Caput 7
Caput 7
Utrum lex gratie sit perpetua et invariabilis.
1. De perpetuitate legis nove. — Non esse duraturam hanc legem perpetuo simpliciter. — Tribus modis, quantum ad praesens spectat, potest lex aliqua variari, scilicet, per abrogationem, diminutionem, vel per augmentum; et de his breviter dicendum est, incipiendo ab abrogatione, quoniam ex illa facile caetera constabunt ; et inde etiam explicabitur perpetuitas hujus legis, quae solum inquiritur juxta subjectam materiam. Certum est enim hanc legem non esse duraturam perpetuo simpliciter, id est, in aeternum, loquendo formaliter et in seipsa, quia solum est data pro hominibus viatoribus in Ecclesia militante : Ecclesia autem militans non durabit in aeternum, sed finem habebit in die judicii, et postea nulli erunt viatores; ergo nec lex ista amplius durare poterit, quia, destrueta republica et deficiente ejus statu, cessat etiam lex. Dixi autem formaliter et in seipsa, quia in effectu seu gratia in aeternum durabit, ut infra declarabo. Hie ergo agimus de propria lege praeceptiva, et de perpetuitate usque ad finem mundi, et de abrogatione illi contraria. Hic autem intelligitur quaestio aliter quam in praecedenti capite, scilicet, in ordine ad Deum, et non in ordine ad homines; nam de hominibus certum est nullam variationem ex dictis posse in hac lege facere. Non enim possunt illam augere, quia praeceptum divinum ferre non possunt, per humana autem praecepta non augetur lex divina; nec etiam possunt illam minuere, cum non possint in illa dispensare, quod minus est quam partem ejus omnino tollere, unde licet de dispensatione fuerint opiniones, de diminutione nullae sunt: et a fortiori, si homines diminuere non possunt hanc legem, multo minus poterunt abrogare. Inquiruntur ergo haec in ordine ad Deum, in quo non consideramus nunc absolutam potestatem, sed ordinatam, vel potius actualem institutionem ejus, et necessariam permanentiam seu durationem legis, saltem ex immutabilitate divinae voluntatis ac promissionis.
2. Legem novam perpetuo duraturam usque ad finem mundi. — Dicendum est ergo legem novam perpetuo duraturam esse usque ad finem mundi, ac subinde nunquam esse abrogandam, donec cesset Ecclesia militans et numerus praedestinatorum in gloria consummetur. Ita docet D. Thomas, quaest. 106, art. 4, et cum eo caeteri theologi, estque res certa. D. Thomas eam probat ex illo Matthaei 24: Non preteribit generatio hec donec omnia fiant, etc., adjuncta expositione Chrysostomi, hom. 68, ubi per generationem intelligit generationem fidelium, id est, Ecclesiam, quae duratura est donec judicium veniat, de quo ibi erat sermo. Et est probabilis expositio, quam habet etiam Chrysostomus in Imperfecto, et sequitur Theophyl.; tamen, quia non est certa, testimonium non probat conclusionem de fide. Clarior est promissio Christi Mat. 16: Tu es Petrus, el super hanc petram edifcabo Ecclesium meam, et porte inferi non praevalebunt adversus eam, quibus verbis promittit stabilitatem suae Ecclesiae usque ad finem mundi ; non potest autem Ecclesia durare sine lege, nec permanere in eodem statu sine eadem lege. Ut autem non dubitemus hoc fore implendum , promittit Christus Matth. 28: Foce ego vobiscum swm usque ad consummationem seculi. Confirmari hoc potest ex verbis Matthaei 14: Preedicabitur hoc Evangelium universo orbi, in testimonium omnibus gentiDus, el tunc veniet consummatio; nam, licet Chrysostomus illud intelligat de consummaüone excidii Hierosolymitani, communius et probabilius intelligitur de consummatione mundi, quae futura praedicitur post absolutam praedicationem Evangelii per totum mundum, ut exponunt Hieronym., Beda et alii. Intelligendum est autem de praedicatione efficaci, id est, de conversione totius mundi, ut supra D. Thomas exponit, ad 4; ergo praedicatio Evangelii, et consequenter lex evangelica duratura est usque ad consummationem mundi. Verum est Christum non dixisse consummandum esse mundum, statim ac fuerit praedicatum Evangelium in toto orbe, sed solum non esse consummandum mundum donec Evangelium in toto illo praedicetur; seu, ante con- summationem, futuram esse talem praedicationem, ut sentit Augustinus, epistola 80 ad Hesichium; hoc autem posset impleri, etiamsi multa tempora transitura essent inter universalem praedicationem Evangelii et consummationem mundi; et ideo hoc testimonium non est tam efticax sicut caetera; satis vero in eo significatur a consummata praedicatione Evangelii usque ad consummationem mundi, non esse futuram alterius Evangeli vel divinae legis praedicationem.
3. Secundo probatur assertio. — Secundo, probari potest assertio ex aliis locis, in quibus Testamentum novum dicitur aeternum : nam nomine Testamenti, ut saepe diximus, in Seriptura significatur lex : ergo lex nova est aeterna, sicut et Testamentum. Assumptum patet imprimis ex verbis consecrationis Calicis : HTic est, etc, novi et eterni Testamentà mystermm; nam licet particula illa eterni in Evangelistus non legatur, ecclesiastica traditio docet fuisse a Christo dictam, ut docuit Innocent III in eap. Cum Marthae, de Celebrat. missarum. Item Paulus Hebr. 13 sanguinem Christi vocat saanquinem Testamenti eterni ; et Apocal. 14 vocatur Evangelium etermun, quod sic appellatur, quia post illud non est futurum aliud, ut ÀAns. et Theod. exponunt. Confirmatur hoc, quia talis est lex quale sacerdotium : nam si, tramslato sacerdotio, necesse est ut legis translatio fiat, necesse est ut, perseverante eodem sacerdotio, eadem lex duret ; sed sacerdotium legis Evangelii est perpetuum ; ergo et lex. Minor habetur ex illo Psal. 109 : Tu es sacerdos in etermun secundum ordinem Melchisedec ; et ad majorem contestationem hujus immutabilitatis additur : Juravit Dominus et non penitebit eun, ut ponderavit Paul. ad Hebr. 7, et late exponit Aug. l. 1 contra advers. legis et Prophetarum, c. 20, et 17 de Civ., c. 17, ubi declarat hanc perpetuitatem non solum de sacerdotio prout per excellentiam convenit Christo, sed etiam de sacerdotio ab illo instituto, quod in Ecclesia permanet ad offerendum sacrificium panis et vini , quod fuit sacerdotium Melchisedec. Simile argumentum sumitur ex perpetuitate regni Christi promissa per Angelum, Luc. 1: Regnabit in domo Javob in eternum, et regni ejus non erit finis , et praedicta per Danielem, c. 2: In diebus regnorum illorun suscitabit Deus celi regnun quod in eternum non dissipabitur. Quod de regno Christi in Ecclesia militante recte exposuerunt ibi Maldon. et Pereira, 1. 2 et l. 8 circa finem, et de eodem aperte loquitur Michaeas cap. 4, ubi post promissionem legis novae subdit: Ambulabimus in nomine Dei nosiri in eteruum, el ultra ; etintra: Regnabit Dominus super eos in monte Sion, ex hoc nunc et usque in eternum. S1 regnum autem aeternum est, necesse est etiam ut lex sit aeterna, quia non potest regnum manere sine lege.
