Caput 4
Caput 4
Possitne unusquisque episcopus in sua dioecesi leges ferre, et quo iure
1. Duobus modis solet potestas jurisdictionis, qualis est potestas ferendi leges, participari, scilicet, jure ordinario, et per delegationem. Prior est, ut ita dicam, per se, et omnino cadere potest sub scientiam, ac propterea de illo praecipue dicemus ; nam alius modus est magis per accidens, et pendens ex voluntate hominis, et ideo de illo in fine capitis quinti pauca subjiciemus. Est autem, pro generali regula, supponendum potestatem hanc respectu totius Ecclesiae in nullo esse praeter Papam, quia non jure ordinario, ut patet ex capite praecedenti, quia non possunt esse in Ecclesia duo capita, nec etiam per delegationem, quia tam universalis delegatio nunquam fit, nec forte convenienter fieri potest, ut infra dicam.
2. Episcopos habere potestatem legislativam in suis dioecesibus jure ordinario humano fundato aliquo modo in divino. —bicendum igitur censeo, Episcopos habere potestatem legislativam in suis dioecesibus jure ordinario humano fundato aliquo modo in divino. Tres partes habet haec assertio. Prima est absoluta, quod Episcopi hanc habeant potestatem. Et haec sine controversia recepta est, eamque tradunt ca- nonistae in rubrica, et in cap. Cum omnes, et cap. Cumn accessissent, de Constitut., ubi Panormit., Decius et Hostiens. Item Summistae verb. Lec. Potestque fundari in cap. 1 de Consecrat., d. 3, ubi Episcopi supponuntur habere potestatem praecipiendi festorum et jejuniorum observationem. Item in cap. 2 de Locato, ubi supponitur Episcopos posse statuta facere, ut ibi notat Glossa. Idem expresse habetur in cap. 2 de Majorit. et obedient., cap. 2 de Constit. in 6. Estque haec potestas valde consentanea muneri Episcoporum, quibus dixit Paulus Actor. 20: Posuit vos Spiritus Sanctus Episcopos regere Ecclesiam Dei. Vtem de illis maxime intelligit, quod Hebraeor. 13 dicit : Obedite prapositis vestris : item potest adduci id Matth. 18: Quecumque ligaveritis, etc. Nam sub verbo ligandi etiam legislatio includitur, ut supra dixi : loquitur autem ibi Christus ad omnes Apostolos, quibus Episcopi succedunt, cap. Zn Noco, distinct. 21; Trident., sess. 23, capit. quarto. Ex quibus concluditur ratio, quia Episcopi sunt Pastores ordinarii, et principes Ecclesiae post summum Pontificem, et ideo ex vi sui muneris egent potestate ferendi statuta suis subditis convenientia; illa vero potestas competit jure ordinario, quae convenit ex vi proprii muneris: ergo.
3. Sententia dicentium Episcopos habere poLestatem legislativam jure divino, et immediate a Christo. — Secunda vero pars, quae affirmat hanc potestatem convenire Episcopis jure humano, magis controversa est. Aliqui enim contendunt habere illam de jure divino, et imdiate a Christo, quamvis cum subordinatione et dependentia a summo Pontifice. Tribuitur Victor., relect. 2 de Potestate Ecclesiae, q. 2, in fine; sed revera, si attente legatur, nunquam id expresse dicit, licet favere videatur, ut infra dicam. Apertius et nimia exaggeratione id tradit Castro, de Justit. haeret. pun., cap. 24, dicens oppositum esse contra omnium sacrorum doctorum sententiam, nullum vero designat. Ei vero adhaesit Gabriel Vasq. 1. 2, disput. 152, cap. 3. Potestque haec sententia suaderi ex principiis positis. Primo, quia Apostoli habuerunt hanc potestatem immediate a Christo; sed Episcopi sunt Apostolorum successores; ergo succedunt in hac potestate ex vi donationis Christi, ac subinde ab illo immediate eam habent, non a Pontifice. Major posita est in capite praecedenti; minor autem proxime probata est ex jure, et ex Concilio Trident. Consequentia item in simili probata est capit. 3. Confirmant hoc ex verbis Christi Matth. 18 : Quecumque ligaveritis super terram, eic., quae non tantum ad personas Apostolorum, sed etiam ad Episcopos eorum successores dicta fuere. Item inducunt verba Christi Lucae 10 : Qui vos audit me audit, et qui vos spernit, etc. Nam illa ad Apostolos et eorum successores pertinent, ut tradunt Cyprian., lib. 4, Epist. 9, et Basil. in Constitut. monast., cap. 23, et eodem modo possunt induci verba Pauli Roman. 13 : Omnis auima potestatibus sublimioribus subdita sit. Nam etiam ibi intelliguntur potestates ecclesiasticae, ut omnes fatentur, quia sunt verae potestates : inter has autem maxime intelliguntur Episcopi sub Pontifice. Denique simile est illud ad Hebraeos 13: Obedite praepositis vestris, etc.
4. Secundo, quia munus episcopale est de jure divino, ut suppono; ergo quidquid est intrinsece annexum tali muneri, est de jure divino; sed jurisdictio ad ferendas leges est necessario conjuncta cum episcopali munere, quia non potest convenienter pastorale munus exerceri sine tali potestate ; ergo. Ita enim supra colligebamus Christum dedisse Apostolis Jurisdictionem immediate , quia dedit illis Apostolatum, cui est intrinsece necessaria jurisdictio; ergo simili proportione procedit in Episcopis, saltem quoad jurisdictionem eis proportionatam. Dices episcopatum esse de jure divino quoad consecrationem et potestatem ordinis, non vero quoad episcopatum ipsum, ut includit curam et gubernationem. Sed contra hoc obstat primo, nam Paulus dixit: In quo vos posuit Spiritus Sanctus regere Hcclesiam Dei, etc. Nam regendi verbum aperte dicit pastorale munus. Secundo, quia episcopalis consecratio confert per se ipsam episcopalem dignitatem ; ergo confert jurisdictionem, saltem in habitu, seu in actu primo, licet non conferat usum donec applicetur illi materia. Sicut in ordinatione sacerdotis datur potestas absolvendi, quae est jurisdictio in habitu.
