Caput 3
Caput 3
Quibus personis data fuerit vel nunc etiam detur haec potestas immediate a christo domino
CAPUT III. QUIBUS PERSONIS DATA FUERIT VEL NUNC ETIAM DETUR HAEC POTESTAS IMMEDIATE A CHRISTO DOMINO.
1. Prima conclusio. —Omissis haereticis impugnantibus primatum Petri, contra quos in materia de Clavibus et de Fide latius disseritur, et videri potest Bellarm. libris de Romano Pontifice a principio, dicendum est primo, hanc potestatem immediate datam esse Petro a Christo Domino, et singulari ac speciali modo. Haec assertio est de fide. quae praecipue fundatur in illis duobus testimoniis Matth. 16 et Joann. ?1 ; nam, licet Matth. 18, generaliter dixerit Christus : Qui Hcclesiam, id est, pastores Ecclesiae, non audierit, etc., et subjunxerit etiam generaliter : Quecumque ligaveritis, etc., tamen c. 16 specialem promissionem fecit Petro, dicens : Tibi dabo claves regni colorum, etc.: Tu es Petrus, et super hanc petram cedificabo Ecclesiam meum ; ergo singulari et speciali modo hanc potestatem illi promisit. Postea vero, implendo promissum, etiam ostendit hanc singularem concessionem, et ideo prius illum publice interrogavit Christus, an se diligeret plus quam caeteri, significans plus etiam fuisse accepturum, et deinde subjungit : Pasce oves meas, Joann. 21, ubi in verbo pascendi, potestas regendi et leges ferendi significatur, ut supra tetigi, et colligitur optime ex 2 heg. 5: Tu pasces populum meum Israel, et eris princeps super eum. Dum autem indefinite dixit : Oves meas, ut supra dixi, ostendit potestatem esse supremam et monarchicam, etiam super alios Apostolos; nam illi etiam erant oves Christi: et ideo dicitur in cap. 7n novo Testamento, dist. 21, et c. Tta Dominus, dist. 19, Petro esse datam potestatem ut capiti, caeteris ut membris. Idem habetur in cap. Cum beatissimus, et cap. Loquitur, cum multis aliis, 24, q. 1. Ex quo loco, et ex dist. 96 et multis aliis locis Decreti colligi potest evidens traditio Pontificum, Conciliorum et Patrum hanc veritatem confirmans, quam Bellarm. etiam supra copiose prosequitur, et ideo illam omitto. Ratio vero propria fuit voluntas Christi; congruentia autem est, quia oportuit et decuit in Christi Ecclesia esse perfectam unitatem mysticam, et perfectissimum regimen, et ideo instituit illam per modum monarchiae, et supremam potestatem uni contulit, ad quam Petrum elegit sua altissima praedestinatione. 2. Prima objectio. — Dicet aliquis ex his omnibus solum probari Petro datam esse potestatem universalem regendi Ecclesiam, non vero inde sufficienter probari datam fuisse illi potestatem leges ferendi, quia potuisset Christus unam potestatem dare sine alia. Respondeo vtrumque convinci ex dictis. Primo, quia verba Christi universalia fuere: Quodcumque ligaveris ; vinculum autem legum est unum ex praecipuis, quod supremus princeps injicere potest ; unde suprema potestas ligandi hunc etiam actum potissime comprehendit. Idem colligitur ex verbo illo Pasce oves meas ; nam ad officium pastoris pertinet oves custodire, et dirigere ac coercere, quod per leges maxime fit ab humano pastore. Praeterea ex natura rei includitur haec potestas in munere capitis, et principis seu supremi pastoris: et ideo etiam reges seculi, eo ipso quod a republica ad illud munus eligantur, potestatem legislativam accipiunt ; sed Petrus accepit simile munus, et principatum spiritualem ; ergo et potestatem legislativam. Major est naturaliter evidens, quia repugnat esse superiorem et gubernatorem, et non posse praecipere, et suo praecepto obligare subditum : alias posset subditus sine culpa non facere jussa superioris, et consequenter posset illi resistere, et non posset juste cogi ad illa implenda, et ita non esset ordo, sed summa confusio, nec ille esset superior nisi pomine tantum: et ideo principium hoc, Obediendum. est superioribus, naturali lumine est evidens, imo et per se notum ex terminis.