4. Objectio.— Statim vero occurrit objectio, quia etiam lex Judaeorum praedicta fuit aeterna, et nihilominus explicamus ibi non significari aeternitatem simpliciter, nec durationem usque in finem mundi : ergo simili modo poterunt dicta testimonia eludi. Respondetur negando similitudinem, quia longe diverso modo loquitur Scriptura de hac perpetuitate, ac de illa, ut de sacerdotio notavit August., quaest. 124 in Exod., ponderans verbum: Juravit Dominus, et non ponitebit ewmn ; nam illo significatur immutabilitas illius sacerdotii, et est consentaneum Paulo ad Hebr. 7; et idem significavit expressius Daniel, addens: Etregnum ejus alteri populo non tradetur ; etc.1 addit : Potestas ejus potestas eterna, quae non auferetur, et regmum ejus quod non corrumpetur. Sed hinc oritur alia objectio, quia haec intelligi possunt de regno Christi in coelo, et non in terra. Sic enim exposuerunt locum Danielis Theodor. ibi, et Tertullian. contra Judaeos in fine, et locum Michaeae Cyrill. ibi; imo et Paulus ita videtur interpretari aeternitatem sacerdotii Christi, ad Hebr. 7. Respondeo utrumque aperte docere in illis locis, scilicet, et regnum Christi duraturum in hoc mundo quamdiu mundus duraverit, et non esse cum mundo destruendum, sed in vera aeternitate consummandum. Et simili modo ibi permanebit sacerdotium quoad dignitatem excellentiae personae Christi, et quoad perpetuum effectum sacrificii ejus, qui a Paulo ad Hebr. 9 aeterna redemptio vocatur. Et cum eadem proportione lex gratise proprie ac formaliter sumpta, ut est lex viatorum, durabit usque ad finem mundi, ibi autem finietur : nam cum fundetur in fide et caeremoniis sacramentorum, non habet locum extra statum viae, quia quoad hoc imperfecta est, et ideo evacuabitur cum venerit quod perfectum est. Eminentiori autem modo dici potest mansura in gratia consummata et in lege gloriae, quae non erit alia nisi lex amoris, seu voluntas Dei clare visi et perfecte dilecti, cum aeterna immutabihtate.
5. Ultimo potest assertio ratione declarari, quia duobus modis potest lex abrogari, scilicet, vel mere negative, auferendo illam, vel ferendo aliam quae alteram excludat : neutro autem modo abroganda est lex nova durante mundo. Non quidem primo modo, quia non potest durare in mundo Ecclesia militans sine ulla lege Dei, esset enim hoc conira divinam providentiam, et contra rationem ipsius Ecclesiae, quia per fidem constituitur, et non potest esse sine sacramentis per quae illam fidem profiteatur. Neque etiam posteriori modo; nam vel haec lex abroganda esset per aliam minus perfectam, et hoc per se est incredibile, et alienum a Christi providentia ; vel per aliam perfectiorem, et hoc repugnat perfectioni hujus legis; nam pro capacitate status viae nulla lex potest perfectius conjungere hominem cum Deo, vel per notitiam fidei, vel per dilectionem gratiae, et charitatis, vel per religiosum cultum, per sacrificium infinitae dignitatis, et per sacramenta sanctificationis efficacia. Item, ex parte Christi, non potest expectari lex a sapientiori vel digniori legislatore lata, neque etiam expectari potest alius mediator inter Deum et hominem praeter Christum, nec alia lex potest perfectius conjungere homines ipsi Christo, aut eos copiosius sanctificare per Christum quam haec lex gratiae. Nam in hac lege jam ipse Christus praesens adest, et non speratur venturus, sicut in lege veteri ; et licet expectemus illum venturum judicem, inde potius concluditur inter hanc legem et Christi judicium non interventuram aliam legem. Et propterea tempus hujus legis vocatur in Scriptura novissimum, seu ultimum, 1 Joann. 2: Novissima hora est, Michaeae 4, Actor. 2, quia, scilicet, est tempus ultimae legis, quae duratura est donec transeamus ad statum gloriae. Dicitur etiam hoc tempus plenitudo temporum ad Galat. 4, quia in eo impleta est promissio Messiae, a quo data est lex cum plenitudine Spiritus sancti ab eodem promissa, et ideo nulla lex superest ab Spiritu sancto expectanda, ut conira aliquos haereticos explicuit D. Thomas, d. a. 4, ad 2 et 3.
6. Hinc infertur primo.—Atque hinc ulterius colligitur secundam mutationem, quae est per diminutionem, non habere locum in hac lege, quia haec diminutio esset quaedam partialis abrogatio: ergo non habet locum in hac lege, quia quoad hoc eadem est ratio de tota lege et de qualibet parte, ut probant omnia adducta in superiori assertione. Nam perpetuitas simpliciter est promissa, vel praedicta de hac lege; et cum nihil sit exceptum, de omnibus partibus ejus intelligenda est, nec potest fieri exceptio sine magno errore, maxi- me cum nulla sit major ratio de una parte quam de alia. Ratio vero a priori est, quia Christus, lator hujus legis, summa sapientia praevidit quid esset opportunum hominibus ad salutem, et ad perfectionem ejus consequendam : atque eadem sapientia et ordinatissima providentia ea tantum sua lege praecepit, quae omni tempore et loco essent suae Ecclesiae convenientia, et regulariter observari possent, et ideo omnia sua praecepta tulit, ut aeque perpetua et immutabilia, quia nunquam futurum erat conveniens illa minuere, vel mutare. Reliquas autem leges, quas interdum mutare oportet, per se ferre noluit, sed Ecclesiae suae commisit.