Tertio, possumus argumentari ex usu antiquissimo Ecclesiae, quia in principio Apostoli creabant Episcopos, inconsulto Petro, et postea fiebant per electionem cleri, aut populorum, et statim censebantur esse Episcopi sine speciali recursu ad Pontificem, vel alium hominem; ergo signum est potestatem illam dari immediate a Deo, facta designatione personae per electionem, vel per alium legitimum modum, sicut de summo Pontifice diximus. Et confirmatur, quia Episcopus, cum leges fert, non potest dicere se ferre illas potestate sibi a Papa concessa; sicut non potest hoc dicere quando excommunicat, vela censura absolvit; nam hoc pertinet ad delegatum, non ad ordinarium judicem, sed potest, et debet dicere Episcopus: Ego potestate a Christo accepta, vel quid simile ; ergo signum est habere illam immediate a Christo.
5. Opposita sententia vera colligitur ex commun theologorum. —Nihilominus dicendum est hanc potestatem legislativam non dari immediate a Christo, sed per summum Pontificem; neque esse de jure divino, sed de humano. Similem assertionem posui in tomo 4de jurisdictione in foro poenitentiae, et in tomo 5 de potestate absolvendi a censuris: consequenter ergo in praesenti idem assero de potestate legislativa. Quam sententiam ex veteribus theologis colligimus, quatenus asserunt potestatem clavium, aut jurisdictionis, quatenus ad gubernationem Ecclesiae spectat, ad omnes alios per Petrum et successores ejus derivari ; nam clarum est Aanc potestatem legislativam sub illa jurisdictione contineri : imo major est ratio de illa, ut ex discursu patebit. Illud autem principium sumitur ex divo Thoma, 4 contra Gentes, cap. 16, ratione 4, ubi dicit ideo Christum specialiter Petro promisisse: T'ibi dabo claves, ut ostenderetur potestas clavium per eum ad alios derivanda ad conservandam MBHocclesie unitatem. Idem sentit 2, distinct. 44,in fine, circa expositionem litterae. Et loquens de potestate concedendi indulgentias in 4, distinctione 20, quaest. unic., art. 4, quaest. unic., c. 3, dicens: Papa habet plenitudinem potestatis pontificalis quasi rec in regno ; Episcopi vero assununtur in partem sollicitudinis quasi judices singulis civitatibus praepositi ; unde concludit habere potestatem secundum ordinationem Papae, et non amplius. Idem sentit distinctione 24, art. 5, quaest. 3, ad 4; et Durand., quaest. 2, n. 13; Soto , distinct. 20, quaest. 1, art. 4; Cajetan., tom. 1 opuscul., tract. 1, cap. 19; expresse Anton., 3 part., titul. 22, cap. 4, S 1, verb. Septima , cum Hervaeo, tract. de Potestate Papae, latissime Francisc. Vargas, tract. de Auctoritate Pontificis, quaest. princip. ; Bellarm., libr. 4 de Romano Pontifice, cap. 24; Salmeron, tomo quarto, parte tertia, tractatu quarto.
6. Ut autem hanc sententiam sine vocum ambiguitate probemus, advertendum est contrariam sententiam duobus modis solere explicari. Prior supponit imprimis id quod certum esse credimus, scilicet, consecrationem episcopalem, et potestatem ordinis, quae ex vi illius confertur, esse ex Christi institutione, et ita ex vi juris divini conferri, et recte dici posse immediate a Christo dari. Hoc in materia de ordine ex professo probandum est : nunc breviter declarantur singula partes. Nam, sicut Christus instituit ut essent in Ecclesia sacerdotes, ita etiam instituit ut essent Episcopi, qui in gradu ordinationis suae essent superiores et potentiores ; unde multa possunt efficere per potestatem ordinis, quae non possunt sacerdotes vel omnino, vel ex vi tantum suae ordinationis : ut conferre ordines praesertim sacros, et maxime sacerdotium, confirmare, et alia. Haec ergo potestas non potest esse nisi ex Christi institutione, quia per illam datur character et potestas consecrandi et absolvendi, et gratia sanctificans, quae non possunt esse ex institutione humana : ergo consecratio episcopalis, per quam talis potestas datur, de institutione Christi est. Item, quod personae sic consecratae detur specialis potestas, de jure divino est, nec potest talis potestas impediri, aut limitari per homines, si consecratio valida est. Ac subinde recte dicitur a Christo immediate dari, quia, licet intercedat actio ministri consecrantis alium in Episcopum, ille solum se gerit, ut minister applicans, seu efficiens sacramentum, seu consecrationem : Christus vero ipse est et proximum et principale operans propria virtute : ex vi ergo suae institutionis tantum confert illam potestatem quasi de suo, vel (ut ita dicam) de suo communicat participationem immediatam suae potestatis.
7. Explicatur opinio Castri et Navarri. — Hoc supposito, dicit Castro hanc potestatem sic datam Episcopo ex vi suae consecrationis, non solum esse potestatem ordinis, sed etiam jurisdictionis ; quia ex vi illius potest Episcopus consecratus jus dicere, si ei applicetur materia, ad eum modum, quo Navar. et aliqui alii dixerunt omnes sacerdotes ex vi ordinationis suae recipere jurisdictionem in habitu (ut ipsi loquuntur), licet ea uti valide non possint, nisi eis applicetur materia. Ita etiam explicat hanc sententiam Vasq. supra, utens eadem similitudine et proportione, et declarans illam applicationem materiae non esse per solam approximationem praeexistentis materiae ; sed esse per moralem effectionem ipsius materiae, quae simul fit et approximatur; quia materia illa sunt subditi, ut tales sunt; in praesenti ergo tunc applicatur materia, quando efficiuntur subditi, nec aliter applicantur quam faciendo in eis subjectionem. Hanc vero sententiam sic declaratam non aliter pro- bat hic auctor, nisi quia existimat hanc potestatem activae jurisdictionis fuisse promissam Apostolis, Matth. 18, illis verbis : Quacumque alligaceritis, etc. ; item ultima confirmatione supra posita, quod Episcopus non potest dicere: Ego excommunico per potestatem a Papa acceptam.