3. Altera objectio. —Dices hinc ad summum probari potestatem praecipiendi, non vero leges ferendi, sicut magistratus inferior habet potestatem praecipiendi, non vero ferendi leges. Respondeo : licet haec sint separabilia in inferiori gubernatore, non vero in supremo, qui sit caput totius reipublicae, loquendo saltem ex natura rei, quidquid sit de potentia absoluta Dei. Probatur, tum quia potestas praecipiendi est proportionata principatui, ut de regibus diximus; tum quia hoc est ex natura rei necessarium ad convenientiam reipublicae, vel Ecclesiae gubernationem : nam lex ultra praeceptum, in praesenti materia, non potest addere , nisi perpetuitatem ; haec autem est summe necessaria ad bonum regimen universale, quia perpetua mutatio, et cessatio legum ad mutationem personarum regentium, infinitam confusionem pareret, ut per se notum est, et supra est ostensum : unde a principio nascentis Ecclesiae ita intellectus est primatus Petri, et potestas ejus, et idem constat de successoribus Petri, ut mox dicemus.
4. Secunda conclusio.—Secundo, dicendum est hanc potestatem aliis etiam Apostolis datam esse immediate ab ipso Christo, quamvis diverso modo, et minus perfecto, quam Petro. Priorem partem tenet Durand. in A4, dist. 24, q. 2, n. 5b, et sentit Cajet. t. 1 Opusc ; Anton., 3 p., tit. 22, cap. 4, in princ., et S 1, vers. 7, licet soleat in contrarium referri, quia inferius dicit Apostolos non fuisse aequales in jurisdictione ; sed hoc diversum est: potuit enim jurisdictio non esse aequalis, et esse immediate a Christo; inaequalitas enim tantum fuit, quia in Petro fuit tanquam in capite, et ut ordinaria, ac perpetuo duratura: de quo alias. Pro eadem parte refertur idem Anton. tract. de Schismat., q. 45. Tenet etiam Francisc. Varg., tr. de Auct. Pontif., axiom. 4; Victor. in relect. de Potestate Ecclesiae, q. 2; Castro, l. 2, de Just. haeret. pun., c. 24; Bellarm., 1. 4 de Romano Pontifice c. 23; et Sotus in 4, d. 20, quaest. 1, art. 2; et lib. 1 de Just., quaest. 1, art. 3.
5. Et probatur, quia Matth. 18 dixit Christus Apostolis : Quecumque alligaveritis super terram ; et tamen unus modus ligandi est per legem et praecepta, juxta illud Matth. 13: A/- ligant onera gravia , etc. Christus autem cum distributione dixit : Queecumque alligaveritis ; et, licet probabile sit tunc non dedisse, sed promisisse potestatem, tamen postea Joan. 20 dixit omnibus Apostolis : S'icut misit me vivens Pater, et ego mitto vos : ex quibus verbis Patres colligunt eos fecisse suos legatos generales pro universo mundo, juxta illud Pauli: Pro Christo legatione fungimur , et ideo ad omnes etiam dixit Matth. ult.: Euntes in mundum universum etc. Idem colligitur ex aliis locis Pauli, quae supra citavi : profitebatur enim se habere hanc potestatem, et illam a Domino accepisse, 1 Corinth. 4, 2ad Corinth. 10 et 13, et 1 ad Thessal. 4: Scitis que praecepta dederim vobis, etc. Sumitur etiam illa pars ex dicto cap. In noco, dist. 24, et c. Loguitur Dominus, cum aliis, 24, q. 1, et ex cap. JVoea, de Poenit. et remiss., ubi Innoc. ait Christum Apostolis claves regni coelorum commisisse , et ex cap. Der venerabilem, Qui fihi sint legit., ubi Innoc. III ait Paulum habuisse plenitudinem potestatis, eamque indicasse cum dixit : Nescitis quia et Angelos judicabimus, quanto magis secularia, 1 Cor. 6.
