Text List

Caput 1

Caput 1

An sit in ecclesia spiritualis potestas ad canonicas leges ferendas

CAPUT I. AN SIT IN ECCLESIA SPIRITUALIS POTESTAS AD CANONICAS LEGES FERENDAS.

1. Pars negativa est error Aerii — Vetus fuit error negans esse in Ecclesiae pastoribus hanc potestatem. Potestque tribui Aerio, quatenus dixit jejunia Ecclesiae non esse servanda, ne sub lege esse videamur, ut sumitur ex Epiphan. haeres. 75, August. in 55. Solet etiam tribui Marsil. Paduan., ut indicat Albert. Pighi, I. 5 de Ecclesiast. hierar. Verumtamen neque Alvarus Pelag. 1. 1 de Planctu Eccles., c. 68, neque Castro, neque Prateol. referendo Marsilii errores, hujus meminerunt. Ille enim abstulit quidem fundamentum hujus potestatis, negando potestatem Papae et Vicarii Christi in terris; negavit etiam habere Episcopos majorem potestatem quam habeant Presbyteri, inde tamen non necessario sequitur, quod negaverit esse in clero potestatem ad leges ferendas. Refert tamen Anton. A4 part. Theol., tit. 11, cap. 7, 8 5, extravagantem Joan. 22, quae incipit Dudum ad audientiaum, quae in corpore juris non habetur, in qua Petrus de Corbaria et alii damnantur propter dictos errores, quibus addebant omnem jurisdictionem, quam quidem Praelati habent majorem quam alii, esse ab imperatore, et nullam habere a Christo, quod est negare ecclesiasticam potestatem ad leges ferendas. Fuit autem Marsilius Paduan. eodem tempore, et fautor illius Petri, qui fuit Antipapa, et ita sine dubio ille fuit principalis auctor illius erroris. Eumdem secuti sunt Waldenses, alias dicti Pauperes de Lugduno, quorum meminit Anton. A part., tit. 11, cap. 7, S 2, licet hunc errorem non referat: eum tamen refert Prateol. verbo Pauperes de Lugduno, n. 8 et 22, ex Anea. Sylv. de Origin. Bohemor., cap. 33. Idem secuti sunt Wicleph, et Joan. Hus, ut constat ex Concilio Constan., sess. 8 et 15, ubi istorum errores referuntur. Idem postea Luther, quem secuti sunt Melanchton, Calvin., Joan. Westphalus et alii, de quibus apud Prateol. et Bellarm. l. 4 de Summ. Pontif. cap. 13.

2. Fundamenta pradicti erroris. — Fundamenta hujus erroris partim sumuntur ex his testimoniis Scripturae, quae l. 3, cap. 1, adduximus ad suadendum homines, praesertim Christianos, non debere subjici hominibus; nam illa possunt etiam ad Praelatos ecclesiasticos applicari, cum ipsi homines sint: sed ad illa eisdem locis satis responsum est. Praeterea hic maxime accumulant haeretici illa testimonia, quae sunt de libertate Christiana, ex quibus quae ad justorum exemptionem a lege pertinent, in 4 1., cap. 16, tractata sunt; alia vero, quae pertinent ad libertatem legis gratiae, inferius de illa tractando expendentur. Illis ergo omissis, possumus in favorem hujus erroris argumentari primo, quia in lege veteri non erat licitum addere humana praecepta divinis, quia Dominus fuerat illius populi pro- prius legislator, ut dicitur Isaiae 33; ergo neque in nova lege licet. Consequentia supponitur, quia major est dignitas et libertas praesentis status, quam veteris. Antecedens autem probatur, quia Deut., 4 et 12, aeque probibet Deus aliquid addere legi, sicut et minuere; unde Is. 29, conqueritur Deus de Judaeis quod colerent ipsum secundum mandata hominum. Et 4 Reg. 21, reprehendit Manassem, quod novas aras in templo Dei sine ejus mandato edidisset. Et similiter 4 Reg. 16, reprehenditur Achaz, quia altare in templo addidit. Secundo, Christus abstulit a sua Ecclesia jugum legis veteris ; nam saltem de hac libertate legis gratiae non est inter Catholicos et novos haereticos controversia : ergo multo magis abstulit jugum legum ecclesiasticarum ; non ergo dedit potestatem ad illas condendas. Probatur prima consequentia, quia onus tot legum canonicarum non minus repugnat libertati christianae, nec minus onerosum reddit jugum Christi, quod ipse suave esse dixit, quam id faceret onus veteris legis: unde August., Epist. 219, dicit voluisse Christum religionem quam paucissimis sacramentis esse liberam, et subdit hanc libertatem premi humanis observantiis, etc., quae ibi videri possunt. Tertio, possumus argumentari, quia vel haec potestas dirigit homines ad naturalem finem, vel ad supernaturalem : ad primum necessaria non est, sufficit enim potestas politica: ad secundum autem impossibilis est, excedit enim humanam capacitatem, quia nemo potest efficaciter movere hominem ad finem supernaturalem, nisi solus Deus: ergo nec leges condere qua ad illum finem perducant ; nam ejusdem est ferre leges ordinatas ad aliquem finem, cujus est efficaciter movere in eumdem finem.