8. Refutatur Navarrus. — Cum superior et subditus sint correlativa, ideo unum sine alio n07. potest fieri.—Mihi autem in tom. 4 disput. 16, sect. 3, opinio illa Navarri (unde in praesenti sumitur proportio) valde displicuit. Primum. quia in re solum mutat loquendi modum contra receptas locutiones Conciliorum et scholasticorum, ut ubi ponderavi, et constabit clare intuenti loca D. Thom. et scholasticorum, quae proxime citavi, qui appellant potestatem ordinis eam, quae datur ex vi sacramenti, et praeter illam requirunt potestatem jurisdictionis, quae datur extra sacramentum per hominis concessionem nudam. lIlla autem jurisdictio in habitu, quam Navarrus sic nominat, non est nisi potestas ordinis in corpus Christi mysticum, nec plus potest operari sine alia, quam potestas illa quam scholastici ordinis vocant. Deinde, quia si necesse est, ut postea fiant homines subjecti tali personae, ut per illam potestatem possit in illos operari, ut in praesenti Vasquez fatetur, ergo necesse est ut sacerdos, vel Episcopus consecratus de novo fiat superior respectu talium subditorum, quia superior et subditus correlativa sunt, et ideo non potest unum fieri prius quam aliud, neque unum sine alio. Ergo, cum applicatur materia, et fiunt subditi, superior accipit novam potestatem, et jus, et quasi dominium in illos, quia per talem potestatem formaliter constituitur superior : ergo illa est etiam potestas jurisdictionis ; ergo, ultra potestatem datam per ordinationem ,. requiritur potestas jurisdictionis data per homines; ergo in idem revolvitur, et immerito prior vocatur potestas jurisdictionis etiam in habitu, quia est potestas omnino absoluta a subditis, quod repugnat jurisdictioni. Dicent fortasse dicere habitudinem ad eos qui possunt fieri subditi. At certe hoc modo quolibet homo habebit jurisdictionem activam regalem, quia habet rationem et voluntatem, quae habet potestatem imperandi eis qui fieri possunt subditi, quod ridiculum est : sic enim simplex sacerdos ex vi ordinationis nihil plus habet superioritatis vel jurisdictionis, quam veluti capacitatem proximam ad superioritatem, et jurisdictionem in foro poenitentiae exercendam, si detur : tunc autem sicut superior non est, ita nec jurisdictionem . habere dici potest.
9. Episcopus electus et confirmatus, non consecratus, potest efficere ea qua sunt jurisdictionis, etiam indulgentias concedere.—N erumtamen, licet ille modus loquendi in illa materia habere posset aliquam verisimilitudinem, in praesenti nullam habere potest : idcirco enim illam partem hic repetii et declaravi, ut ex comparatione magis innotescat falsitas illius sententiae. Probatur ergo assumptum : nam actus proprius jurisdictionis in foro poenitentiae essentialiter pendet a potestate ordinis, scilicet, absolutio a peccatis, et consequenter omnis actus ligandi et solvendi in illo foro eamdem dependentiam habet. Nam, licet contingat aliquem habere jurisdictionem per parochiale beneficium, si non sit sacerdos, non potest per se absolvere; unde fit ut actus ille simul essentialiter sit consecrationis (ut sic dicam) et ordinis, et ideo potestas ordinis sacerdotalis est potestas per se requisita ad absolvendum, et principium per se absolutionis : unde, quia absolutio est actus dicendi jus, potest aliquo modo illa potestas dici jurisdictiva. ut sic dicam. At vero in Episcopo nullus est actus jurisdictionis qui per se pendeat a consecratione, et ideo Episcopus electus et confirmatus potest efficere ea quae jurisdictionis sunt, juxta cap. 1et 2 de Translat. Episc., et cap. Transmisswn, de Elect., ubi id notat Glossa ultim. ab omnibus recepta, ibidem. Unde etiam indulgentias concedere potest nondum consecratus, imo nec ordinatus sacerdos, ut docuit divus Thomas in A, distinctione vigesima , quaest. unic., artic. 4, quaestiunc. secunda ; et Panormitan. in cap. Accedentibus, de Excess. Praelat., numer. 4, cum aliis; cum tamen indulgentiarum concessio videatur actus maxime spiritualis inter omnes qui sunt jurisdictionis. E contrario vero Episcopus consecratus, licet nullos subditos habeat, potest valide efficere omnes actus proprios ordinis episcopalis. Quamvis enim, ut recte fiant, necessaria sit licentia superioris, tamen, si absque tali licentia confirmet vel ordinet, valida est ordinatio et confirmatio, ut est certum apud omnes. Ergo character , seu consecratio episcopalis non est principium per se alicujus actus jurisdictionis: nullo ergo modo dici potest, quod sit jurisdictio activa, neque actu, neque habitu, quandoquidem sine illo principio fiunt omnes actus Jurisdictionis episcopalis, et quando illud inest cum jurisdictione, solum se habet quasi concomitanter respectu actionum purae jurisdic- tionis, vel ut conditio quaedam significans personam, et constituens habilem ad alias actiones magis sacras.
10. Tota jurisdictio episcopalis potest commütti non episcopo ut illa uti possit. —Et confirmatur primo, quia propter hanc causam tota jurisdictio episcopalis committi potest non Episcopo, non solum quoad potestatem, sed etiam ut illa per seipsum uti possit: nec solum potest delegari, sed etiam ordinaria dari, ut certum est de multis Abbatibus et de Praelatis religionum, de quibus paulo infra dicemus: ergo signum est consecrationem episcopi non dare ullo modo potestatem jurisdictionis, quia et esse potest sine ulla jurisdictione, id est, sine episcopatu, ut dicitur in cap. Znter corporalia, de Translat. Episcop.; et e contrario jurisdictio episcopalis potest esse, et exerceri sine consecratione. Unde etiam colligitur hanc jurisdictionem non consistere in applicatione materiae, quae sit distincta a potestate vera et morali quae datur Episcopo per concessionem omnino distinctam a consecratione : per hanc enim potestatem ille fit superior, et alii fiunt subditi, neque alia materia ibi cogitari aut desiderari potest.