1. Infertur secundo. — Unde obiter colligitur nullam consuetudinem hominum praevalere posse contra hanc legem ad abrogandum aliquod praeceptum ejus, tum quia nec tota Ecclesia potest in tali consuetudine conspirare : nam esset valde turpis et aliena ab Ecclesiae sanctitate ; et licet contingeret introduci in Ecclesia particulari, non valeret, juxta cap. ultim. cum aliis de Consuet. Extra, et in 6; tum etiam quia humana consuetudo non excedit vires humanae voluntatis, seu humanarum voluntatum ; non possunt autem omnes voluntates hominum simul sumptae divina voluntati resistere, vel aliquid revocare eorum quae ipse statuit. Eo vel maxime quod etiam lex humana non abrogatur per contrariam consuetudinem, nisi ex tacito consensu legislatoris: non potest autem praesumi vel fingi Deum, propter consuetudinem hominum, ita connivere ut velit aliquod praeceptum suum abrogari. Et ideo merito dixit August., l. 3 Confession., c. 8: Cum Deus aliquid contra morem aut pactum quorunlibet jubet, et si nunquam ibi factum est, faciendum est, et si omissum est, instaurandum est, etc.
8. Ultimo infertur. —Ultimo colligitur tertiam etiam mutationem per augmentum alicujus praecepti non habere locum in hac lege divina ; ratio est, quia a principio habuit totam suam perfectionem. Probatur, quia auctor ejus non indiguit discursu temporum aut experimento ad totam legem suae Ecclesiae convenientem praeconcipiendam : ergo ex parte ejus non erat necessaria illa successio in augmento hujus legis. Nec etiam fuit necessaria ex parte hominum quibus lex danda erat, nec etiam ex parte rerum, quia semper futura erat eadem Ecclesia, cum eadem fide, eodem sacrificio, eisdem sacramentis, et eodem re- gimine, quatenus a jure divino pendet: ergo nulla ratio augmenti in hac lege, ut divina est, cogitari potest. Unde licet in principio institutionis Christus Dominus cum successione quadam illam tulerit, ut sese captui recipientium accommodaret, prius tamen quam in coelum ascenderet illam consummavit, ritus omnes substantiales sacrificii et sacramentorum tradendo, vanumque esset aliud sacrificium vel sacramentum in hac Ecclesia expectare. Et similiter monarchiam in hac Ecclesia constituit, et omnia praecepta sua in Ecclesia perpetuo observanda Apostolis significavit, juxta illud Matth. ult : Docentes eos servare omnia quecumque mandavi vobis.
9. Objectio. —Responsio. —Dices : saltem in praeceptis fidei videtur posse esse augmentum, quia discursu temporum crescit Ecclesia in aliquarum fidei veritatum cognitione. Hespondetur : veritates fidei necessarie ad salutem semper fuerunt notae Ecclesiae Christi, licet circa illas vel circa alias in eis inclusas, possit esse in Ecclesia magis vel minus distincta cognitio pro temporum varietate. In quo fortasse summum gradum perfectionis habuit in Apostohs, juxta ea quae traduntur in materia de fide. Tamen licet daremus aliquod augmentum fieri interdum in Ecclesia quoad cognitionem fidei, non propterea augerentur praecepta positiva hujus legis divina, quia nunquam crescit obligatio credendi plura vel pauciora ,explicite, prout est necessarium ad salutem : altera vero obligatio credendi aliquid, quae interdum nascitur ex sola majori cognitione vel propositione fidei, non positiva sed quasi naturalis est, ut supra declaravi. Atque hoc modo sapientes teneri possunt ad plura credenda explicite quam rudes, cum tamen lex gratiae eadem sit respectu omnium. Denique posset fieri alia objectio, quia Ecclesia ipsa augetur et minuitur, et varias mutationes recipit pro diversitate temporum vel locorum; cur ergo non idem accidet in lege? Sed hoc difficultatem non habet, quia illa mutatio non pertinet ad ipsam legem, sed ad legis observantiam, quae pendet ex libera hominum voluntate, quae facile mutatur, et praesertim pendet ex divina gratia, quam diversis locis aut temporibus Spiritus sanctus dividit prout vult ; lex autem pendet ex sola Dei voluntate, quae eadem semper est in ferendis praeceptis hujus legis, et ideo licet mutentur mores hominum, lex non mutatur, ut recte D. Thomas articulo quarto declaravit. CAPUT VII. UTRUM LEX NOVA SIT PERFECTIOR VETEBI.
1. De perfectione legis nooe. — Duo supponenda. — Hanc comparationem late explicuit D. Thomas 1. 2, tota quaest. 107, ubi moderni scriptores multa etiam de illa tradunt, et plura Soto in 4, dist. 2, quaest. 1, art. 4; et Salmer., itom. 5 in Evangel., tract. 1, et super epist. ad Romanos, c. 3, disp. 20; Bellarmin., libr. 4 de Verbo Dei, c. 18; copiosius Barradas tomo 1, lib. 1, per sexdecim prima capita. Si vero considerentur ea quae de utraque lege hactenus tractavimus, in eis fere omnia contnentur quae ad praesentem comparationem pertinent. Et ideo breviter suppono, quod D. Thom. supra tractat, art. 1, has duas leges esse distinctas, quod in lib. 1 a nobis probatum est, et ex dictis in his duobus ultimis est satis declaratum. Deinde suppono legem novam esse perfectiorem veteri, quod est de fide certum : nam id satis aperte docet Paul. ad Hebr. T, 8 et 9, et satis colligitur ex Jerem. 31. Ut autem declaretur in quo hic excessus consistat, distinguenda sunt in lege gratiae illa duo quae D. Thom., q. 106, art. 2, distinguit, scilicet, propria praecepta, seu documenta, et spiritum gratiae et virtutis ad illa implenda, quae duo etiam sunt data hominibus tempore legis veteris, et ideo, ut recte fiat comparatio, debent leges illae, ut praeceptivae, inter se, et gratiae, item inter se conferri, alioqui non erit formalis et proportionata comparatio. Et ideo censeo non satis explicari hunc excessum, dicendo legem gratise esse perfectiorem, quia per antonomasiam significat spiritum gratiae, qui perfectior est quam lex ut praecipiens : nam hoc modo lex gratiae etiam est perfectior se Ipsa, si sumatur pro spiritu gratiae quem confert , et ad sua praecepta vel documenta comparetur : oportet ergo, ut dixi, duas illas partes cum proportione comparare.