6. Ratio conclusionis. — Ratio vero, seu necessitas est, quia ad exercendum munus apostolicum, et ad fundandam Eeclesian necessaria erat haec potestas : Christus autem immediate contulit omnibus Apostolis dignitatem et munus apostolicum , ut ex Evangelio constat ; ergo etiam contulit dictam potestatem. Hoc autem adeo necessarium existimarunt Apostoli, ut deficiente Juda et praevaricante, non fuerint ausi alium substituere loco illius sua auctoritate , sed divina, ut constat de Matthia Act. 1; et similiter Paulus, non ab hominibus, neque per hominem, sed ab ipso Christo Apostolatum accepit, ut ipse docet ad Galat. 1, et sentit Gelas. Papa in cap. Quamvis, distinct. 21. et habetur etiam in capit. Fundamenta , de Elect., in 6: ergo reliqui etiam Apostoli ab eodem Christo acceperunt immediate jurisdictionem ad suum munus necessariam. Unde etiam constat Apostolos non tantum collective, seu per modum unius collegii accepisse illam potestatem, sed divisim, ac personaliter, quia ex vi sui muneris et vocationis separandi erant, et dispergendi per universum mundum : ergo necesse erat, ut singuli irent cum potestate plantandi Ecclesias, creandi Episcopos, et ordinandi, ac praecipiendi omnia quae essent necessaria ; evrgo etiam cum potestate legislativa in solidum accepta (ut sic dicam: et hoc significant verba Christi Euntes, etc., Mitto vos, etc. Quocirca, licet Actor. 15 Apostoli congregati fuerint in unum ad statuendum de legalibus, non id fecerunt, quia ad usum jurisdictionis suae esset necessarium, sed ad majorem satisfactionem fidelium, praesertim eorum qui ex Hebraeis conversi fuerant; item ad majorem unionem et pacem, et ad summam diligentiam et inquisitionem ex parte sua praestandam. Sicut Paulus ascendit Hierosolymam ad conferendum suum Evangelium cum Petro et aliüs, non quia illi necessarium esset ad non errandum, habebat enim infallibilem assistentiam Spiritus sancti, sed propter exemplum, et ad majorem unionem, et praecipue ut subordinationem ad Petrum ostenderet.
7. Posterior pars conclusionis probatur. — Posterior ergo pars assertionis sumitur ex capitibus supra citatis , asserentibus hanc potestatem datam esse Petro ut capiti, aliis ut membris: nam sub his membris etiam alii Apostoli comprehenduntur, quia, ut notavi, Christus simpliciter dixit : Pasce oves meas, ubi inter oves Apostoli etiam numerantur. Fuitque necessarium ad unitatem Ecclesiae constituendam, quia nec poterat esse unum corpus sine capite , neque cum multis capitibus : illud enim imperfectum, hoc monstruosum fuisset, quod notavit Cyprian. lib. de Unitate Ecclesiae, seu de Simplicitate Clericorum, et sumitur ex Augustino tract. 50 et ult. in Joan., et lib. 1 de Doctrina Christiana, cap. 17, et Hieronym., lib. 4 contra Jovinian., et Leone Papa, serm. 3 assumptionis suae. Ex hac autem diversitate et subordinatione colligit Richard. , 4, distinct. 24. art. 5, quaest. 3, ad 4, apostolos recepisse immediate a Christo potestatem clavium, non tamen potestatem jurisdictionis. Sed hoc repugnat priori parti, et omnibus quae in illius confirmationem adduximus ; et ad constituen- dam differentiam , et debitam subordinationem inter Petrum et alios Apostolos necessarium non est, ut facile ex dicendis patebit.