11. Potestas spiritualis jurisdictionis confertur Pape per electionem et nudam concessionem Dei sine consecratione. — Tandem confirmatur et declaratur ex potestate pontificia, quae est veluti primum exemplar omnis potestatis spiritualis jurisdictionis ; nemo enim negabit illam esse veram potestatem spiritualem activae jurisdictionis, imo supremam in illo ordine, quae in puris hominibus esse potest : illa autem non datur Pontifici per ullam consecrationem, sed per electionem, et nudam concessionem Dei: quando enim dixit Petro: Pasce oves meas, nullam novam consecrationem, vel characterem illi impressit, sed puram potestatem jurisdictionis illi praebuit. Sic etiam Papa, cum rite eligitur, statim est verus Papa quoad talem potestatem, et nullam consecrationem inde accipit : imo, si non episcopus, vel sacerdos, postea consecrandus est, vel etiam ordinandus, et interim nihilominus potest omnes actus solius jurisdictionis externe exercere: ergo eodem modo conceditur aliis episcopis propria potestas jurisdictionis per electionem, vel puram concessionem, non per consecrationem ; est enim eadem ratio, tum quia episcopalis potestas non est nisi participatio quaedam papalis potestatis ; tum etiam quia, sicut in constitutione Papae non est aliud applicare illi materiam, quam facere illi subditam univer- sam Ecclesiam, nec facere illi subditam est aliud quam dare illi veram et novam potestatem supra illam ; ita, quando Episcopo consecrato tantum datur episcopatus, non aliter applicatur illi materia, nisi quia aliqui denuo illi fiunt subjecti; nec fiunt subjecti nisi dando illi novam potestatem superioris distinctam omnino a potestate ordinis, seu a consecratione ; tum denique quia sicut actus pontificiae jurisdictionis, ut sic, non sunt actus ordinis, vel consecrationis, nec ab illa manant; ita nec actus episcopalis jurisdictionis ; et simile argumentum sumi potest ex jurisdictione Apostolorum, ut consideranti facile patebit.
12. Respondetur urgumentis opposite sententie. — Quapropter modus ille declarandi et defendendi illam sententiam verisimilis non est: nec recte pro illo adducitur promissio Christi Matt. 18: Quecumque alligaveritis, etc.; nam ex vi verborum ibi non fuit promissa potestas ordinis episcopalis, sed fuit promissa potestas judiciaria, et jurisdictionis coactivae spiritualis, quae de se dari posset, et interdum datur sine consecratione persona, quamvis alias Christus voluerit, ut per se primo, ac principaliter sit in Episcopis. Ratio vero illius sententiae non urget, quia solum nititur in quodam modo loquendi, et gratis ac sine probatione sumit, non potuisse usu introduci, ut Episcopi etiam in actibus suae jurisdictionis ordinariae dicerent, auctoritate mihi a Vicario Christi concessa, vel quidpiam simile, sicut ordinarii judices et gubernatores regum dicere solent, praecipit Majestas regia, vel aliud aequivalens: his enim judicibus aequiparat Episcopos D. Thom. 4, dist. 20, quaest. unic., art. 2, quaestiunc. 3; quod ergo hoc non sit in usu, non cst quia non possit esse, nec quia jurisdictio Episcoporum detur immediate a Deo, seu per consecrationem, quod patet, quia de inferioribus Praelatis habentibus jurisdictionem episcopalem sine consecratione, nemo dubitat quin habeant illam jure humano et a Papa, et tamen illi etiam non utuntur illo modo loquendi : non est ergo quia non possint, nec quia habeant jurisdictionem immediate a Deo. Igitur in utrisque est, vel propter modestiam et moderationem Pontificum, qui, licet dent potestatem, intelligunt illam esse principaliter a Christo, et in illum esse omnia referenda, quia ille est principale operans, ipsi vero sunt Vicarii ejus. Vel certe id fit, ut distinctio servetur inter potestatem delegatam et ordinariam , ne confundantur , vel ambiguitates oriantur. Vel certe, quia ordinaria potestas ita datur, ut postea Praelatus suo jure utatur ad modum causae primae praecipientis, ideo necesse non est ut exprimat in suo actu, quod habeat potestatem ad illam: nam hoc ipso jure constat, et consequenter nec oportet exprimere a quo receperit virtutem, quia hoc impertinens est ad effectum. Potestas autem delegata semper est veluti quid facti, et qui illa utitur se habet ad modum instrumenti actu moti, et pendentis ab influxu causae principalis; et ideo ut de jurisdictione constet, conveniens est exprimere operantem, se illam habere, et consequenter unde illam habeat; quae differentia est moralis tantum congruentia, ita ut necessarium non sit semper servari. Nam qui utitur potestate delegata, non semper id exprimit, et Praelatus ordinarius potest, si velit, id explicare, et interdum forte propter aliorum ignorantiam poterit esse expediens.