2. Prima conclusio. — Dico ergo primo: lex gratiae quoad spiritum gratiae longe excelluit statum legis veteris, etiam quantum ad gratiam, quae ad illam implendam in illo conferebatur. Probatur: nam in tribus praecipue vel quatuor excedit quoad hanc partem lex nova. Primo, quia ex vi sui status et sui proximi legislatoris habet hunc gratiae spiritum, quia data est per Christum, qui simul fuit redemptor et legislator, quam praerogativam non habuit lex data per Moysem. Dices Moy- sem non fuisse auctorem illius legis, sed Deum, qui est principalis auctor gratiae ; ergo etiam illa lex dici potest habuisse gratiam ex vi sui auctoris, et ratione talis status. Respondetur negando consequentiam, quia humana natura per originale peccatum facta est indigna omni gratia, et ideo quamdiu redemptorem praesentem non habuit, non habebat, secundum illum statum, unde gratiam obtineret ad quamcumque legem implendam. Quia juste Deus decreverat nullam gratiam hominibus lapsis dare, nisi propter meritum ejus, qui totam naturam redimeret, et ideo omnis gratia quae data est ante adventum Redemptoris non erat ex vi illius status, sed ex benigna providentia Dei, per anticipatam solutionem meriti Christi praevisi. Et ob hanc aausam, non satis est quod Deus esset auctor legis et gratiae, quia ad legem dandam non erat necessarium meritum Redemptoris, sicut semper fuit ad collationem gratiae. Lex autem gratiae lata est ab ipsomet Redemptore, qui jam pretium omnis gratiae persolvit, et ideo lex speciali modo habet sibi conjunctum spiritum gratiae, quo cultores ejus justificantur et vires accipiunt ad ipsam implendam. Et hanc differentiam maxime intendit Paulus in suis Epistolis ad Romanos, ad Galatas et ad Hebraeos.
3. Secunda excellentia legis novae. —Et hinc sequitur secunda excellentia hujus legis, quia spiritus gratiae abundantius et copiosius in illa confertur, quam daretur ante Christi adventum, ut supra probatum et declaratum est; intelligendum est enim ex vi status et quasi ordinariae legis, et sic est differentia clara in Scripturis , ut ex consequentibus constabit. Hoc vero non impedit quominus aliquibus hominibus singulariter electis Deus tunc contulerit abundantiam spiritus, ut per se constat. Tertia excellentia est, quia in hoc statu confertur gratia non tantum ex opere operantis, sed etiam ex opere operato, idque non uno tantum modo, sed septem , per septem sacramenta, quae sunt veluti septem perennes fontes gratiae Christi, de quibus Isaias, capite duodecimo praedixit? Haurietis aquas de fontibus Salvatoris ; ubi notat Hieronymus positum esse nomen JESU, ne putaretur alium esse praeter eum quem Gabriel Virgini premuntiavit ; ipse autem per fontes Salvatoris doctrinam evangelicam intelligit, in qua lex gratiae continetur, et ita in idem recidit, quia magna pars legis evangelicae est de Sacramentis. Et quidem illa satis commode dicuntur fontes gratia et Salvatoris, quamvis tota etiam lex et doctrina evangelica possit dici fons gratiae, propter abundantiam gratiae in ea promissam, juxta verbum Christi Joannis quarto : Qui biberit de aqua quam ego dedero ei, fiet in eo fons aquae salientis in vitam eternam ; et capite septimo : Qui crediderit in me , sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus emibunt aguae vive. Hoc autem dixit (exponit Joannes) de spiritu, quem accepturi erant credentes in eum. In lege autem veteri nulla gratia dabatur ex opere operato, ut supra dictum est, et si aliqua dabatur ad imitationem ejus, erat in uno tantum sacramento, et solum pro parvulis, et quasi ad subveniendum urgenti necessitati, ideoque non ex speciali privilegio illus legis, sed ex generali providentia Dei erga genus humanum a principio sui lapsus. Ac cenique etiam illa gratia minus perfecta erat quam ea quae pro simili remedio in lege nova confertur.
4. Quarta excellentia a Soto addita. — Quartam excellentiam addidit Soto supra, in sexta et septima excellentia legis gratiae quas ipse ponit, nimirum, quod in hac lege gratia constituit absolute et simpliciter Dei filios adoptivos, et ideo absolutum et completissimum nomen gratiae meretur, quod (inquit) gratiae legis antiquae in hac sublimitate non competebat, quia non plene et perfecte merebantur justi illius temporis nomen filiorum Dei. Quam praerogativam legis novae probat ex Paulo ad Rom. 8 dicente : "Non accepistis spiritum servitutis in timore, sed accepistis spiritum adoptionis Dei" ; et ad Galat. 4: "Cum essemus parvuli, sub elementis mundi hujus eramnus servientes ; at ubi venit plenitudo temporis, misit Deus filium suum factum sub muliere, factum sub lege, ut adoptionem filiorum reciperemus". In quibus locis significat Paulus adoptionem filiorum esse propriam praerogativam legis novae; cui consonat illud Joan. 1: "Dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine ejus, et ex Deo nati sunt", quod est proprium legis novae, in qua, et fides Christi explicita, et nativitas spiritualis per Baptismum omnibus injungitur. Unde sancti Patres, Chrysost. Ambros., Theophyl. et August. his locis, et alii quos refert Barradas tom. 1, lib. 1, c. 7, et Leon. Castro in illa verba Isai. 1: "Filios enutrivi et exaltavi", dicunt Judaeos non proprie, sed figurate tantum interdum vocari filios Dei, quod Castro ipse sequi videtur sine illa interpretatione.
5. Verumtamen, licet sensus istorum auctorum catholicus sit, modus loquendi vitan- dus est, ut notant Barradas supra et Medin. 1, q. 107, art. 1; Vasq., d. 183, c. 2. Sit igitur certum justos veteris Testamenti fuisse vere justos et sanctos, ut passim Scriptura eos nominat : imo Paulus ad Rom. 4 Abraham proponit tanquam exemplar justificationis, quae fit per veram justitiam et gratiam; et ad Hebraeos 11 seriem refert insignium justorum, et qui ante legem et sub lege fuerunt; et incipiens ab Abel, dicit per fidem testimonium esse subsecutum quod esset justus. Unde fit gratiam datam sub lege fuisse etiam veram gratiam ejusdem rationis, cum gratia, quae in novo Testamento datur, sicut et gloria quam nunc habent Sancti utriusque Testamenti ejusdem rationis existit. Ex quo ulterius concluditur gratiam contulisse antiquis justis veram adoptionem, quia haec filiatio intrinsece sequitur ad veram sanctificationem per gratiam. Item quia etiam illa gratia habebat adjunctam repromissionem aeternae haereditatis, ut testatur Paulus ad Hebr. 11, per quam promissionem consummatur adoptio. Atque ita passim Scriptura vocat illos justos filios Dei, Sapient. 12 et 16, Deut. 32, et aliis similibus locis. Nec possunt haec per figuram tantum seu mctaphoram exponi, cum Scriptura possit proprie intelligi, imo cum sermo historicus dogmata fidei proponens verborum proprietatem requirat. Neque etiam obstat quod nomen filiorum Dei interdum tribuatur toti populo Judaeorum, in quo erant multi improbi, quia usiiatum est in Scriptura totam communitatem vocare a majori vel meliori parte; vel etiam ita appellantur quia hoc profitebantur, et illud consequi poterant, si per eos non obstaret: unde expresse Paulus, ad Rom. 9, loquens de Israelitis fratribus suis, ait : "Quorum adoptio est filiorum et gloria". Itaque certissimum est gratiam datam in lege veteri fuisse simpliciter et absolute gratiam; tum quia gratis dabatur, tum etiam quia gratum et acceptum Deo hominem reddebat. Et consequenter est etiam certum, justos illius temporis fuisse absolute et simpliciter filios Dei adoptivos, quia jam accepti erant ad regni haereditatem quam postea suo tempore assecuti sunt.
