Text List

Prooemium

Prooemium

LIBER PRIMUS. DE LEGE IN COMMUNI EJUSQUE NATURA, CAUSIS ET EFFECTIBUS.

In hoc primo libro, servando doctrinae ordinem, solum de generali ratione legis disputabimus : praemittemus tamen divisionem legis in membra sua, ut aliqua eorum notitia saltem confusa habeatur. Quia, licet in hoc libro ea tractanda sint, quae omnibus legibus fuerint communia, abstrahendo quoad fieri possit ab his, quae singulis speciebus sunt propria ; nihilominus saepe oportebit specierum mentionem facere, ut ea, quae communia sunt, melius intelligantur ; et ideo necesse est ut de speciebus ipsis aliqua notitia tradatur: ut autem clarius procedamus, prius de nomine ac ratione legis aliquid praemittendum est.

PrevBack to TopNext

On this page

Prooemium