13. Ponitur secundus modus euplicandi praedictam sententiam. — Venio ad modum alium explicandi et defendendi priorem sententiam, nimirum Christum Dominum instituisse, ut essent in Ecclesia episcopatus sub Pontifice, quia non poterat tota Ecclesia immediate gubernari per unum Episcopum universalem, qualis est summus Pontifex : voluitque idem Christus Dominus ut illi intermedii gubernatores essent non tantum delegati, et quasi vicarii Papae, sed ut essent veri Pastores ordinarii, et Principes spirituales sub Pontifice summo. Hoc enim ostendit ecclesiastica traditio, et sumitur ex verbis Pauli citatis : /n quo Spiritus Sanctus vos posuit Episcopos regere Ecclesiam Dei. Hinc ergo ulterius fit, ut episcopatus ipse ex vi institutionis Christi jurisdictionem ordinariam et principalem includat ; imo quod tota illa dignitas, ut distinguitur a consecratione, in potestate jurisdictionis consistat, quia est dignitas praelationis et regiminis, quae sine jurisdictione intelligi non potest; et consequenter, nec sine potestate praecipiendi; haec enim (ut supra dicebam) adeo est intrinseca superiori, ut repugnet aliquem fieri superiorem, seu Praelatum, et non recipere potestatem praecipiendi. Hinc ergo concludunt dicti auctores, hanc potestatem dari immediate a Christo, et ex vi juris divini, quia datur ex vi muneris a Christo instituti; et licet Pontifex, vel per se applicet tale munus huic vel illi personae, vel possit instituere modum applicandi illud, nihilominus tali muneri ex vi juris divini adhaeret talis jurisdictio, et ipsum munus ex vi divinae institutionis datur, et consequenter Pontifex solum se habet, ut designans personam : Deus vero est, qui per se et immediate tribuit munus, et consequenter potestatem.
14. Rejicitur praedictus modus. — Verumtamen contra hunc modum explicandi hanc potestatem facile potest recepta veritas demonstrari: nam imprimis, licet dicamus episcopatum esse de jure divino, non solum quoad dignitatem ordinis, sed etiam quoad munus pastorale , non inde sequitur institutionem , vel collationem talis muneris vel jurisdictionis esse immediate a Christo, quia fieri recte potuit ut Christus docuerit, et praeceperit Apostolis, et praecipue Petro, modum regendi monarchiam ecclesiasticam mediis Episcopis tanquam pastoribus ordinariis, et principibus sub Petro, et nihilominus quod commiserit Petro, et institutionem muneris cum tali jurisdictione, et collationem ejus, non tantum designando personam, sed etiam potestatem ipsam impertiendo. Haec enim duo valde distincta sunt, et separabilia, praecipere aliquid fieri, vel facere illud; et fieri etiam potuit, ut Christus Apostolis praeceperit ut ordinarent modum, et ritum celebrandi sacrificium Missae quoad accidentales caeremonias, et nihilominus eis commiserit illas ordinare et instituere. Idemque dici potest de oratione publica Ecclesiae, et similibus. Sic ergo potuit Christus praecipere, ut esset in Ecclesia pastorale munus Episcoporum, et nihilominus institutionem illius muneris committere Petro. Hoc autem posito (in quo nulla repugnantia nec moralis incommoditas ostendi potest), plane sequitur jurisdictionem Episcoporum esse de jure humano, et per homines dari; quia res est talis ex immediata institutione, non ex praecepto, quod ad illam movit: nam praeceptum remote se habet et est generale, et non determinat particulares circumstantias rei, sine quibus res ipsa non fit; institutio vero proxime se habet, et constituit rem in particulari cum determinatis circumstantiis. Sicut in exemplis adductis caeremoniae Missae sunt de jure humano , esto praeceptum generale ordinandi illas fuerit divinum, ut revera est, sive fuerit divinum naturale, sive positivum : et sic in similibus. Idem ergo erit in praesenti ex dicta hypothesi, quod episcopatus inferiores pontificali dignitate non habent a jure divino, nisi generale praeceptum instituendi et conferendi talem dignitatem; ut si rex mittens proregem in Indiam, illi praecipiat constituere in provinciis ordinarios gubernatores, illi vero committat, et modum potestatis illis conferendae, et munerum largitio- nem, non dicentur postea gubernatores illi habuisse munus a rege immediate, sed a prorege, licet ex regis praecepto, quia proxima mensura potestatis est voluntas, ac judicium proregis, et ipse est etiam proxima causa quae ex vi suae potestatis alia officia providet : ita ergo erit in praesenti, posita praedicta institutione.
15. Quod ergo talis fuerit episcopatuum institutio, probatur primo ex modo loquendi canonum : ait enim Gregor. in cap. Decreto, 1, quaest. 6: Komana Hcclesia vices suas ita aliis impertivit Ecclesiis, ut in partem sint vocata sollicitudinis, non in plenitudinem potestaLis, ubi pondero verba illa vices suas impertivit; nam plane significant aliarum Ecclesiarum Pastores a Romano habere potestatem, et ideo suo modo vices illius gerere, sicut olim praetores vices imperatoris gerebant. Non intendit autem per hoc docere Gregorius Episcopos esse tantum vicarios Papae, et non proprios pastores et principes, sed solum voluit explicare emanationem unius principatus ab alio, a quo creantur Episcopi, ut ejus coadjutores. Item Leo Papa in cap. 7ta Dominus, 19 distinct., loquens de potestate Petri, inquit in ipso fuisse a Christo principaliter collocatam, ut ab ipso quasi quodam capite dona sua velut in omne corpus diffunderet ; quod testimonium ita eludit Castro, ut particulam illam ab ipso interpretetur, dicere ordinem temporis, non causalitatis : Nam Christus est (inquit) qui immediate dedit Apostolis potestatem, sed prius Petro Matth. 16, et postea reliquis Apostolis Matth. 4158. Sed imprimis semper ibi supponit falsum, scilicet, Christum dedisse Petro vel Apostolis potestatem Matth. 16 et 18, quia tunc non dedit, sed promisit, ut constat ex verbis, et communi expositione ; unde falsum etiam est Christum prius tempore dedisse Petro apostolatum, vel potestatem, quam ceeteris Apostolis: nam simul omnibus dixit: Sicut misit me vivens Pater, et ego mitto vos, Joan. 20 et cap. sequenti, dixit Petro: Pasce oves meas, quod pertinuit ad singularem dignitatem ejus; postea vero iterum quoad munus apostolatus dixit omnibus: Funtes in mundum unversumn praedicate Evangelium, etc., Matth. ult. Potestas ergo Apostolorum et jurisdictio illorum, ut tales erant, non fuit ab ipso, Petro, etiam ordine temporis : non ergo hoc sensu locutus est Leo. Neque per illam particulam ab ipso refert solam personam Petri, sed etiam cum proportione ad suos successores, ut constat ex contextu. Prius enim dicit Christum Dominum ita ordinasse Apostolorum officium, ut in beatissimo Petro Apostolorum omnium summo principaliter collocaret. Ubi non dixit prius tempore, sed principaliter, quia nimirum in illo tanquam in capite, et ordinario pastore, cui succedendum esset, in aliis vero tanquam in legatis vitalitiis, ut sic dicam, officium illud collocavit; et addit rationem, et causam, wt ab ipso, id est, per ipsum, dona sua diffunderet, non in Apostolos : jam enim de illis non tractabat, sed in corpus omne, non uno tempore, sed perpetuo; ideo enim voluit dignitatem illam Petri esse perpetuam, ut per Petrum et successores ejus omnis alia potestas ad alios diffunderetur.