6. Cur Patres antiqui dicuntur habere statum sercvorum. — Dicuntur autem nihilominus illi Patres antiqui habuisse statum servorum, propter tria praecipue. Primo, propter onera legis, ut testatur Augustin. contra Adimantum, cap. 16, dicens: in veteri Testamento erant onera sercorum. Idem habet Chrysosto- mus ad Roman. octavo, homil. decima- quarta, dicens litteram legis vocari spiritum servitutis, et rationem reddens subjungit: Zlenim supplicia illos e vestigio excipiebant, et merces statim sequebatur, etc. Atque hoc manifeste voluit Paulus ad Galat. 4, dicens: "Quanto tempore heres parvulus est, nihil differt a servo, cum sit Dominus omnium, usque ad praefinitum tempus a Patre ; sic et nos cum essemus parvuli", etc. In qua similitudine aperte supponit Israelitas fuisse filios Dei, parvulos autem quoad imperfectionem status, et ideo instar servorum legem accepisse, sub qua custodirentur tanquam sub paedagogo, sicut capite tertio, in fine, dixerat legem fuisse paedagogum illius populi, paedagogus enim non solet dari servo, sed filio parvulo. Atque hinc sequitur secundum, in quo ille status servitutis consistebat, scilicet, quia homines sub lege viventes, quantum erat ex vi ejus, ducebantur spiritu timoris qui est spiritus servorum, potius quam amoris qui est spiritus fiiorum. Et hoc maxime intendit Paulus in dicto loco ad Rom. 8, cum dicit: "Non accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus Abba Pater", ubi bene ita exponit Ans. et idem sensit Augustinus, ubicumque distinxit legem veterem et novam per amorem et timorem, quam esse brevissimam et certissimam differentiam dixit lib. contra Adimantum, c. 17, et 1. 1 de Moribus Eccl., cap. 28. Pertinet etiam ad hunc spiritum servitutis, quod lex illa inducebat ad sui observationem propter retributiones temporales, quasi propter mercedem servilem, ut Chrysost. supra ponderavit. Et inde etiam timor fiebat magis servilis, quia erat magis de amissione temporalium bonorum, et de poenis temporalibus quae lex comminabatur, quam de poenis aeternis.
1. Tertia conditio allius servilis status. — Tertia conditio illius servilis status addi potest, quia tunc gratia non introducebat in regnum coelorum, nec aperiebat januam regni, durante statu illius legis, ut declarat Paul. ad Hebr. 9 et 10. Propter quod dixit Hieronym., epistol. 120 ad Dardanum, sanguinem Christi clavem esse Paradisi; et Cyrillus 10 Thesauri, cap. 4, ait Christum de se dicere: Hgo sum ostiwmn, quia per ipsum natura nostra novum iter facere docta est, et quasi per portam quamdam coelos ingreditur; et alia tradit D. Thom., 3 part., quaest. 49, art. 5, ubi id explicuimus, et latius disp. 42 illius tomi. Sicut enim parvulus, quamdiu non est aptus ut in haereditatem introducatur, dicitur esse quasi servus, ita justi illius temporis, sive viventes, sive jam mortui sub lege, dici possunt fuisse in quodam statu servitutis, quia pro tunc non erant apti ad seternam haereditatem adeundam. Et hanc maxime rationem consideravit Soto, ut adeo diminueret rationem vel perfectionem illius gratiae et filiationis, ut haec nomina illis absolute denegaverit : quia cum gratia faciat hominem acceptum ad gloriam, illa quae non facit undique acceptum pro aliquo statu, videtur esse gratia secundum quid. Et revera potest haec quarto loco poni inter differentias utriusque Testamenti, et eorum gratiarum, non tamen cum illa exaggeratione. Quia gratia Testamenti veteris etiam faciebat simpliciter acceptum ad haereditatem aeternam, et de se tollebat omne personale impedimentum gloriae, tam proveniens ex peccato actuali, quam ex originali, ut erat proprium talis personae: non tollebat autem impedimentum proveniens ex lapsu totius naturae, pro qua nondum erat satisfactum. Hoc autem impedimentum erat veluti extrinsecum, et ideo non minuebat rationem et perfectionem gratiae in se spectatae, et multo minus poterat constituere analogiam in gratiae nomine, et ideo negari non potest quin illa simpliciter fuerit et appellari debeat gratia. Et idem est de filiatione, quia dilatio temporalis haereditatis, ex aliquo defectu extrinseco vel accidentario proveniens, non minuit veritatem filiationis adoptivae, neque appellationem ejus. Nam etiam nunc justus qui vel nondum plene satisfecit pro mortalibus peccatis, aut venialia habet peccata, secundum praesentem statum non est aptus ad introitum regni, et si in illo moriatur, detinebitur et purgabitur priusquam haereditatem accipiat, et nihilominus simpliciter est filius Dei adoptivus, etiamsi illud impedimentum sit magis personale ac proprium quam esset olim impedimentum totius naturae.
