Prooemium
Prooemium
Modus procedendi in hoc lib. 4. — Diximus de lege civili in particulari, et quatenus inter Christianos vim suam habere potest ; reliquum est ut de canonica lege disseramus. De qua supponimus omnia quae illi cum civili lege communia esse possunt er in l. 3 tractata sunt, ad quem illa remittemus, quandocumque occurrerint, solumque explicabimus ea quae legi canonicae sunt propria, et in quibus a civili distinguitur. Quoniam vero tota ratio hujus legis, ejusque cognitio maxime pendet ex potestate a qua procedit, ideo prius de ipsa potestate dicemus : tum absolute, tum comparando illam ad potestatem civilem, postea vero de actu, seu lege ipsa, et conditionibus illi propriis disseremus.
On this page