16. Praedictus modus institutionis est magis consentaneus perfectae monarchie et congruentior majori unioni membrorum cum suo capite. — Secundo, potest adjungi ratio et congruentia, quia hic modus institutionis est magis consentaneus perfectae monarchiae, qualem esse Christi Ecclesiam Catholici intelligunt. Item est congruentior ad majorem unionem membrorum omnium, etiam principalium cum suo capite, et perfectiorem subordinationem, et consequenter majorem Ecclesiae pacem : ergo merito.credimus ita fuisse Ecclesiam a Christo institutam. Praesertim quia de supremi capitis institutione cum plenitudine potestatis, et absoluta pastorali cura sine ulla limitatione, constat expresse ex Evangelio: de potestate autem immediate data aliis Praelatis, quibus perpetuo succederetur ex vi ejusdem donationis, non constat ex Evangelio, imo neque aliquod ejus indicium reperitur ; et aliunde ex usu colligi potest, mutationes et erectiones episcopatuum ad romanum Pontificem semper spectasse, ut sumitur ex cap. Quanto, et cap. Salonitane, 63 dist., et cap. Pastoralis, et cap. Temporis, T, quaest. 1; et plura alia refert Vargas supra.
17. Papalis dignitas habet certam et immutalilem qualitatem ex vi sue institutionis in his que ad substantiam ejus pertinent. — Tertio, declaratur eadem veritas ex differentia inter pontificiam dignitatem et officium Episcopi; nam pontificia dignitas habet certam et immutabilem qualitatem, et potestatem ex vi suae institutionis, in his quae ad substantiam ejus pertinent, et ideo recte intelligitur esse potuisse ac debuisse ex immediata institutione divina ; nam ex parte subditorum, et territorii habet determinationem per modum universalitatis, ut, scilicet, extendatur ad universum mundum, et omnes christianos baptizatos, et aliquo modo ad omnes homines, quantum ne- cesse est ad fidei propagationem, ac justam religionis christianae protectionem ; et similiter ex parte actionum solvendi et ligandi omnium modorum et materiarum, in quibus versari possunt, habet eamdem determinationem per universalitatem, et in omnibus his habet immutabilitatem, quia nec augeri, nec minui ab hominibus potest, et ideo illius potestatis origo immediate in DEUM fertur, quia non est in hominibus potestas nec innata, nec extrinsecus data, a qua tanta celsitudo potestatis manare potuerit.
18. At vero munus episcopale non habet certam qualitatem aut determinationem ex vi juris divini, neque in territorio, neque in personis subdendis huic vel illi Episcopo, neque in actibus regiminis, neque in materia illorum: unde videbimus quoad territoria episcopatus esse inaequales, et eumdem nunc augeri, nunc minui, vel unum in duos dividi, vel e converso ex duobus unum fieri ; quoad personas etiam ex eadem dioecesi aliquae eximuntur a subjectione Episcopi, et immediate subjiciuntur Papae, vel alteri juxta voluntatem ejus, et saepe contingit Episcopum unius dioecesis habere Ecelesias subjectas sibi in alterius dioecesi, et aliquam exemptam in proprio territorio. In ipsis etiam episcopatibus est ordo hierarchicus Episcoporum, Archiepiscoporum et Patriarcharum seu Primatuum, qui nullo modo potest in jus divinum referri, ut per se constat. Item in actibus jurisdictionis spiritualis aliqui sunt quos non possunt Episcopi exercere vi sui officii, ut instituere irregularitates, ut in propria materia dixi, vel praescribere impedimenta irritantia matrimonium, ut ex propria materia suppono, vel relinquere suum episcopatum, aut ad alium transire, juxta capit. Znter corporalia, de Translat. Episcopor., et cap. Visi cum pridem, de Renuntiat., et in universum graviorum causarum definitio juxta cap. Majores, de Baptismo. In aliis vero actibus jurisdictionis quos episcopalis potestas exercere potest, limitationem et reservationem saepe recipit, vel certam mensuram, ut in absolutionibus, dispensationibus, indulgentiis et aliis similibus ; ergo non potuit convenienter tale munus habere divinam institutionem immediatam quae debet esse certa et praescripta ; qualis enim et quanta haec fuerit, ex jure divino definiri non potest; ergo nec ipsum munus in potestate jurisdictionis consistens fuit immediate institutum et datum a Christo, sed solum praeceptum et commissum Vicario suo.