8. Loca Pauli ex dictis explicata. — Loca igitur citata ex Paulo ex dictis satis explicata sunt, quia in loco ad Romanos non adoptionem secundum se spectatam, sed ut conjunctam spiritui adoptionis et filiorum, ponit ut specialem praerogativam novi Testamenti. In loco ad Galatas, non de substantia, ut sic dicam, filiationis, sed de statu, seu conditione servili loquitur ; imo expresse affirmat filiationem adoptivam Dei fuisse in veteri Testamento, statum vero fuisse puerorum et servi- tutis. Et in eodem sensu dicit ibidem nos nunc accepisse adoptionem filiorum, utique conjunctam cum statu et spiritu filiorum, in quo clamamus Abba Pater. Et in eodem sensu concludit de justo: Jtaque jam non est servus, sed. filius, scilicet, quoad statum et spiritum servitutis: nam quoad substantiam non potest justus non esse servus Dei. Et eodem modo potest exponi locus Joannis; ab initio enim mundi data est hominibus potestas filios Dei fieri, tamen per Christum data est peculiari modo quoad statum, et quoad spiritum ; hcet hic locus aliter possit etiam exponi, ut statim dicam,
9. Exponuntur Patres. — Patres autem, qui interdum dicunt illam antiquam filiationem fuisse figuralem, pie possunt exponi ut solum id dixerint propter imperfectionem illius status; vel fortasse melius in populo Israelitico distingui potest duplex filiatio, sicut duplex justitia. Una legalis, altera spiritualis; una ex lege, altera in lege, vel sub lege. Prior consistit in promissione, et quasi adoptione illius populi ad Israeliticum regnum in terra promissionis, sub peculiari cura et protectione Dei, prout eleganter describitur a David Psal. T1, et Psalm. 104 et 105. Haec ergo merito dicitur filiatio figuralis, et de hoc loquuntur Chrysost., et Theophyl. et OEcumen. super dicta loca Pauli et Joann.; et Cyr., lib. 1in Joan., cap. 14. Qui tamen non negant in eisdem Judaeis filiationem spiritualem per gratiam, sed illam ibi non commemorant, quia non erat ex lege: imo qui illam habebant, ad legem gratiae, ut sic, pertinebant,:ut supra ex Augustino diximus, et accommodate ad hoc explicat lib. 2 contra duas epistolas Pelagian., cap. 4.
10. Secunda conclusio. — Dico secundo : lex nova, etiam quoad praecepta et documenta, longe perfectior est lege veteri. Conclusio est communis, et eodem modo certa, ut sumitur ex eisdem locis ad Hebraeos 7 et sequentibus, et ex diverso modo quo ubique Paulus loquitur de lege et de Evangelio. Hic autem excessus perfectionis legis novae in multis consistit, quae ex omnibus tractatis in hoc libro et praecedenti facile colligi possunt, discurrendo per causas, effectus, et proprietates utriusque legis. Primo ergo perfectior est lex nova in fine, quia, licet utraque lex ordinaverit homines ultimate ad felicitatem aeternam, tamen lex noya immediatius, plenius et efficacius. Unde etiam excedit in fine proximo, quia totus finis hujus legis est maxime spi- ritualis, scilicet, destructio peccati, et perfecta sanctificatio , et cum Deo conjunctio: lex autem vetus proxime versabatur, magna ex parte, circa temporalia, et intendebat felicitatem et pacem externam reipublicae, cum justificatione etiam legali, quamvis per haec remote et modo imperfecto intenderet spiritualem finem. Atque huc spectat quod lex nova est finis veteris, ut infra dicam.
11. Secundus excessus legis novae. —Secundo, excedit lex nova ex parte efficientis : nam lex vetus per Moysem, nova autem per Christum Deum hominem data est. Quam exaggerat Paulus ad Hebraeos 2, considerans illam legem non tantum ut datam per hominem, sed etiam ut datam per Angelos. Quanto enim Christus melior est Angelis effectus (ut idem dixerat cap. 1), tanto sermo et lex Christi dignior est sermone Angelorum et lege per illos data. Dices : utriusque legis auctor est Deus, Angeli vero et Moyses tantum fuerunt organa. Respondetur ex hac parte inveniri quamdam aequalitatem, praerogativam autem legis novae esse quod non solum est a Deo, ut Deus est, sed etiam ut est homo, unde etiam habet ut non solum sit data per Christum ut promulgatorem, sed etiam ut legislatorem, per voluntatem humanam. Et ita haec lex quasi duplici titulo est divina, scilicet, quia est a voluntate divina, per essentiam, et alia voluntate Dei per communicationem idiomatum, seu deificata per unionem hypostaticam. Ex quo mirum in modum augetur dignitas hujus legis, saltem extensive per plures respectus moraliter dignificantes. Et non parum auget hunc posteriorem respectum, quod proximus auctor hujus legis simul fuit redemptor illorum quibus legem tradebat. Nam ex his omnibus titulis major quaedam obligatio oritur quam ex alia lege Dei per puras creaturas tradita, quod significavit Paul. in verbis illis ad Hebr. 2: S enim qui per Angelos facius est sermo , etc., quomodo nos ejffugiemus, si tantam negleaerimus salutem , qua cum initiumn accepisset narrari per Dominum, ab ecis qui audierunt, in nos confirmata est, etc.
12. Tertius excessus legis nove. — Tertio, excedit lex nova ex parte materiae, seu ex rebus traditis, ac praeceptis. Quae differentia colligi potest imprimis ex legislatoris excellentia, sive lex nova ad Christum, et vetus ad Moysem vel Angelos conferantur, sive utraque ad Deum. Nam per se verisimile est altiorem doctrinam et legem voluisse Deum tradere per filium, quam per ministros, ui notavit Ribera circa dicta verba Pauli ad Hebraeos 2, et idem significavit Paulus cap. 1 dicens: Multifariam multisque modis olim Deus loquens Patribus in Prophetis, novissime locutus est nobis in filio, etc. Deinde idem ostendi potest discursu facto superius circa materiam legis novae. Si enim spectemus materiam fidei, longe perfectior fides in hac lege praecepta est : nam in ea sunt revelata profundissima Dei mysteria, tam ut Deus est quam ut est homo, quorum explicita fides toti Ecclesiae commendata est : in lege autem veteri, et pauciora mysteria sunt communiter revelata, et fide implicita illorum ad salutem sufficiebat. Et ideo, inter alias causas, interdum vocat Paulus legem novam legem fidei vel fidem, veterem autem vocat legem factorum, vel legem simpliciter, ut ad Romanos tertio, et ad Galatas tertio, quia lex noya abundat mysteriis fidei, et in illa maxime fundatur, licet aliqua etiam opera praecipiàt , vetus autem lex abundabat praeceptis operum, licet aliquam fidem simul exigeret. Deinde in materia morali licet sit quaedam aequalitas quoad substantiam (ut sic dicam) praeceptorum moralium, excedit tamen lex nova in majori eorum declaratione, et exacta intimatione, et praeterea quia consult multa quae ad perfectiorem observantiam pertinent. Denique in materia caeremoniali infinitus (ut sic dicam) est excessus, tum ratione sacrificii infiniti valoris, tum ratione sacramentorum continentium gratiam Christi, quae omnia satis supra explicata sunt.