3. Prima conclusio. — Dicendum vero est primo esse in Ecclesia peculiarem potestatem ad regendam et gubernandam illam. Haec assertio est de fide, quae probatur praecipue ex verbis Christi dictis Petro Matth. 16: Tibi dabo claves, et quodcumque ligaveris, etc., et Joan. 21: Pasce oves meas, quae verba inferius latius expendemus. Deinde probatur ex verbis quae generatim dixit Apostolis Luc. 10 : Qui vos audit me audit, et qui vos spernit me spernit : quae verba non solum quantum ad doctrinam, sed etiam quantum ad praecepta intelligenda esse, praeter expositores ibi, declaravit optime Cyprian., ep. 69, et Basil. in Constit. Monast., c. 22 et 23, et sumitur ex aliis verbis ejusdem Christi Joan. 20: Sicut misit me vivens Pater, et ego mitto vos : missus est autem Christus non solum ut doctor, sed etiam ut legislator et gubernator, juxta illud Ps. 2 : Dabo tibi gentes haeereditatem tuam, veges eos in virga ferrea, et latius in lib. 10 videbimus : ergo etiam misit suos Apostolos cum sufficienti participatione illius potestatis. Regnum enim et regimen Christi in Ecclesia militante non erat finiendum cum vita mortali ejus, aut cum praesentia visibili et corporali in terris, sed perpetuo erat duraturum, juxta illud : Dabit illà Dominus sedem David Patris ejus, et regnabit in aeternum, Luc. 1 : ergo necessarium fuit ut relinqueret in terris potestatem vicem ejus tenentem, per quam hoc regimen spirituale perpetuo duraret.