8. Prima diversitas jurisdictionis Petri et reliquorum Apostolorum, perpetua successio.— Consistit ergo illa diversitas primo et praecipue in hoc, quod potestas data est Petro, ut in ila ei succederetur, et ita per successionem perpetuo in Ecclesia duraret ; aliis vero Apostolis solum data est per modum cujusdam legationis, et personalis muneris finiendi cum vita eorum. lIta sumitur ex Patribus citatis, et confirmabitur pluribus testimonis assertione sequenti, et ex ipso usu utraque pars satis constat. Nam Apostoli non creabant Apostolos, sed episcopos, neque eis successit aliquis cum jurisdictione in universum orbem ; at vero Petro successit semper pastor universalis, cujus sedes propterea semper retinuit nomen Apostolicae. Ratio etiam hoc convincit, quia, cum Ecclesia futura esset perpetua, ejus regimen et principatus ita constitui debuit, ut perpetuo duraret. Hic autem principatus Petro fuit promissus illis verbis: Super hanc Petram edipicabo Ecclesiam meaan ; sed aedificium Ecclesiae perpetuo erat duraturum ; ergo et fundamentum, quod erat Petrus, seu sedes Petri. Quod satis declaravit Christus subjungens: Ftporte inferi non pravalelunt adversus eam. Unde dixit eleganter Innocent. IV in cap. 1 de Homicid., in 6, Christum ascensurum ad Patrem, ne Ecclesiam suam sine pastore desereret, eam Petro commisisse, cujus successores sunt Pontifices. Quia nimirum, pro nullo tempore deseruit suam Ecclesiam Christus, et quantum grex durat, tantum necesse est durare pastorem. Implevit autem Christus illam promissionem, dicens Petro: Pasce oves meas ; illi ergo tunc contulit potestatem in suis successoribus duraturam. Aliis vero Apostolis nunquam ita contulit, quia solum fuerunt in illo initio Ecclesiae necessarii, donec in omnem terram exivit sonus eorum, et ideo, sufficienter fundata Ecclesia , cessavit illa dignitas: perseveravit autem Petri primatus. Atque ita hanc differentiam satis aperte indicavit Christus Dominus in eo singulari modo, quo Petrum aliis proeposuit.
9. Secundo, praedicta potestas erat in Petro superior, in aliis vero inferiori modo. —BHrror dicentium Petrum ab aliis Apostolis fuisse electum in cagut. — Secunda differentia notanda, est, quia haec potestas quoad actum ferendi leges in Petro erat simpliciter superior, et independens; in aliis vero inferiori modo, et cum nonnulla differentia, quantum ad valorem, vel firmitatem actus. Declaratur, quia Petrus poterat suis legibus vel praeceptis alios etiam Apostolos obligare, et nullus poterat ejus leges revocare: alii vero Apostoli nec Petrum obligare poterant, neque fortasse se ad invicem, et Petrus in rigore poterat eorum leges non admittere, sed revocare. Quod totum satis probatur ex munere pastoris, et ex subordinatione necessaria ad unitatem. Unde etiam mihi verisimile est, licet singuli Apostoli haberent potestatem ad ferendas leges obligantes universalem Ecclesiam, tamen ordinarie illas non tulisse, nisi ex consensu et acceptatione Petri ; vel certe illas tulisse in eis provinciis in quibus praedicabant, et postea non nisi sciente et consentiente Petro, ad totam Ecclesiam dimanasse. Quod ex eodem fundamento facile conjectamus. Quocirca, quando legitur apud Cyprianum, vel aliquem alium Patrem, aut Pontificem ex relatis, vel referendis, omnes Apostolos fuisse pares, intelligendum hoc est formaliter (ut sic dicam) seu quantum ad dignitatem Apostolicam, et eam jurisdictionem in universum orbem, quae praecise ex vi illius dignitatis data est. Nihilominus tamen Petrus excelluit in pontificia dignitate. Et juxta haec, vel declaranda est, vel non admittenda Glossa in dict. cap. 7n novo, distinctione vigesima prima, licet eam simpliciter approbet Turrecrem. in Summa de Eccles., lib. 2, cap. 74, dum significat alios Apostolos fuisse pares Petro eo tantum modo quo Episcopi sunt pares Pontifici, scilicet, in ordine et consecratione. Non est enim in omnibus adaequata aequiparatio: nam de Apostolis constat ex dictis fuisse etiam pares Petro in dignitate apostoliea, et consequenter in universalitate jurisdictionis in universum orbem. Magis vero errarunt qui ex illo textu intulerunt Petrum ab aliis Apostolis fuisse electum in caput, quia in ipso textu dicitur: Apostolos, aliogui pares in honore et potestate, Petrum principem suum esse voluisse. Illud enim verbum non de voluntate antecedente, seu eligente, sed de voluntate consequente, et acceptante intelligendum est. Quod de mente Pontificis in eodem textu satis constat.