13. Quartus eacessus legis novee.—CQuarto, excedit etiam lex nova ex parte formae, quia non est scripta in lapidibus vel membranis, sed in mentibus et cordibus hominum, per verbum proprium ipsius Dei hominis, cooperante Spiritu sancto per abundantiam spiritus et interioris illuminationis, ut supra late declaratum est. Et ad hunc excessum pertinet differentia promulgationis : nam promvlgatio suo modo pertinet ad complementum sensibilis formae legis. Excessit autem promulgatio legis novae. Primo, in prodigiis et signis quibus facta est: nam omnia indicabant plenitudinem Spiritus sancti et amoris, cum in promulgatione legis veteris omnia signa fuerint timoris et terroris, quibus ostensa est diversa qualitas et perfectio utriusque legis, ut Sancti expendunt, quos in superioribus satis citavi. Secundo, excessit promulgatio legis novae in loco, quia vetus, in deserto et in monte quodam, privato populo data est; nova vero, in civitate regia, et in metropoli, ut sic dicam, fidelis populi qui tunc erat, congregatis diversarum nationum hominibus praedicari coepit, et postea per universum mundum consummata est. Unde tertio considerari potest excessus in modo, quia lex vetus, in uno tantum sermone, illi populo proprio tradita est, non vero cum dono linguarum, ut simul inciperet praedicari omni nationi quae sub coelo est.
14. Quintus excessus. —Sexta excellentia.— Septima. —Octava. —Quinto, excedit lex nova in virtute et efficacia sanctificandi, quam differentiam ubique tradit Augustinus, tanquam praecipuam, et virtute continentem caeteras, ut patet ex toto libro de Spiritu et littera, et lib. 1 de Gratia Christi, c. 19, et lib. de Natur. et Grat.. cap. 57, et libro de Continent., c. 3, et aliis innumeris locis. Communiter autem explicatur hic excessus magis ex parte gratiae quam ex parte legis, ut praeceptivae. Verumtamen licet hoc redundet etiam in perfectionem ipsiusmet legis, quia conjunctio cum gratia pertinet ad excellentiam ejus, et ad facilitatem et suavitatem, ut infra dicam, nihilominus lex nova, ut praeceptiva, participat in suo genere quamdam gratiae effieaciam, maxime ratione sacramentorum quae praecipit, et promissionum quas includit, quam virtutem lex vetus non habuit, ut supra late declaratum est. Unde huc etiam spectat sexta excellentia legis novae in promissionibus, quia sunt maxime spirituales et de bonis aeternis, cum tamen in lege veteri uerint temporales, quae differentia frequens est in theologis et Patribus; supra tamen explicata est ubi eos allegavimus. Et huc etiam referenda est septima differentia in comminationibus, quae in lege veteri ordinarie erant de suppliciis temporalibus, et corporali morte, raro autem fiebat explicata comminatio eterna poena; in Evangelio autem e converso, ut ostendunt illa verba Christi: NVolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere, sed potius timete eum qui potest et corpus et animam perdere in gehenna, Matth. 10. Denique ad hoc caput pertinet differentia utriusque legis in modo inducendi subditos ad sui observationem ; nam lex vetus per timorem valde servilem, et quasi humanum, lex autem nova maxime per amorem homines inducit, non omisso ü- more altioris ordinis, magisque divino. Quae excellentia circa priorem assertionem hujus capitis satis declarata est.
15. Noua excellentia.—Decima.— Undecima. —Nono, excedit lex nova veterem in proprietate universalitatis, ex parte locorum et personarum, quia lex vetus pro solo Judaeorum populo, nova vero pro omnibus hominibus et universo orbe data est: utrumque enim in superioribus ostensum est, et constat universalitatem legis ad ejus excellentiam pertinere. Similis est decima excellentia, sumpta ex alia proprietate immutabilitatis ac perpetuitatis hujus legis. Nam licet lex vetus prius data sit quam nova, illud tamen nec ad excellentiam pertinuit, nec est signum ejus, quia imperfectiora solent esse generatione priora, sicut dispositio praecedit formam, atque ad hunc modum praecessit lex vetus novam. At vero perpetuitas rei, postquam in suo esse producta est, ad perfectionem ejus pertinet : et hoc modo excelluit lex nova supra veterem, ut in superioribus late explicatum est. Addi etiam potest undecima excellentia ex alia legis Dei proprietate, quatenus immaculata dicitur. Nam licet haec proprietas etiam in lege veteri inventa fuerit, majori tamen perfectione in nova, quia sicut utraque fuit sancta et spiritualis, et nihilominus lex nova est sanctior et spiritualior, ut ex omnibus dictis satis constat, ita, licet utraque sit immaculata , nihilominus nova potest esse purior et magis immaculata. Consistit autem hic excessus in duobus. Primo, quia nullam permissionem vel dispensationem concedit in his quae rectae rationi non consonant, sicut lex vetus interdum faciebat. Secundo, in consiliis perfectionis, praesertim virginitatis: nam in lege veteri quodammodo praeferebatur conjugium virginitati, quia homines illius status procreationi filiorum praecipue vacabant : in hac autem lege praefertur virginitas, tanquam aptior ad vacandum Deo et ad perfectionem animae obtinendam, quae per hanc legem maxime intenditur, ideoque purior et immaculatior est.