4. Secundo, principaliter hoc probatur ex usu hujus potestatis. Nam primus actus hujus potestatis qui in Scriptura legitur, videtur fuisse decretum Apostolicum Actor. 15 : Visum est Spiritui Sancto et nobis, nihil ultra imponere volis oneris, quam heec necessaria, ut abstineatis. Ubi duo continentur humana praecepta canonica, unum imponens illud onus ut necessarium, quae duo verba clare indicant prohibitionem sub praecepto ; aliud vero fuit, vel declarativum, vel constitutivum, ut ex tunc nihil aliud caeremoniale legis Moysi observaretur ut necessarium onus : et in fine capitis dicitur de Paulo : Perambulabat praecipiens custodire praecepta Apostolorum et seniorum. Fuerunt ergo illa vera praecepta humana, de quibus plura dicemus infra tractando de cessatione legalium ; unde constabit illud prius non obligasse ex propria prohibitione Christi : fuit ergo pro illo tempore mandatum apostolicum. Deinde Paulus in suis epistolis saepe commemorat potestatem, quam ait sibi dedisse Dominum in aedificationem, non in destructionem, 9 ad Corinth. 13; et 1 ad Corinth. 4 interrogat : Vultis ut in virga veniam ad vos ? Virga autem significat potestatem gubernativam, quae, quatenus directiva est, dicitur virga directionis, Psalm. 44; quatenus vero est coactiva, dicitur virga ferrea, Psalm. 2 ex August. exponente utrumque locum. Nam in priori ait: Directionis virga est, quae dirigit homines, et infra : Accede ad istam virgam, sit tibi rex Christus, regat te ipsa virga, ne frangat te. Virga enim est illa inflemibilis. Et in posteriori loco exposuerat virgam ferream esse inflexibilem justitiam. Unde in priori addit : Alios regit, alios conterit, regit spirituales , conterit carnales. Talis ergo erat virga Pauli aChristo participata ; unde statim cap. 5 virga illa ut ferrea utens, ait : Jam judicavi ut praesens eum, qui sic operatus est, tradere hujusmodi satane, ut expendit August. 1. 3 contra Epistolam Par.. cap.1; de virga autem directionis ait idem Paul. loquens de Episcopis Actor. 20: Quos Spiritus sanctus posuit regere Ecclesiam Dei ; et ad subditos fideles ait Heb. 13: Obedite praepositis vestris, et subjacete illas. Denique 1 ad Timoth. 5, sic ait : Adversus presbyterum accusationem noli recipere , nisi sub duobus, aut tribus testibus. In quibus verbis supponit esse in Ecclesia judicium proprium et tribunal, ex quo etiam potestas legislativa colligi facile potest. Verba etiam illa, quatenus constituunt talem formam servandam in judicio presbyteri, legem a Paulo latam continent. Item quod in eadem Epist. c.3 dicit : Oportet Episcopum esse unius uaoris virum , legem apostolicam continet de irregularitate bigamiae, ut est constans apud omnes.

5. Tertio constat haec veritas ex Ecclesiae traditione et consuetudine, quam ex Conciliis et Pontificibus statim ostendam. Ex Patribus videri potest Clemens Rom. Epist. 1 ad Jacobum fratrem Domini, ad finem; D. Ignatius, Epistol. 6 ad Magnesian., circa initium, et in Epistol. ad Trallian. ; Hieronymus, Epist. ad Rusticum Monachum; Origenes hom. 20 in Lucam ; Cyprian., lib. 1, Epist. 3, Epist. 1; alias Epist. 55 et 58 : Epiphan., haeres. 21; Leo, serm. 2 de Jujun.; Chrysost., Hom. 83 in Matth., et Epist. 1 ad Innocent. et Hom. 70 ad Populum; Augustin., serm. 42 et 46 de Verbis Domini, et Epistol. 76 ad Casulanum; Bernard. lib. de Praecepto et dispensat. Ratio denique manifesta est, quia Ecclesia est una tanquam unum corpus Christi mysticum, ut ex Scripturis et ex Symbolo suppono : ergo cum a Deo sit constituta, perfecte, et ordinate instituta est, juxta illud ad Rom. 13: "Quae Deo sunt, ordinata sunt" ; non esset autem recte instituta, nisi haberet potestatem proportionatam, qua regeretur et gubernaretur, ut a fortiori constat ex dictis supra in simili de politica communitate : esset enim corpus sine capite. et multitudo sine ordine, quae non potest non esse confusa. Etita ad hoc propositum dixit Leo Papa Epist. 85, alias 87 : In domo Dei nlhil inordinatum esse debet, referturque in cap. Miramur, dist. 61 : ergo est in Ecclesia spiritualis principatus ad quem pertineat Ecclesiae gubernatio in spiritualibus : ergo est etiam in eo principatu potestas praecipiendi. Probatur haec ultima consequentia, quia impossibile est intelligere principatum, et potes- tatem gubernandi sine potestate praecipiendi, quia futilis esset gubernatio, nisi esset necessitas obediendi. Quia vero lex aliquid addit supra praeceptum, ut de propria lege id ostendamus, secundam assertionem addemus.