19. Evasio cum obviatione. — Dicetur ex vi juris divini habere Episcopum integram potestatem jurisdictionis spiritualis, nisi a Papa aliquibus rebus limitetur, et solum in hac dependentia esse inferiorem potestate Papae, atque hoc modo habere certam qualitatem, et praescriptum modum ex vi juris divini, variabilem tamen per humanum. Sed imprimis hic modus institutionis alienus est ab institutione divina: decet enim ut ea quae immediate a Deo praescripta sunt immutabiliora permaneant, et ita videmus servari in institutionibus sacrificii et sacramentorum. Deinde, cum in illo munere tanta futura esset mutabihtas ac varietas, et nunquam retenturum esset totam illam universalitatem, necesse fuit ita divinitus institui, cum jamjam esset data Ecclesiae in Petro sufficiens potestas, per quam posset ordinari ; Deus enim suaviter disponit omnia, operando per causas secundas, quando commode potest. Denique ex illo modo institutionis videntur sequi aliqua absurda ; unum est, episcopalem jurisdictionem de se, et ex vi juris divini extendi ad universum mundum, et ad omnes homines, nisi per Pontificem limitetur, ad modum jurisdictionis apostolicae, quod per se incredibile est. Aliud est, posse Episcopos ex vi juris divini dispensare in matrimonio rato, nisi a Papa reservetur, quod est etiam incredibile. Tertium est, posse relinquere episcopatum sua auctoritate, nisi a jure humano esset prohibitum, quod est contra Innocentium III, in d. cap. 7nter corporalia ; et similia possunt multa inferri; non fuit ergo talis institutio divina, sed solum haec, ut crearentur Episcopi, qui essent ordinarii pastores principales animarum; ergo nihil aliud immediate per jus divinum positivum institutum est. Ex illa vero generali ordinatione sequitur statim, in creando illo munere, servanda imprimis esse quae jus divinum naturale postulat, supposito priori fundamento, scilicet, ut tale munus creetur cum omnibus necessariis ad convenientem usum ejus: in his vero quae prudentialia vel arbitraria sunt, res tota commissa est Petro; ergo ab illo, et per illum habent immediate Episcopi omnem suam potestatem.
20. Unde tandem concluditur, multo magis id dicendum esse de potestate ferendi leges, quia non solum potest illa limitari, vel ampliari per Pontificem, ut quotidie fit, sed etiam possent particulares episcopatus institui, non conferendo Episcopis potestatem condendi leges ; quia haec potestas non est per se necessaria in omni gubernatore, nec in omni principe, ut patet in temporalibus principibus habentibus superiorem in illo ordine. Et ratio est, quia ad hujusmodi regimen, etiam ordinarium , principalius sufficit potestas praecipiendi pro tempore, pro quo durat regimen, et obligandi, cogendi, ac judicandi, quae omnia possunt haberi sine potestate ferendi leges, id est, perpetua praecepta, et durabilia post mortem praecipientis. Vel saltem posset Pontifex ordinare, ut statuta Episcoporum non essent firma et durabilia, nisi ab ipso confirmarentur, vel nisi approbarentur a concilio provinciali, vel a Metropolitano, aut Patriarcha, prout ipsi juxta regionum varietatem, ac distantiam videretur expediens. Cur enim hoc non poterit Pontifex ? aut quae est in his omnibus repugnantia ? Imo usus ipse ostendit, potestatem hanc saepe illis concedi cum aliqua limitatione, ut patet ex cap. ult. de Fer. ibi Cum clero, et populo, et ex c. lIVovit, cum toto fere titulo de lis quae fiunt a praelatis sine consensu Capituli. Ergo ex divino jure naturali non repugnat episcopale regimen cum hac limitaone instituti, quandoquidem Episcopi in suo ordine non sunt supremi principes, sed superiorem habentes ; nec etiam repugnat ex divino jure positivo, ut a fortiori constat ex dictis; quia nullum est verbum in sacra Scriptura, nec ullum vestigium traditionis, unde colligi possit tale positivum jus, si ex natura rei ron est illa potestas necessario connexa cum episcopali munere. Habent ergo Episcopi hanc potestatem, quia supremus Ecclesiae legislator humanus, qui est Pontifex, illam eis, vel expresse, vel tacite concessit, suove muneri adjunxit. Sicut supra dicebamus de dynastis subjectis imperatori, vel alteri regi supremo in temporalibus, tunc posse leges civiles condere, quando eis concessum est, et non alias; quod autem Episcopis sit haec potestas concessa, ex usu, et ex juribus citatis constat.
21. Respondetur fundamentis adversariorum. — Episcopi succedunt Apostolis ut fuerunt Episcopi, non ut Apostoli. — Ad primum ergo, et praecipuum fundamentum Castri, quod Episcopi sunt successores Apostolorum, respondetur uno verbo succedere illis ut Episcopi fuerunt, non ut fuerunt Apostoli : sunt enim hae dignitates diversarum rationum: Paulus enim Apostolus fuit, et nescimus fuisse Episcopum alicujus certae diocecesis, vel habuisse aliquam propriam Ecclesiam, tanquam ordinarium et proximum pastorem illius, licet haberet sollicitudinem omnium Ecclesiarum, 2 Corinth. 11, et in multis creavit Episcopos, ut Titum Cretae. Timotheum Ephesi, Dionysium Athenis. De Joanne etiam Evangelista legitur, rexisse universas Ecclesias Orientis, et in eis Episcopos constituisse, non tamen propriam alicujus sedem privatum Episcopum occupasse. Fuerunt ergo omnes Apostoli Episcopi immediate facti a Christo quoad consecrationem, et quoad hanc succedunt illis omnes Episcopi : fuerunt item Apostoli Episcopi quasi universales totius Eccleske ex immediata concessione Christi, et secundum hanc rationem non habuerunt successores praeter solum Petrum, qui altiori modo pontificatum habuit.
22. Aliqui etiam Apostoli (licet non omues) habuerunt determinatas sedes episcopales, et quoad hoc non habuerunt episcopatum immediate a Christo, sed per determinationem humanam. Sic Jacobus Alphaei creatus est primus Episcopus Hierosolymitanus a Petro, ut testatur Chrysostom., homil. 87 in Joann., et Euseb., lib. 2 Historiae, cap. 1. Sic etiam ipse Petrus primus Episcopus fuit Antiochiae, quam sedem non immediate a Christo habuit, sed sua auctoritate accepit, et eadem postea reliquit. Quoad hos ergo episcopatus succedunt Apostolis Episcopi, proprie quidem, et in rigore solum in illis Ecclesiis, quae aliquem ex Apostolis habuerunt in primum Episcopum, in rehquis vero solum per quamdam imitationem, vel participationem, quam habent a Petro, non immediate a Christo. Ad verba Christi Matth. decimo octavo, jam dictum est solum fuisse promissiva. Modus autem quo talis potestas esset danda pastoribus Ecclesiae, ibi non declaratur. Unde, licet Episcopi habeant per Petrum potestatem, verissime in illos convenit, Quoscumque ligaveritis, etc., cum participatione, et distributione accommoda. heliqua testimonia immerito afferunt, quia non solum de Episcopis, sed etiam de omnibus superioribus, seu Praelatis inferioribus verum habent ; et suo modo etiam in magistratibus et principibus temporalibus, quamvis certum sit non immediate a Deo, sed per concessionem hominum habere suam potestatem : nam postquam illas habent, incipiunt esse ministri Dei, et ideo illis debetur obedientia.
