristoteles vero, licet proprium opus de legibus non reliquerit, in suis moralibus multa sparsim de legibus tradidit, sicut et Seneca, Plutarchus et alii. Verumtamen hi philosophi tantum jurisprudentiae principia videntur tradidisse. Nam fere de solis humanis legibus tractarunt quae ad rempublicam et civitatem in justitia et pace continendam convenientes sunt, et ad summum de naturali jure quatenus humana ratione ostendi potest, et moralem honestatem virtutum acquisitarum dirigit, nonnihil attigerunt. Atque eamdem fere rationem in legibus ferendis tenuerunt imperatores, ut alu civilium legum conditores ; nam philosophia tanquam fundamento usi, ex illa leges civiles rationi consentaneas deduxerunt : unde Cicero, in libro primo de Legibus, hoc maxime efficere conatur, ut ex intimis philosophiae jurisprudentiam hauriendam esse confirmet ; cui consonat illud Ulpiani in lib. 1, ff. de Justit. et jur.: Veram philosophiam, non simulatam affectamus. Unde fit ut juris civilis prudentia nihil aliud sit quam quaedam philosophiae moralis, ad regendos ac gubernandos politicos reipublicae mores, applicatio seu extensio. Ideoque, ut aliquam verae scientiae rationem participet, philosophiae conjungi seu subalternari necesse est. Tota vero haec legum consideratio non transcendit naturalem finem, imo neque omni ex parte illum attingit, sed quatenus ad externam justitiam et pacem reipublicae tuendam necessarium est.

At leges canonicae ad supernaturalem ordinem spectant, tum quia a potestate Petro data ad pascendum Christi gregem derivantur, tum etiam quia ex principus divini juris originem ducunt ; illudque, quoad fieri potest et expedit, mitantur. Propter quod dixit Innocentius III, in cap. Qualiter et quando, 2, de Accusat., canonicas sanctiones ex auctoritatibus veteris et novi Testamenti processisse. Possumus tamen nihilominus in ipsis canonibus duos fines distinguere ; unus est, in toto ecclesiastico statu debitum ordinem politicum constituere, pacem et justtiam custodire, et omnia quae ad forum externum ecclesiasticum spectant recta ratione moderari ; alius est, omnia quae ad divinum cultum et salutem animarum ac puritatem fidei et morum spectant recte et prudenter ordinare. Juris ergo canomci interpretes, per se ac ex proprio instituto, superiori fine et ratione sacros canones considerant ac interpretantur. Theologia vero sub altiori ratione haec omnia complectitur ; nam jus ipsum naturale considerat, ut supernatural ordini supponitur, et ab illo firmitatem majorem accipit ; leges vero civiles solum, vel ut de earum honestate ac rectitudine per altiores regulas dijudicet, vel ut obligationes conscientiae quae ex illis oriuntur juxta principia fidei declaret; sacros autem canones et Pontificum decreta, ut conscientiam ligant, et ad aeternam salutem dirigunt, tanquam sibi proprias recognoscit et vindicat, ac subinde in omnibus his legibus primariam originem et ultimum finem sub divino lumine inquirit, quomodo, scilicet, a Deo ipso originem habeant quatenus potestas ad illas ferendas in Deo primarie existit, et ab ipso ad homines aut naturali aut supernaturali via dimanet, et cum illis semper in- fluat et cooperetur. Ac denique declarat quomodo leges omnes mensurae sint humanarum actionum in ordine ad conscientiam, et consequenter quantum ad meritum et demeritum aeternae vitae conferant.

Neque vero hanc de legibus tractationem primi inter theologos adorimur; duces enim habemus omnis aetatis gravissimos scriptores ; et imprimis D. Thomas, in sua 1. 2, a q. 90 usque ad 109, hunc methodum servat in doctrina de Legibus tradenda, quem ibi expositores sunt imitati, et praesertim Soto duobus primis libris de Justitia et jure, et D. Antoninus, 1 p. Theologiae a tit. 11 usque ad 18. Idem observavit Alens., 3 p., a q. 26 usque ad 60, Vincentius Belvacensis in Spec. mor., l. 1, p. 2, per novem primas disputationes, et aliqua de singulis Legibus attigit Gerson, p. 3 tr. de Vita spir., lect. 2 et seq., et p. 1, tr. de Potest. eccl., praesertim consid. 13. Magister autem Sententiarum pauca de divinis legibus atugit in 3, a dist. 37 usque ad finem, quem alii imitati sunt, quia solum expositorum munus assumpserunt. Alii etiam theologi peculiares tractatus de quibusdam legibus ediderunt, ut Guillelmus Parisiensis, 1 p. Sum., l. 2, quem de Legibus inscripsit, licet de solis praeceptis legis veteris fere disputet. Et Castro scripsit de Leg. poenal., et Driedo, in opere de Lib. Christ., erudite de omni genere legum disseruit, ut alios omittam. Itaque communis theologorum consensus est legem, tam secundum communem rationem suam, quam prout ad. omnes species suas descendit, ad sacrae doctrinae considerationem spectare.

Ex dictis igitur constat quae sit hujus tractatus subjecta materia, et sub qua ratione circa illam versetur. Quamobrem ad hunc scopum intendentes, non erit difficile summam omnium quae tractanda sunt, et rationem dicendi, ac methodum servandam prae oculis ponere. Dicemus enim primo de lege in communi, et deinde ad singulas species descendemus, et in singulis ea tantum quae nostro fini accommodata fuerint considerabimmus, ita ut, quantum in nobis fuerit, nihil quod theologici sit instituti praetermittamus, nec sacrae Doctrinae terminos transilire videamur.

Back to TopNext

On this page

Prooemium