6. Secunda conclusio. —Dico ergo secundo: potestas haec vere et proprie legislativa est. Haec assertio est aeque certa ac praecedens; nam ex eisdem principiis constat, et sequitur ex illa manifeste, quia potestas legislativa nihil aliud requirit quam potestatem directivam et coactivam ordinariam, ac de se perpetuam supra communitatem aliquam perfectam : haec autem omnia in dicta potestate inveniuntur, ut facile constabit applicando quae adduximus. Item gubernatio perfecta talis communitatis debet fieri per leges, ut supra ostensum est; sed haec est potestas gubernativa perfecta ; ergo. Item potestas, quae potest talia praecepta ponere ut durent, etiamsi persona praecipiens moriatur, est legislativa, ut constat ex dictis in l. 1; sed talis est potestas gubernativa Ecclesiae ; ergo. Minor probatur, tum quia est nobilior quam potestas civilis, et civilis hoc habet, ut dictum est; tum etiam quia illa potestas talis est ut non moriatur, etiamsi mo - riatur persona quae illam habet ; praeceptum autem si feratur juxta efficaciam potestatis, imitatur illam in duratione; tum denique quia Christus, cujus vicem gerunt qui hanc potestatem administrant, semper vivit, et ideo potestas non deficit, licet Vicarius Christi moriatur; et simili ratione leges ejus semper permanent, donec revocentur. Tandem haec assertio evidenter confirmatur ex usu, sicut praecedens. Nam Apostoli, per potestatem illam quam habebant ad gubernandam Ecclesiam, leges tulerunt, Actor. 15, ut satis declaratum est. Quae ex parte confirmatae sunt, et censuris munitae in canon. 62 Apost., ut bene expendit ibi Turrec. 1. 1 pro Canon. Apostol., cap. 5, et lib. 6, in Const. Apost. Clem., c. 13, ubi auctoritate Patrum hoc confirmat, quibus additur Concil. Aurelianense II, capite 20; Chrysostom., Hom. 33 in Acta; Leo Papa, Epistol. 79, c. 5; Augustin., Epist. 15. Aliud exemplum est de praecepto quod bigamus non ordinetur, quod latum creditur a Paulo 1 ad Timoth. 3, et ad Titum 1, et tradit Innoc. 1, Epist. 4, c. 2. Ut autem in materia de irregularitate latius diximus, praeceptum illud divinum non est, sed humanum: unde et dispensationem admittit. Denique Paul. 1 ad Corinth. 7, distinguit quaedam esse praecepta a Domino, quaedam vero ab ipso Paulo. Atque similia exempla multa habemus ex canonibus Apostolorum, et omnibus decretis quae in jure canonico, et in omnibus conciliis habentur, quae nunc referre supervacaneum est.

7. Tertia conclusio. — Dico tertio : haec potestas spiritualis et supernaturalis est. Quae veritas est certa de fide, dummodo termini recte intelligantur. Est enim advertendum potestatem hanc non esse characterem aliquem, vel qualitatem, aut physicam entitatem inditam hominibus. Non enim datur haec potestas per consecrationem aliquam ejus personae cui confertur; nam, licet requirat vel supponat ordinem, non consistit in ipsa ordinatione, nec per eam datur, sed per electionem, vel deputationem voluntate hominis aut hominum factam, sive detur ab homine, tanquam a ministro Dei, sive immediate ab ipso Deo, ad praesentiam (ut sic dicam) electionis humanae, de quo postea videbimus; et ratio est, quia potestas haec jurisdictio quaedam est, pertinens ad externum forum ecclesiasticum, et ideo data est a Christo Domino, juxta modum jurisdictioni accommodatum. Jurisdictio autem, sicut et dominium non consistit in qualitate physica, sed in jure et potestate morali; ita ergo data hae- est potestas: et ideo, quando spiritualis et supernaturalis dicitur, non est quaerenda entitas aliqua ordinis angelici, sed ex fine, et mediis in quibus haec potestas versatur, illas proprietates vel denominationes recipit. Sic ergo intellecta conclusio facile probari potest; nam finis hujus potestatis est aeterna felicitas, et consequenter etiam hujus vitae sanctitas, quae maxime spirituales sunt et supernaturales : ergo potestas ipsa spiritualis et supernaturalis est. Major est Nicolai Papae in Epist. ad Michaelem imperatorem, ubi inter alia inquit imperatores indigere ecclesiasticis legibus pro eterna vita. Habetur in cap. Cum ad verum, 96 dist., ubi multa alia decreta idem continent, praecipue cap. Duo sunt, et cap. Si unperator, ubi haec potestas ad civilem comparatur, sicut anima ad corpus, sicut coeleste ad terrenum, aeternum ad temporale. Idem sumitur ex cap. Solite, de Majorit. et obedient.