10. Tertia conclusio. — Dico tertio : summus Pontifex immediate accipit ab ipso Christo, et ex vi institutionis ejus potestatem legislativam in universam Ecclesiam. Conclusio est omnino certa : nam quod hanc potestatem habeat , est de fide, ut constat ex traditione et communi sensu Ecclesiae, et ex his quae statim afferemus. Quod autem habeat illo modo est conclusio adeo certa, ut sine errore negari non possit. Colligitur autem ex Seriptura hoc modo ; nam Christus dedit hanc potestatem immediate Petro, non pro sua tantum persona, sed ut per continuam successionem perpetuo duraret in Ecclesia ; ergo idem Christus, qui hanc contulit potestatem Petro , confert successori suo ex vi praedictae institutionis, et illorum verborum , Super hanc petram cedifcabo Hcclesiam meam , et Pasce oves meas. Constat autem ex perpetua successione summum Pontificem esse successorem Petri : ergo ab eodem Christo immediate habet potestatem. Unde Anaclet. Papa in cap. 2, d. 22: Romana Hcclesia non ab Apostolis , sed ab ipso Domino primatum obtinuit. Et probat ex verbis illis: Tu es Petrus. Idem Gelas. Papa in capite Quamvovis, 91 distinct. ; unde Innoc. I, in cap. Quoties, 24, quaest. 1, seipsum Petrum appellat, dicens : Non nisi ad Petrum, id est, ad sui nominis et honoris auctorem.
11. Potestas sedis apostolice eadem est cum potestate Petri. — Hinc etiam in cap. Significasti, de Elect., dicitur leges romani Pontificis non pendere a Conciliis , sed Conciliorum ab ipso. Et insinuatur ratio , quia potestas illius sedis eadem est cum potestate Petri : et cap. JVovit , de Judiciis , de eadem Pontificis potestate dicitur : Cum non Inmanae constitutioni, sed divinae innitatur, quia potestas nostra, non eq homine , sed ex Deo est; idem in cap. Quanto, et fere toto titulo de Translat. Episcop. Hinc etiam iu eodem textu Pontifex dicitur Christi vicarius, non autem Petri, sed successor. Dicitur etiam solus habere plenitudinem potestatis, cap. Ad honorem , de Auctor. et usu pallii, et cap. Decreto, 2, quaest. 6, eamque potestatem habere dicitur per principalem potestatem beatorum Petri et Pauli in cap. ult. 9, quaest. 3. Ac denique ob hanc causam dixit Agatho Papa in cap. S'ic omnes, distinct. 19 : Sic omnes sanctiones Apostolice sedis accipiende sunt tanguam ipsius divini Petri voce firmate sint. Alia ex Patribus et Conciliis videri possunt in Bellarm. supra.
12. Declaratur conclusio. — Denique veritas haec ratione declaratur in hunc modum, quia haec potestas supernaturalis est , et propria Ecclesiae Christi; ergo nulli convenire potest, nisi cui Christus illam contulit, vel confert ; sed non contulit ut perpetuo duraturam; nisi Petro : ergo idem Christus est, qui eam confert successoribus ejus. Sicut enim a principio dependens fuit a donatione Christi, ut esse inciperet, ita perpetuo pendet ex simili influxu, seu donatione ejus, ut conservetur. Dices, donari quidem a Christo, non tamen immediate, sed mediis hominibus. Respondeo, necessarium quidem esse aliquem hominum concursum, ut successorem eligant, quia haec successio non est jure sanguinis, aut haereditario, sed est morali modo per electionem. Nihilominus tamen ipsa potestas non confertur per homines tanquam per causam per se , ut ita dicam, quia nemo dat quod non habet, et Christus nunquam contulit hanc potestatem Ecclesiae , vel aliis hominibus ut illam possent in alium tranferre ; ergo Christus ipse immediate confert. Unde Adrian. Papa in Ep. ad imperatorem , quae refertur in septima synodo, Act. 2, in additione, quae incipit: $vero, etc., dicit, per continuam successionem in sede Petri, impleri verbum Christi, Tu es Petrus, etc. ; et infra ait : Ab ipso Redemptore mundi beato Petro Apostolo principatus, ac potestas data est, et per eumdem Apostolun Catholica et Apostolica Ecclesia Homana usque hactenus tenet principatum et potestatis auctoritatem.