16. Duodecima excellentia. — Duodecima excellentia legis novae sumitur ex alia proprietate quam illi tribuit Christus Matth. 11 dicens : Jugum meum suave est, el onus meum leve ; e contrario vero lex vetus adeo onerosa fuit, ut de illa dixerit Petrus Act. 15: Quam nec nos nec Patres nostri portare potuimus, et pluribus aliis testimoniis hanc differentiam confirmat Cypr. l. 3 ad Quirinum, cap. 119. Nihilominus tamen non caret aliqua diffticultate: hae duae leges videntur in hoc se habere tanquam excedens et excessum, et non est facile judicare quae simpliciter excedat in onere et difficultate. Si enim consideremus externa opera, et corporalem laborem ac exercitationem, sine dubio fuit multo onerosior lex vetus, quia plurimas caeremonias sacrificiorum, sacramentorum, et aliarum observantiarum praecipiebat, et praecipue circumcisionem carnis, quae valde erat austera. Item lex zelotypiae et similes valde difficiles erant: lex autem nova ex his exterioribus pauca praecipit, praeter ea quae sunt legis naturae, ut constat ex dictis, et notat Aug., ep. 118 et 119, cap. 19, et 15 contra Faust. cap. 12. At vero ex interioribus actibus multa praecipit difficiliora, ut notat D. Thom. quaest. 107, art. 5, ubi fatetur praecepta novae legis, quoad hanc partem, esse graviora; reddit autem rationem , quia lex nova expresse prohibet interiores animi motus, quod non ita expresse lex vetus faciebat, et licet aliquando prohiberet, non puniebat. Sed si quis recte consideret, hic excessus non erat in rebus praeceptis vel prohibitis, sed in modo; nam lex vetus etiam prohibebat concupiscentiam , et praecipiebat dilectionem proximi absolute, sive esset amicus, sive inimicus, ut supra notatum est; ac denique, praecipiendo totam legem naturalem, consequenter vetabat quidquid illi contrarium est, ut sunt etiam actus interni. Quia vero lex nova expressius prohibuit iram, odium, concupiscentiam, etiam per solum desiderium internum, ideo ex hac parte dicitur quodammodo gravior, et in hoc sensu locutus est D. Thomas, et ita etiam exposuerunt Lyran. in praefat. ad Evang., et Abulens. Matth. 11, q. 68, et Chrysostom. in Imperfecto, hom. 10 in Matth., et sumpserunt ex August. 19 contra Faustum, cap. 23.
17. Ultra hanc autem gifficultatem, videtur esse alia major in lege nova ex aliquibus actibus internis, et aliis externis. In internis quidem, quia praecipit credere altiora mysteria, et longe difficiliora, ut Trinitatis, Incarnationis et Eucharistiae. Et ex hac parte exterior usus Sacramentorum est longe difficilior, quia postulat magnam fidem, et sanctitatem, et dispositionem ad illam, in quo specialis difficultas est in convenienti usu Eucharistiae. Deinde in sacramento confessionis magna quaedam difficultas invenitur : nam valde repugnat naturae, ut per se constat. Praeterea indissolubilitate matrimonii invenitur haec lex gravior, et in absoluta prohibitione usurarum. Denique quo magis eradicat omnia vitia, eo difficilius impleri potest. Verumtamen haec omnia eamdem habent responsionem ; fate- mur enim ex parte actuum internorum, et aliquorum externorum, quatenus ab interioribus pendent, hanc legem esse difficiliorem; non enim poterat esse perfectior quin esset difficilior homini, secundum suam naturam spectato. Tamen quia hac lex secum affert spiritum gratiae et charitatis, ideo, respectu hujus status, est suavior et facilior quam lex vetus esset respectu suorum subditorum. Et hoc modo dixit Joan., 1 canonica, c. 5, mandata Christi non esse gravia, utique amanti, ut dixit August. de Natur. et Grat., cap. 69, quia omnia, seeva et immania, facilia et prope nulla efficit amor, ut idem Augustinus dixit serm. 48 de Tempore, et ita etiam hoc explicuit Hilar., canon. 11 in Matth., et optime auctor Imperfecti, hom. 28 in Matth.
18. Decima-tertia excellentia. — Decimaquarta excellentia. — Decimo-tertio, excedit lex nova veterem, quia est finis illius, et vetus fuit dispositio seu praeparatio ad novam, juxta illud ad Rom., cap. 10: "Finis legis Christus", et ad Gal. 5 dicitur "lex fuisse paedagogus praeparans ad Christum" ; et sic dixit August., lib. 1 de Gratia Christi, cap. 19: Lex data est ut gratia quaereretur. Deinde hinc nascitur decima-quarta praerogativa legis novae ; nam vetus fuit figura novae, quia omnia illa sacramenta fuerunt umbrae futurorum, ut ait Paulus : unde, e converso, lex nova comparatur ad veterem tanquam veritas ad umbram, juxta illud: Veritas per Christumn facta est. Et sic etiam dixit August. 16 de Civitate, cap. 26, vetus Testamentum obumbrasse noyum, et in hoc omnia resonare novitatem. Imo ideo (inquit) illud dicitur vetus, quia est occultatio novi, et hoc novum, quia est veteris revelatio. Et hinc etiam dicitur lex nova fuisse contenta in veteri, vel tanquam in imagine et figura, vel tanquam in semine, ut explicuit D. Thomas, dicta quaest. 107, art. 3, ex Gregor., hom. 6 in Ezechiel., et August. 19 contra Faustum, cap. 28. Alia vero ratione dixit Victor. Antiochenus ad cap. 4 Marci: In nova lege veterem teneri inclusam, et ideo ubi nova non est, velerem locum habere non posse. Dicitur enim lex vetus esse in nova tanquam in suo complemento, et quia quae in illa erant in figura, in hac sunt in veritate; et quia quod illa inchoavit, haec perfecit. Unde etiam dixit Aponius, lib. 5 in Cantic., circa id: Tenui eam, etc.: Lem lactat Hcclesiam, gratia generat. Hinc denique dicitur lex nova implevisse veterem, quia quidquid per illam promissum et adumbratum est, in nova est impletum; et quia per novam legem vetus antiquata est, quia tempus ejus jam erat impletum, et ejus utilitas jam cessaverat, ut divus Thomas supra explicat, art. 3. Ex quibus etiam licet colligere, in lege nova excellentius inveniri quam in veteri, illas perfectiones divinae legis quas ponit David Psalm. 18: Lex Domini immaculata, convertens animas, etc., ut late explicuit Lyran. dicta Praefatione ad Evang. Denique si spectentur conditiones legis quas alias posuit Isidor., scilicet, quod sit honesta, possibilis. loco temporique conveniens, utilis, necessaria, perspicua ac brevis, in omnibus invenietur haec lex summe perfecta, et non solum legem veterem, sed omnem etiam aliam quae prudenter cogitari possit, antecellere. Quamobrem etiam ipsi Hebraei veritatem hanc agnoverunt, ut intelligi potest ex Paulo Burgen. in addit. ad Hebr. 1, ubi refert Glossam Hebraei cujusdam super id Ecclesiastes 1: Omnia vanitas, dicentem : Omnis les quam addiscimus in praesenti tempore, vana est respectu legis Messie. Nam licet suo tempore utilis fuerit, cum tamen salvare homines non posset, nec ad beatitudinem introducere , vana esset, nisi per CHRISTUM compleretur, qui et sanguine suo januas coeli aperuit, et initiavit nobis viam novam, relicta lege gratiae, per quam illam consequi et in Sancta Sanctorum aeternae beatitudinis introire valeamus. FINIS LIBRI DECIMVM
On this page