23. Apostolatus fuit dignitas universalis jurisdictionis in totam Eocclesiam , ac proinde competit ei ferre leges, non sic vero episcopalis. — Ad secundum, patet responsio ex dictis ; concessa enim majori in bono sensu, negatur minor, quia potestas ferendi leges non est de ratione intrinseca muneris episcopalis secundum generalem rationem suam, secundum quam habet originem aliquam a jure divino, et ideo non est apta comparatio, quae fit ad dignitatem apostolatus; nam illa fuit dignitas universalis jurisdictionis respectu totius Ecclesiae, et ab ipso jure divino fuit determinata ad illum gradum perfectionis. Episcopalis autem dignitas quoad jurisdictionem non est ita de jure divino, nec habet ab illo certum modum potestatis, et consequenter nec institutionem, sed solum generale praeceptum instituendi et conferendi illam ; et hoc modo sufficienter explicantur verba Pauli: 7In quo vos Spiritus Sanctus posuwit Episcopos regere Fcclesiam Dei ; eo vel maxime quod etiam reges dicuntur regnare per Deum, et habere potestatem a Deo, etiamsi per homines immediate illiscollata sint regna : ita ergo licet Episcopi constituantur a Petro, verissime dicitur positos esse a Spiritu Sancto ad regendam Ecclesiam, quia haec est voluntas Spiritus Sancti, et non sine ipsius inspiratione et cooperatione fit. Reliqua quae ibi adduntur jam sunt expedita.
24. Ad tertium ex usu, respondetur, post Apostolos semper fuisse Episcopos creatos per homines, et non immediate a Christo, et accepisse suam potestatem mediante Pontifice summo aliquo mcdo, licet non semper fuerit idem modus servatus ; nam in principio nascentis Ecclesiae, licet Petrus sua auctoritate quamplurimos episcopatus erexerit, ut late refert Baron., ann. 44, n. 11, 27, et saepe aliis locis, tamen etiam alii Apostoli per potestatem sibia Christo concessam Ecclesias erigebant, et Episcopos in eis constituebant, ut de Paulo dictum est, et de se ipse testatur, et de Joanne Evangelista ait Hieron. de Scriptor. Eccles. : Totas Asie fundavit, revitque Ecclesias ; et Tertullian., lib. 4 contra Marcionem: Habemus ( inquit ) Joannis alumnas Hoclesias : nam etsi Marcion Apocalypsim ejus respuit, ordo tamen Epyiscoporum ad originem recensus, in Joannem stabit auctorem ; et de aliis similiter est notum, ac necessarium.
25. Ordo hierarchicus totus a Petro dependens.—Nihilominus vero credendum est omnes Episcopos ab Apostolis creatos habuisse successores, media Petri auctoritate, mediate, vel immediate ; nam ordo hierarchicus Episcoporum, Archiepiscoporum et Patriarcharum a principio Ecclesiae incepit, et quia in Ecclesia perpetuo erat duraturus, non sine auctoritate Petri institutus est, ut alibi, Deo dante, latius dicemus ; tunc ergo in Asia, et aliis regionibus remotioribus per electionem aliquam usu, et tacito consensu romani Pontificis fiebant Epis- copi et superiores Praelati, et fortasse Archiepiscopi confirmabant Episcopos, in Oriente et regionibus remotis, Patriarchae autem Archiepiscopos ; ipsi vero Patriarchae a principio fuerunt per Petrum instituti, et postea auctoritate Romanae Ecclesiae, vel modo aliquo ab illa praescripto constituebantur, et ad hunc modum semper potuerunt Episcopi mediate , vel immediate per romanum Pontificem creari; et licet per electionem, vel postulationem cleri aut populi fierent, potestas ipsa semper dabatur auctoritate capitis, vel per se, vel per alios operantes, quod usque hodie servatur in Ecclesia Catholica, semperque servatum fuisse credendum est ; nam, ut ait lrenaeus lib. 3, c.3: Ad Romanam EHocclesiam propter principaliorem principalitatem necesse est omnes convenire Feclesias, hoc est, omnes undique fideles ; quod, licet maxime de doctrina fidei verum sit, tamen etiam locum habet in his omnibus quae ad universale regimen, et graviores ejus actus pertinent, inter quos computatur creatio Episcoporum, ut tradit Gregor. in cap. Preceptum, dist. 12, et ibi Glossa et alii notant, et sumitur ex cap. Antiquis, 9, q. 3, quod sumptum est ex Epistola Athanasii ad Felicem Papam: unde etiam notat Glossa in cap. Quanquam, de Elect., in 6, quod de jure antiquo et dispositione Ecclesiae potestas conferendi episcopatum pertinet ad Papam, et notat Panormit. in cap. Verum, de Foro compet., n. 11.
26. Atque hinc tandem explicata et confirmata manet ultima pars assertionis, in qua dicebamus potestatem hanc Episcoporum originem habere a jure divino, et praeceptum Christi est, ut Ecclesia per Episcopos gubernetur, et quod a Papa vocentur in partem sollicitudinis, licet modus, determinatio, et collatio potestatis per arbitrium et prudens judicium Pontificum facta sit, et augeri, vel limitari possit ; ut autem haec omnia clariora fiant, et ad omnes singulares personas, quae leges ecclesiasticas ferre possunt melius applicentur, nonnulla peculiaria dubia in sequenti capite proponemus, et exponemus.
On this page