13. Dubium incidens. — Atque hinc facile expeditur dubium quod solet a canonistis tractari, an Papa solus sine consilio Cardinalium leges, praesertim graves, et universales condere valeat. Quod enim non possit, tenuit Laurentius in cap. Sunt quidam, 25, quaest. 1; Joan. Monachus in cap. Super eo, de Haeret., in 6, ubi idem sentit Anchar. cum Baldo, in leg. Cun multum, c. de Bonis quae lib., dicente non posse Papam infeudare castra pretiosa Ecclesiae sine consensu Cardinalium. Et late hanc sententiam defendit Andr. Sicul. tract. de Praestant. Cardinal., part. 1, q. 1. Fundamentum esse potest, vel quia jure consuetudinis, vel quasi praescriptionis Cardinales habent acquisitum hoc jus, ut Pontifex causas graves non determinet sine eorum consilio , inter quas causas merito computatur legum latio ; vel quia jure divino sunt ad id munus instituti, et ideo non possunt illo privari, et ad hoc allegatur cap. Per venerabilem, Qui filii sint legitimi, circa finem, ibi: Sunt autem sucerdotes levitici generis fratres nostri , qui nobis jure levitico in executionem sacerdotalis officii coadjutores existunt. Confirmat hoc Andr. Sicul. ex cap. Anastasius, distinct. 19, ubi Anastasius arguitur de eo, quod sine consilio clericorum haereticis communicaverit.
14. Posse Pontificem sine consensu Cardinalium calide ferre leges.—Nihbilominus certum est in solo Pontifice esse potestatem abso- lutam ferendi leges, ideoque posse valide illas ferre sine consensu, et sine consilio Cardinalium, licet ex honestate ac decentia id regulariter non faciat. Haec est communis sententia juristarum, ut affirmat et sequitur Turrecremata in cap. 2, S 7doeo, art. 2, n. 4. Eamdem tenet Abbas in cap. 2 de Clericis non residen., n. 4:late Felinus, et multa referens in rubrica de Constitution., n. 2; et ibi Decius, lect. 1, quaest. 3. Pluraque in hujus sententiae confirmationem adducit Andr. Sicul. dicta quaestione prima. Sed res clarior est quam ut multis probationibus indigeat. Unde prior pars videtur mihi adeo certa, ut sine errore negari non possit. Primo, quia talis est haec potestas in Papa, qualis fuit in Petro; sed in Petro fuit ita absoluta, ut posset leges condere, etiam sine consilio Apostolorum , nedum aliorum inferiorum : ergo multo magis talis erit in Pontifice, ut sine consilio Cardinalium possit leges condere. Major certa est, et jam probata. Minor etiam est certa ex dictis in assertione prima et secunda, et ex verbis Christi, Pasce vves meas ; ibi enim dedit illi potestatem etiam supra alios Apostolos ; dedit ergo eam illi soli, et liberam ac independentem ab illis : at in illa potestate includitur potestas leges ferendi, ut etiam probatum est; ergo hanc habuit Petrus liberam et independentem ab aliorum consensu, vel consilio, sicut absolute illi promissae fuerunt claves, T'ibi dabo claves, et sicut ipse solus futurus erat petra, in qua Ecclesia fundaretur ; sic ergo habet Papa a Christo potestatem ; nullo ergo modo potest limitari, aut minui ab hominibus. Secundo, hoc convincunt jura sape allegata, praesertim cap. Cuncta., 9, quaest. 3, ibi: Apostolica sedes sine ulla synodo praecedente, solvendi, et dummandi habuit potestatem ; et hoc quidem pro suo principatu, quem beatus Petrus Apostolus Domini voce temnt semper, et tenebit. ltem ex eap. ult. de Constit., ubi absolute dicitur: Constitutio sedis apostolicae omnes ustringit ; et cap. S'unt quidum, 95, quaest. 1, Romano Pontifici semper licuisse novas condere leges. Quibus locis et aliis similibus absoluta supponitur haec potestas in solo Pontifice. Unde tertio, possumus hoc confirmare fere ex omnibus legibus pontificiis juris canonici: raro enim addunt illa verba, sacro approbante comsilio, vel illa, de fratrum nostrorn consilio, quae saepe in Motibus propriis, vel rescriptis aliis extra jus ponuntur ; in jure autem minime , sed Pontifices ferunt leges propria auctoritate, et in se solis agnoscunt absolutam potestatem, sicut impe- rator, aut rex suas leges ferre solet. Ex quo etiam magnum argumentum a fortiori sumitur. Tandem id confirmare possumus, quia dignitas Cardinalium, nec tam est antiqua, nec ita divina et immutabilis, sicut dignitas pontificia ; ergo. Ex quibus etiam concluditur sine causa dixisse Cardinalem, consil. 158, constitutionem factam a papa sine consilio Cardinalium non obligare successores, quia debet eorum consensum requirere: nam haec ratio falsum sumit. Unde in rigore non magis obligatur successor Papae una constitutione sui praedecessoris, quam alia, loquendo de propria et rigorosa obligatione ; loquendo vero de decentia, facilius mutabit factam sine consilio Cardinalium, quam cum illo editam.