8. Et ratione patet, quia potestas Christi Domini praecipue ordinata est ad finem spiritualem et supernaturalem, propter quem in mundum venit, et ideo ipse dicebat : Regnum meum non est de hoc mundo; ergo etiam haec potestas, quae est participatio illius, ad eumdem finem tendit, et propterea clavis celorum appellatur, vel sub ea continetur. Idem argu- mentum fieri potest ex parte mediorum, quae sunt veluti objectum et effectus hujus potestatis : media enim sunt proportionata fini, et ideo ad finem praedictum spiritualia et supernaturalia media ordinantur. Potestas autem haec circa hujusmodi media versatur, quae possunt ad nonnulla capita reduci, scilicet ad veram de Deo cognitionem supernaturalem, verum cultum praecipue Sacramentorum et sacrificii, et ad res alias quae per se pertinent ad honestos mores, et vitanda peccata hominum; tota autem haec potestas in hac materia versatur, ut infra dicemus, et ex ipso usu satis constat : unde quatenus directiva est, ordinat hominem ad actiones maxime spirituales, et quatenus est coerciva, praecipue utitur gladio spirituali, spirituales poenas imponendo, ut in tom. de Cens. late tractatum est. Atque in tota hac doctrina conveniunt catholici auctores; praecipue videri possunt Victor., relect. 1 de Potest. ecclesiae; Bellarm., libro 4 de Summo Pontifice, capite 15 et seq.; Salmeron., tom. 4 in Evang., p. 3, tract. 12, ubi de hac materia erudite; Castro, lib. 1 de Leg. poenal., cap. 4; Dried., l. 1 de Libert. Christian.; Medin., cod. de Poenal., tract. 3, q. de Necessit. jejunii ; Adrian., quodlib. 6; Anton. 3 p., tit. 22, et juris canonici interpretes in rubr. de Constit., praesertim in cap. Ecclesia sanctae Mariae, et in Decreto dist. 15 et 96.

9. Satisfit argumentis oppositis. — Ad primum igitur argumentum, sumptum ex comparatione legis veteris, quidquid sit de antecedente (de quo in capite sequenti dicendum est), negari potest consequentia. Est enim magna differentia inter veterem legem et novam; nam in illa lege Deus ipse non solum dederat praecepta legis naturae vel gratiae, ipsi gratiae connaturalia ; sed etiam dederat innumera praecepta positiva, praesertim judicialia et caeremonialia, et ideo in illa lege minus necessariae erant leges positivae, praesertim ad religionem pertinentes (quales sunt canonicae), quia omnes caeremoniales erant hujusmodi, et ilae erant quamplurimae. In lege autem gratiae, Christus paucissima dedit per seipsum positiva praecepta, ut infra suo loco videbimus; sed hoc reliquit dispositioni suorum ministrorum, quos reliquit ut dispensatores mysteriorum Dei, ut ait Paul. 1 Cor. 4, qui, utens hac potestate, dicit in eadem Epist.: Ceetera autem cum venero disponam ; in principio laudat eos dicens: Laudo vos, quod per omnia mei memores estis, et sicut tradidi vobis precepta mea tenetis. Hoc autem fecisse videtur Christus Dominus, tum propter majorem perfectionem hujus legis, et majus lumen Spiritus Sancti ad bene convenienterque omnia disponendum, quod Vicario suo communicaturus erat; tum etiam quia Christi Ecclesia universalior est et diuturnior, quam Hebraeorum populus. Ille enim populus in angulo terrae conclusus facile poterat eisdem legibus particularibus gubernari ; Ecclesia vero, per universum orbem diffusa, licet in fide et ritibus substantialibus religionis conveniat, in reliquis accidentalibus varietatem admittit, quae ad ejus pulchritudinem et amplitudinem pertinet , et ideo talium rerum dispositionem Christus suis ministris commisit. Deinde vero addimus etiam assumptum esse falsum, et loca Scriptura explicabimus capite seq. ; exempla vero Achaz et Manasse ineptissime ab haereticis ad hanc causam afferuntur; nam uterque idolorum cultor fuit, et cultum illorum ac ritum gentium in templum introducere voluit, ut ex Scriptura evidenter constat, et late exponit Abul., d. cap. 16, q. 12, et cap. 23, quaest. 1, 3et 6.