15. Nec fundamenta alterius sententiae sunt alicujus momenti. Ad priorem enim partem recte respondent Abbas, et alii ex doctrina Innocen. in cap. Bone, 2 de Postulat. Praelat., non posse valere consuetudinem, aut praescriptionem contra supremam Papae potestatem. Quod est veluti axioma receptum ab omnibus jurisperitis, et merito, quia non potest consuetudo humana praevalere contra jus divinum ; haec autem potestas integra, et absoluta, seu plena (ut in jure vocatur) est de jure divino; ergo non potest diminui per humanum usum, alias etiam posset auferri : nam in hoc eadem ratio est totius et partis : diminueretur autem si ex absoluta fieret dependens a Cardinalibus, ut constat. Unde tota haec consuetudo semper pendet a potestate, et voluntate Pontificis, qui posset jura Cardinalium immutare, vel aliter constituere, si expedire censeret; unde facile respondetur ad alteram partem (quidquid sit de potestate Cardinalium, an et quomodo sit, vel manet a jure divino), omnem potestatem eligendi Pontificem, quae in eis est, esse a jure humano, et pendere a Pontifice, ut suo loco latius ostendemus. Nec cap. Per venerabilem , aliquid in contrarium probat; solum enim inde habetur, Pontifices in lege gratiae instituisse consilium Cardinalium ad imitationem legis veteris; unde non sequitur hoc pertinere ad jus divinum. Minus autem probat cap. Anastasius, vum quia apocryphum est, et nullius auctoritatis, ut in Decreto Gregoriano notatur ; tum etiam quia ibi non agitur de usu potestatis legislativae, sed de communicatione cum haereticis, generando scandalum, et suspicionem de se pravam, de qua longe alia fuisset ratio, si vera fuisset historia, et non fabulosa, ut revera est.
16. Solis Apostolis immediate a Christo esse datam praedictam potestatem. — Dico quarto: Christus Dominus per seipsum immediate nulli alteri contulit unquam hanc potestatem. Haec assertio probatur auctoritate negativa, quae in materia supernaturali et fidei est sufficiens. In Evangelio ergo non legimus alicui alteri illam contulisse extra Apostolos. Nam, licet elegerit etiam septuaginta discipulos; longe tamen diverso modo quam Apostolos, et nullibi talem potestatem eis contulit, ut bene expendit Dellarm. lib. 4 de Clericis, cap. 14. Neque etiam ex traditione Ecclesiae haberi potest, Christum vel ante, vel post Ascensionem suam aliis dedisse immediate hanc potestatem. Suppono enim inter Apostolos comprehendi praecipue Paulum, et probabile est etiam Barnabam numerandum esse, ut sentit Glossa in cap. 7n noco, distinct. 21, ex c. Quotidie, 15 distinct., quod est Leonis Papae, Epist. 79, cap 1. Duae tamen hic oriebantur difficultates : una de Episcopis, alia de Concilio generali, quae in duobus capitibus sequentibus melius tractabuntur.
On this page