10. Ad secundum respondetur negando consequentiam et probationem ejus; non enim est simile de praeceptis legis veteris et praeceptis ecclesiasticis positivis ; nam illa erant innumera pro toto populo, haec autem pro universali Ecclesia solum sunt quatuor, vel quinque, quae solum sunt determinationes quaedam juris divini, moraliter necessariae hominibus, ut patet de praecepto annuae confessionis et communionis, de jejuniis, et festis diebus, ac solvendis decimis. Reliqua enim omnia vel pertinent ad particulares status, qui voluntarie ab hominibus sumuntur, vel ad ordinem judicialem. Praecepta item legis veteris, praesertim caeremonialia, erant figurae futurorum, et ideo veniente veritate cessare debuerunt : erant etiam valde onerosa, et quasi carnalia, ut late Aug., lib. 19 contra Faustum. Praecepta autem ecclesiastica feruntur quatenus convenientia sunt ad bonos mores componendos, ut res sacrae cum debito honore fiant : consequenter vero interdum habent significationem moralem, quae homines excitet ad virtutem et spem gloriae, ut latius in 3 tom. de Caeremoniis ecclesiasticis tractavi. Augustinus autem diminute ibi citatur; nam ante illa verba haec praemittit : Omnia, quae neque sanctarum Scripturarum auctoritatem continent, nec in Conciliis Episcoporum statuta inveniuntur, nec consuetudine universe Eocclesiae roborata sunt, ubi facultas fuerit resecanda existimo. Ex quibus verbis evidenter constat August. admittere ecclesiasticas leges, et statuta convenienti auctoritate lata ; solum ergo suspectos habet peculiares ritus, vel consuetudines particularium locorum, quando non sunt sufficienti ratione et auctoritate fundatae; non ergo agit de potestate, sed prudentem ejus usum requirit.

11. Quomodo intelligendi sunt Patres qui sentire videntur contra pradictam potestatem. Ad tertium, respondetur homines sua virtute non posse dirigere alios in finem supernaturalem, adjutos autem ab Spiritu Sancto, a quo habent potestatem, posse id praestare; et quamvis semper Deus sit qui per gratiam suam dat efficaciam et incrementum, tamen homines etiam possunt plantare et rigare, atque ita dirigere per leges in finem supernaturalem ; et eadem ratione possunt per spirituales poenas, vel alias congruentes eos cohibere a peccatis in ordine ad aeternam salutem, quae per peccata impeditur. Et quamvis humanae coactiones vel coercitiones per se non possint mutare internam voluntatem, in qua peccatum proprie existit, nihilominus necessaria est haec coactio; tum quia vexatio solet dare intellectum, tum etiam quia, sublata occasione, vel commoditate exercendi actum externum, multo facilius voluntas desistit ab interno affectu; tum denique quia ipsa exterior observatio ad bonum Ecclesiae, et vitanda scandala et dissensiones, ac similia, necessaria est. Ideoque pastores Ecclesiae utraque potestate directiva et coactiva utuntur, et non solum interiorem justitiam, sed etiam exteriorem honestatem, decentiam, et ornatum per suas leges procurant. Et juxta haec intelligenda sunt aliqua, quae hic ex Patribus objici solent, quae omitto, quia difficultatem non habent; non enum negant potestatem pastorum Ecclesiae ad praecipiendum et vindicandum, sed consulunt modum suavem illa utendi, et prudentem, ita ut praecipua cura sit de interiori correctione, quamvis exterior non sit omittenda. Et ita facile intelliges Chrysostom. lib 2 de Sacerd., et alia quae tractat Turrecrem., lib. 2 de Ecclesia, cap. 45 et 4T.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 1